Imatges de pàgina
PDF
EPUB

37. Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam, 122 coniugulam, fortassis a coniugiis, ex illo Cluacinae genere; nunc et alia distinctio sativae aut silvestris et in utraque latifoliae. In silvestri propria oxymyrsine; sativarum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham densissimo, senis foliorum versibus; haec non est in usu; ramosa utraque alia. Coniugulam existumo nunc nostratem dici. Myrtus odoratissima in Aegypto. Cato 123 docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto indita; si non siccentur bacae, oleum gigni. Postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tunsae, in vini tribus heminis maceratae expressaeque. Folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere ac refrigerandis sudoribus. Quinimmo oleo quoque, mirum dictu, 124 inest quidam vini sapor simulque pinguis liquor praecipua vi ad corrigenda vina, saccis ante perfusis; retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua conmendatione liquato. Virgae quoque eius gestatae modo viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes ferri inguinum tumori medentur.

38. Bellicis quoque se rebus inseruit triumphansque de 125 Sabinis Postumius Tubertus in consulatu, qui primus omnium

exerc. p. 314. a. F., B. Myrtea, d.

Murciam, Barbar. et codd. Hard. Murtiam, alii codd. eiusd. myrtiam, Tad. myrciam, O.

§ 122. Cato de re rust. 8. 133. d. generatione, T. paulo, d.

Td. exoticam, B.

Da2. sammos, a'.

-

seminis, ad'.
utraque in alia

ex, ad. et, T.

latifolia, a. latifolii, hexasticham, S. exasticam, a. ex Africa, haec, a d. hoc, B. ramosa, d. ramos, (dein spatium duarum litterarum), a. utque in alia, d. aut que in halia, D. Vulgatam non Plinio, sed librariis deberi iam mirum illud utraque alia docet. Collato vero Theophrasto de caus. pl. VI. 18, 9., qui genus aliquod myrtorum daμvwdéσtepov dicit, fortasse ramosa utique in Italia scribendum est, quamquam certi aliquid proferri vix potest. Particula utique Plinium tum potissimum uti, cum alicui rei proprietatem tribuat, qua ab aliis similibus rebus differat, docet index verborum. Coniugalem, Tad. in, dr. est in, ß. In a est spatium duarum litterarum.

§ 123. Cato de re rust. 125. musto, Ta'd. mulso, a2ß. V. Caton. de re rust. 125. gigni postea compertum, Klotz. in Iahnii horreo 10. p. 46. contra usum Plinii. Locus Catonis non amplius exstat, quod item vidimus § 44. farina, ad. At v. ad 32, 111.

§ 124. liquato, ad, liquatum, D. liquarum, D'. modo, Tad. manu, B. virge iaculi, a'. V. Plin. Valer. 2, 43.

§ 125. positum ius, a.

ovans ingressus urbem est, quoniam rem leviter sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. Haec postea ovantium fuit corona excepto M. Crasso qui de fugitivis et Spartaco laurea coronatus incessit. Massurius auctor est 126 curru quoque triumphantis myrtea corona usos; L. Piso tradit Papirium Masonem qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis myrto coronatum ludos Circensis spectare solitum; avos maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc voverat.

XXX. 39. Laurus triumphis proprie dicatur, vel gratis- 127 sima domibus, ianitrix Caesarum pontificumque; sola et domos exornat et ante limina excubat. Duo eius genera tradidit Cato: Delphicam et Cypriam. Pompeius Lenaeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis subiceretur; hanc esse folio maxumo flaccidoque et albicante, Delphicam aequali colore, viridiorem, maxumis bacis atque e viridi rubentibus; hac victores Delphis coronari et triumphantis Romae; Cypriam esse folio brevi, nigro, per margines imbricato, crispam. Postea accessere genera: tinus; 128 hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem; differt color; est enim caerula baca. Accessit 129 et regia quae coepit Augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non aspero. Aliqui negant

[blocks in formation]

§ 126. Massurius, a. Masurius, dẞr. Masonem, ad. Massonem, codd. Gel. B. Nasonem, K. Haec sumpta ex Valer. Max. III. 6, 5. sequentibus, d. qui et hoc, a. quieto, d. voverat, d. voverat et ououerat, a.

§ 127. domibus certe adulterinum et propter sequentia domos exornat prorsus otiosum; verba vero vel gratissima aptissime cum sequentibus ianitrix rell. iunguntur. sola, Tad. quae, S. quae sola, P. tradidit, ad. tradit, ẞy. Cato de re rust. 133. colito, a. coli, d. Plin. coli Cato videtur scripsisse. mustaceam, B. factiodoque, a. hac victores, D. acutiores, ad. Delphicis, d.

-

crispan. et postea, r. § 128. arbore, a. color, caerula, a. caerulea, dßy.

§ 129. quoque gustatu, T.

[blocks in formation]

aspero, ar. asperis, dẞy.

§ 130. coepit, ad. coepit et, O. coeperit, B. docebimus § 136.

lauru, a.

lauro, Td. est minima, Tadr. minima est, B. brevi, d. breve, a. ac brevi, By. inventu rara, codd. Gel. invenitur ara, Td. invenitur rara, a. parvula, a. spadonina, Tad. quantalibeat,

thaxa, a2. media, a.

a. quantalibet, dßy.

