Imatges de pàgina
PDF
EPUB

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBRI XXXVII.

RECOGNOVIT ATQUE INDICIBUS INSTRUXIT

LUDOVICUS IANUS.

VOL. III. LIBB. XVI-XXII.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLVII.

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Hos Plinii libros pertractanti mihi praeter ea quae Silligiana editio suppeditat nullum ad manum fuit subsidium, sed Silligius ipse ad libros XVIII., XVIIII., XX. adhibuit quaedam satis antiquo tempore ex iis excerpta, ad lib. XVIII. §§. 213, 214, 234, 235, 237, 246—248, 255, 256, 268—271, 278– 294, 309-313. quae leguntur in scholiis ad Germanici prognostica (ap. Buhl. vol. II, p. 112 sqq.) et ad libros XVIIII. et XX. quae sunt in Pseudo-Appulei de remediis salutaribus libello, quem ex Parisino exemplari, quo antea usus erat Salmasius, tum primum typis descriptum ille praemisit editionis suae volumini V.

De horum excerptorum usu quum non omnino consentiam cum Silligio, qui haud paucis locis ea secutus est quibus mihi potior esse videtur codicum Plinianorum auctoritas, non possum quin paucis verbis de eo disputem. Et censeo quidem esse distinguendum inter ea quae ad rem pertinent et inter ea quae verborum sententiarumve nexus causa addita sunt. In illis non est quod vetustis illis excerptis diffidamus, praesertim ubi lacunas ita explent ut propter voces parvo intervallo repetitas facile appareat quam ob causam exciderint ea quae in Plinianis exemplaribus non leguntur: ubi vero ea quibus haec carent in illis repetita sunt ex antecedentibus, quia iis omissis non liquet qua de re in excerptis agatur, quis ab ipso auctore ea profecta esse crediderit? Eodem pertinet quod in temporum descriptionibus, si codicum sequimur auctoritatem, Plinius nomen mensis qui modo memoratus est, ubi eiusdem alii nominantur dies, non repetit, sed scholiasta id nusquam non facit, quam taedii plenam rationem amplexus est Silligius. Idem permultis locis ex Pseudo- Appuleii libello recepit particulas quibus iunguntur sententiae, quas minus religiose servare excerpentem opus aliquod quam qui perscribat ipsum facile mihi concedetur.

Orthographia huius libelli quo propius ad Bambergensem aliosque bonos codices accedit, eo magis digna est cuius ratio

a *

nem habeamus, inprimis in herbarum nominibus, in quibus hic magis quam codices Pliniani inclinat ad Graeca elementa, sed quum quod unum exstat eius exemplar mendosissime sit scriptum, accurate est examinandum, quid aut analogia commendetur aut etymologia.

Haec vero nomina scribendi ratio hos libros emendanti maximam affert difficultatem, qua quidem in re paulo aliam viam ingressus sum atque in nominibus geographicis plus auctoritatis tribuendo Graecis scriptoribus, quamquam quod dictum sit bona pace censoris Viennensis *) in his quoque Plinius aliquando confudit litteras Graecas, ut O et ℗ (vid. ad p. 241. 1. 32) scribendo thriganum, et E et Σ (vid. ad p. 244. 1. 28) ex adiectivo doɛivos faciendo nomen orsinum.

Cum aliis in rebus tum in his nominibus quod ea quae Silligium fere secutus scripsi in indicibus libri I. non omnino congruant cum iis quae in hoc volumine edidi, equidem fateor me dolere. nam, licet verear ne Moneus denuo in me requirat acumen ingenii quo opus sit artem criticam exercenti **), antequam eius argumenta cognovero, illos indices non abiudicaverim Plinio qui in fine epistolae nuncupatoriae. pollicitus est se ei esse subiuncturum quid singulis libris contineretur. Sed quae discrepant, ea, quum perpauca excedant othographiam, minoris momenti sunt quam quae hic ponantur.

