Imatges de pàgina
PDF
EPUB

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER VIII.

CAP. I. SECT. 1. Ad reliqua transeamus animalia et pri- § 1 mum terrestria. Maxumum est elephas proxumumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et inperiorum obedientia officiorumque quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. Auctores sunt in Mau- 2 retaniae saltibus ad quendam amnem cui nomen est Amilo nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantis sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti, vitulorum fatigatos prae se ferentis.

Ad librum VIII. toti excussi sunt Rd.

§ 1. Ad reliqua terrestria omitt. Ambr. II., Rob., damnat Rezz. ut male huc ex fine libri VII. translata. elephans, T semper, nec aliter Rd multis in locis. Ceterum hinc sua sumpsit Solin. 25, 2 sqq. imperiorum, codd. Gel. in priorum, R (codd. Salmas. exerc. p. 216. a. B. et Gronovii miscell. p. 847.) porum, d'. in piorum, d2. inprimis, r (Rob.) obedientia, Rd (codd. Gel., Salmasii et Gronovii, Rob.) obedientiae, O. officiorumque, R (Rob.) officiorum, quae, d (Rob.) Om. R. et in priorum obedientia officia, eorum quae, Salmas. siderum, om. d1. veneratio, om. d'.

d.

§ 2. Annulo, codd. vetustiores Dalec. Anulo, codd. Voss. ad Mel. I. 5. Aulo, codex R. Christinae ap. eund. Valo vel Valon, Voss. se atque, Rob. sollempniter se purificantes, d. fastigatos, T.

--

Alienae quoque religionis intellectu creduntur maria trans- 3 ituri non ante navis conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas molis infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes, veluti tellure precibus adlegata. Nam quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt; Indis arant minores quos appellant nothos.

II. 2. Romae iuncti primum subiere currum Pompei 4 Magni Africo triumpho, quod prius India victa triumphante Libero patre memoratur; Procilius negat potuisse Pompei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. Volgare erat per auras arma iacere non aufe- 5 rentibus ventis atque inter se gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere; postea et per funis incessere lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantis plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur.

III. 3. Certum est unum tardioris ingeni accipiendis 6 quae tradebantur saepius castigatum verberibus eadem illa meditantem noctu repertum. Mirum maxume et adversis quidem funibus subire, sed regredi magis utique pronis. Mutianus ter consul auctor est aliquem ex his et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae verbis:,,ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi", itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

§ 5. gladiatorius, R. lascivienti, Rd. lasciviente, Br. pyrrhiche, codd. Gel. pyrrhice, R. pirrice, d. pernicitate, Kr. colludere, Rd (codd. Gel.) collidere, T. lecticis singulos, Rd (codd. Gel.) lecticas singulas, r. plerisque, Rdr. homine, RO. hominem, d. hominum, B. accubitum, ROTd. accubitu,

B.

portantium, Tr.

[ocr errors]

§ 6. ingenii, Rd. ingenii pro, Td2. ingenii in, Br. eundem, R2. furibus subiere, Rd. — magis, d. Omitt. RT. — IIII, RT d. Graecarum, RTd. Graecorum, B. dedicisse, R2. dedidisse, R'. decidisse, Td. praescribere, 7. dicavi, R. ipse dicavi, Td. sese in, K.

pscribere, Rd.

e, Rd. de, K. Om. r. ut

egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestumatione fallerent, aversos retrorsus isse.

4. Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in 7 armis suis quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentis. Quamobrem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. Hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea, quamquam nuper ossa etiam in lamnas secari coepere paenuria; etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex 8 India reperitur, cetera in nostro orbe cessere luxuriae. Dentium candore intellegitur iuventa. Circa hos beluis summa cura; alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt molis circumventique a venantibus primos constituunt, quibus sunt minumi, ne tanti proelium putetur; postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.

IV. 5. Mirum in plerisque animalium scire quare petan- 9 tur, sed et per cuncta quid caveant. Elephas homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur, idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremiscere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare sed erutum proxumo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque dirigi, adeo omnium odori durare virus

§ 7. in se, omitt. Td.

expetendam, R. expectandam, Td. expectandum, K. Herodotus, v. Wesseling. ad Herod. 3, 97. diffodiunt, d. cetero, R. ceterum, Td. ceterum iis quibus corpus intexitur, K. vilitas ossea, RKd. vilitas aliquaque nuper, r. in lamnas, R2d. alamnas, d.

osse, 0.

--

-

postera, R.

§ 8. dentibus, r. inventa, d. hos, Rd (codd. Gel.) alios, O. belluis, Rd (codd. Gel.) belli, Kr. curae, d. sunt, d (codd. Barbari.) 5, R. sint, T. minimi, R2d2. minime, R'd'. ne, omitt. Rd. § 9. sed et per, Rob. sed per, RT d. sed et fere, Salmas. exerc. p. 217. a. B. et Gesner. chrestom. p. 248. sed et super, Hard. In verbis per cuncta corruptela sane latere videtur, nondum tamen illis coniecturis sublata; non multum abest, quin Plinium sed et percunctari (i. e. explorare) scripsisse putem. oberranti, Hard. et placidus etiam, Rob. subsistere, d (Rob.) Om. R. ab, om. Rob. olfactus, R. istas, d erutum, Barbar. RS. derutum, Td. cretum, Constant. Fanensis ap. Pint. mili nuntio, Rd. nuntio simili, By. tunc, Rd. et tunc, ẞy.

quam hominem, d.