[ocr errors]

eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque; iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae volgatissima est bacarumque fertilissima; sterilem vero 130 earum, quod maxume miror, triumphalem eaque dicunt triumphantis uti, nisi id a divo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minuma altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. Accedit in topiario opere taxa, excrescente in medio folio parvolo veluti lacinia foli, et sine ea spadonia mira opacitatis patientia; itaque quantalibeat sub umbra solum inplet. Est et chamaedaphne silvestris frutex, 131 et Alexandrina quam aliqui Idaeam, alii hypoglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii hypelaten vocant; ramos spargit a radice dodrantalis, topiarii ac coronarii operis, folio acutiore quam myrti, molliore et candidiore et maiore, semine inter folia rubro; pluruma in Ida et circa Heracleam Ponti nec nisi in montuosis. Id quoque quod daphnoides vocatur 132 genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii euthalon, alii stephanon Alexandri vocant. Et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os atque guttur, bacis e nigro rufis. Notatum antiquis nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.

40. Ipsa pacifera, ut quam praetendi etiam inter armatos hostis quietis sit indicium; Romanis praecipue laetitiae victoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis pilis

§ 131. et Alex., ad. Est et Alex., codd. Barbari, By, deam, d. hypo glottion, Hard. hypoglotton, Salmas. exerc. p. 286. a. A. hippoglottion, adß. danaen, Tad (codd. Salmas.) daphnitin, ß. hipelaton, a. eupetalon, Salmas. dodrantales, a. cedro orientales, d. — topiarii ac, omitt. Tadr (codd. Salmas.) γ. myrtice, a. myrticie, d. et maiore, Hard. ex Dioscor. 4, 145. maiore, ad ad semine referentes. India, Td. Heraclean, a. in, Tad. Om.

-

p. montuosis, Tad. montosis, B.

--

[ocr errors]

§ 132. quod daphnoides, Barbar. quod damnoides, a. quondam noides, d. euthalon, a. euptalon, d. eupetalon, Barbar. y. Lectione optimi codicis a nobis recepta vindicatur Etymol. M. s. v. Búßhivos oivos p. 197, 34. stephanon, codd. Salmas. exerc. p. 287. a. A. stephano, codd. Barbari. stephalon, d. tepanon, a. Alexandri, a (codd. Barbari.) Alexandro, d (codd. Salmas.) i. e. Alexandru. graciliore, Dalec. ac, d. d, a. accendatur us, d. accendat atque guttur, om. ad. nigris vel ruffis, K. quod, om. T.

turus, a.accenditur os, ẞy. laurus, Tad. lauri, B.

-

§ 133. lituis, Barbar. K. PLIN. II.

At v. Titii locc. controv. 10, 12.

31

133

que, fascis inperatorum decorat. Ex his in gremio Iovis 134 optumi maxumique deponitur quotiens laetitiam nova victoria attulit, idque non quia perpetuo viret nec quia pacifera est, praeferenda utroque olea, sed quia spectatissima in monte Parnaso ideoque etiam grata Apollini, adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus Romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso, et quia manu satarum receptarumque in domos fulmine sola non icitur. Ob has causas equidem cre- 135 diderim honorem ei habitum in triumphis potius, quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Massurius; adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus accendi ex his altaria araeve debeant. Laurus quidem manifesto abdicat ignis crepitu et quadam detestatione, interaneorum etiam vitia et nervorum ligno torquente. Tiberium principem tonante caelo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus. Sunt et circa divom Augustum eventa eius digna me- 136 moratu; namque Liviae Drusillae quae postea Augusta matrimoni nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum, quoniam tenentem rostro laureum ramum onustum suis bacis; conservari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri. Quod factum est in villa Caesarum 137 fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Flaminia via, quae ob id vocatur ad gallinas, mireque silva provenit; ex

§ 134. Exhinc, Torrent. ad Suet. Dom. 6. Ex hac corona, Dalec. maximique, Tad. maximi, B. novam, r. ideoque etiam, K. utroque, a. ei utroque, d (codd. Gel.) Br. utique myrto et oleo, K. Parnaso, d. Parnasso, αβγ. oracula inde repetere, D ad marg. Omitt. adẞr. etiam, a d. enim, թ. ibi in libertatem, r. manus atgarum, a. manus at garum, d. iaci

tur, Tad.

-

[merged small][ocr errors]

§ 136. Sunt, STad. Sed, r.

[ocr errors]
[ocr errors]

Massurius, a. Masurius, dẞr. oleum, d.

[ocr errors]

vitiis et nerv. lassitudini medentur. Tiberium,

Augustae matrimonio, Gronov. miscell. p. 849. pacta, a'd. capta, a'. nupta, Sr. illa, Barbar. S. illi, ar, in gremium miraculum om. r. tenentem, ad. teneret, Barbar. Br.

ea triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit ac deinde inperatores Caesares cuncti; traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus. Unius arborum Latina lingua nomen inponitur vi- 138 ris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. Durat et in urbe inpositum loco, quando Loretum in Aventino vocatur, ubi silva laurus fuit. Eadem purificationibus adhibetur testatumque sit obiter et ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque Theophrastus. Nunc dicemus silvestrium naturas.

--

§ 137. triumphans postea, a. postea triumphans, Sd. tenuerint, Td. nominatis triumphalibus, K.

§ 138. Latinae linguae, a'.

βγ. noviter, a.

[ocr errors]

atque,

Adventino, a. laurus, Td. lauris, a. lauri, ad. et, B. Theophrastus, hist. plant. II. 1, 3.

-

« AnteriorContinua »