Codicibus denique manu scriptis ubicumque potui obsecutus non dubitavi eorum consensu provocatus recipere quae a vulgato usu abhorrerent, ut (18 §§. 16. et 162.) verum secundo, et 22 § 18. vero primo loco positum. Coniecturas non admisi nisi aut codices indicarent corrupta esse quae in vulgatis exemplaribus legerentur, ipsi vero non certum praeberent medicamentum, aut sensus flagitaret ut quae legerentur in utrisque mutarentur, sed equidem certe arbitror quam artissime me pressisse codicum vestigia. quod utrum fecerim an, id quod mihi exprobratum est, non nisi secundo loco eos adhibuerim, iudicent alii.

Scribebam Suevofurti prid. id. Ianuar. MDCCCLVII.

208.

*) Cf. Katholische Literaturzeitung 1856. N. 27. p. **) Cf. Heidelberger Jahrbücher.d. Liter. 1856. N. 42. p. 660.

Codd. Tad.

lib. XVI. §. 1-43. pag. 1-10. Lib. XVI. p. 3. lin. 4. conubio a*), vid. ad 37, 15; 49, 1; 69, 14; 76, 16; 127, 30; 144, 9., connub. Sv. | 5. dididimus S, didicimus a, dedimus d. 6. quae om. Sad. | 6.7. primo victu S Man. Dalec. 7. alvorum Sa Man. Dalec. 15. dubi amque STd. | 16. silum an.S, sitam d, sit an Ta. | optinet SD2, cf. 25, 21. 25. suburunt Pint. 28. parcior Sa. | 30. replent Sd, reperiunt, referunt a, ecferunt Sill. | 4. 4. insulas, d. | 7. illi Sa. | 5. 5. Quod certum est, Sv, dist. I. | 17. ut ne I, ut que Sv. ] 32. Glande I, glandes Sv, grandes ad. | nunc d, sunt a, sunt nunc (.....gentium;) S. 35. infertur anonym. ap. Osann. in Philol. VII, p. 397. 6. 1. quernae alia et I (ad et alia), alia quernae et alia Sv. 3. 4. quae culta optinent. Sv, dist. I. 4. optin et ad. 7. Generis a'd (a1 generationem). | 12. cog et Sa. 17. gratissimum est (ut fagum sit idem quod fagi glans, quod glossatori h. 1. debent editiones) I, gratissim a m. Esta, gratissimum esse d, gratissimam esse S, gratissima est edd. | 18. expetitur d edd. | 36. ita I coll. 5, 41., ut Sad. Į 7.26. ponderosam, querna Sv, dist. mut. I. | diffusam edd. vett., diffus a STa (d cum ras. post a). | 36. lanis S Pint. D2, om. D1ad. | 8.4.5. caverna ad. | 7. quae iam Sad, cf. Hand. Tursell. III, p. 128 sq., quae dam edd. | 16. autem atra (i. e. ã atra) I, atra Pint., cf. Theophr. h. pl. III, 7, 5., amara Sv. | 18. foliorum venis SD2, cf. Theophr. 1. c., folio rubens D1Tad (v .. ente). | 20. in nodum ad parvae levis gallae modum I, coll. Theophr. 1. c. τελειούμενον δὲ σκληρύνεται καὶ (κατὰ?) κικίδος μικρᾶς λείας τρόπον, et 17, 104. 146, 23, 129; 34, 136., in modum ad, in modum gallae Sv. | 27. qui STO, quae ad edd. | 35. cusculium S codd. Gelen. | 37. conchylii S etiam S. 73, sed..li 21, 46. | 9. 26. Pyrri usque ad Sa. | 28. Iove I, Iovi Sv. 10. 8. stibulos a. | 19. praecipue a, praecipua est SO. | 23. et situs STa; an forte legendum est situs? | 24. incorrupta ei I, incorrupta e Dd (a..te), incorrupta est S. | vis umore I (vet. Dalec. humori), cf. §. 195. et Vitruv. II, 9, 14., vis u mori a (d maiori), usu, mori S Man. Dalec. | 26. lentore

*) Signorum explicatio ad finem reservata est.

« AnteriorContinua »