[ocr errors]

homini et

moetus, R.

si.

visus, R. visu, d.

illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. Sic et 10 tigris etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito? ubi ante conspecto illo quem timet? Etenim talis silvas minume frequentari certum est. Sane mirentur ipsam vestigi raritatem; sed unde sciunt timendi esse? Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? Nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maxumasque numquam vidisse quod debeant timere et statim intellegere cum sit timendum.

V. Elephanti gregatim semper ingrediuntur. Ducit agmen 11 maxumus natu, cogit aetate proxumus; amnem transituri minumos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebris etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea. Certe Cato, cum inperatorum nomina annalibus detraxerit, eum qui fortissime proeliatus esset in Punica acie Surum tradidit vocatum, altero dente mutilato. Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax alioqui 12 dux agminis semper; tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxume gaudent, et reliquo omni primatu donavit. Ille qui notabatur inedia mortem ignominiae praetulit; mirus namque pudor est victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. Pudore numquam nisi 13 in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis; initur

vesti

aut ubi, K.

§ 10. Sic, Rob. Sit, Rd. elephanti, R (Rob.) elephantem, Tdr. gia hominis, RO. vestigio hominis, Tdr. vestigia homine, Rob. P. ubi autem, r. timendi, RT d._timendos, Rob. timendum, By. timendi causam, Dalec. ipsius, Rd. ipsum, T. saepius, K. velocitate, om. d. haec est potentia, Rob. saevissima, T. quae nunquam, K (Rob.) vidissent, TKd2 (Rob.) timere statim omisso et, Barbar. cur, Rob. P.

-

vidisse, Rd1.

cum, ᎡᎯ Ꭲ d.

§ 11. gurgiti, Rd. gurgitis, Rob. ßy. detraxerit, RT. detruxerit, d'. destruxerit, d2. describeret, B. Vid. Gesner. chrestom. p. 249., qui apte laudat Cornel. Cat. 3. Sursum, d.

§ 12. alioqui, Rd. alioquin, Br. agminis reptum, R. agmini reptu”, d. Plin., ni fallor, agminis repertus. Tum scripsit. gaudens, Rd. donatum, Dalec. victusque. Pro hac voce habet oustq; R', curstq; R2, ovisque Td. Ex vestigiis cod. R2 coniicio Plinium est ei, victusque scripsisse. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 9, 1. p. 610a 16.

autem biennio, quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne non ante reduces ad agmen. Nec adulteria novere nullave propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris vis; namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas vendentem ac, ne quis volgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica; alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in 14 exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus; et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. Omnium amoris fuere argumenta gaudium ad conspectum blanditiaeque inconditae stipesque quas populus dedisset servatae et in sinum effusae. Nec mirum esse amorem, quibus sit memoria. Idem namque tradit agnitum in 15 senecta multos post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem quandam iustitiae: cum Bocchus rex triginta elephantis totidem in quos saevire instituerat stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, non potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.

VI. 6. Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis bello 16 et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis quadringentesimo septuagesimo secundo, Roma autem in triumpho septem annis ad superiorem numerum additis, eadem plurumos anno quingentesimo secundo victoria L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos; centum quadraginta duo fuere aut, ut quidam, cXL transvecti ratibus, quas doliorum consertis ordinibus inposuerat. Verrius eos pugnasse 17

1

§ 13. in abdito, Aristot. hist. anim. 5, 2. p. 540 a 20. a biennio, K. a triennio, Pint. ex Aristot. hist. anim. 5, 14. p. 546b 10. At v. Schneider. ad h. 1. p. 305. sq. perniciosa, r (Rob.) nec quia, Rd. non quia, Br. traditur unus, d. tradit illis, R. quondam, T. electam, ROTdr. dilectam, ß, quod praefert Bentlei. ad Horat. carm. II. 4, 17. mire, ROTd. mire etiam, Sabell. miretur, ß. Aristophanico, K. celeberrimo, pone grammatica collo

cant Td.

§ 14. ad conspectum, § 15. senectam, d. rer, R. VI et, Td. nec, 8.

RT. a conspectu, dr. blanditiae inconditaeque, d2. item, 7 vitio operarum. Buccos, d. Bacus, R.. saevire instituerat, Rd. saevirent, r. obiectis sed, Rd.

§ 16. sex annis, Pigh. annal. 1, 442. quingentesimo quarto, Harduini editio 1. CLXII, R.

aut ut quidam CXL, ROSTdr. Om. ß.

imposuerat, Rd. imposuerant, B.

qua, R.

« AnteriorContinua »