Imatges de pàgina
PDF
EPUB

404 NATURALIS HISTOR. LIB. XIII. CAP. XXV. SECT. 51. 52.

totas integit mare; maxumarum cacumina exstant, ad quae naves religantur et, cum recessit aestus, ad radices. Alias quoque arbores in alto ab eisdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentis, fructu earum lupino simili.

52. Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in 142 alto vocari Isidis crinem, curalio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat frangi; item alium qui vocetur chariton blepharon, efficacem in amatoriis; spatalia eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri; quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.

adque, a1. atque, a2. atque, d. recess cum spatio quattuor litterarum, a. aestas, d. similem, d.

[ocr errors]

§ 142. Isidis, Tad. Isidos, ẞ. crinem, Tad. plocamon, Barbar. §. curalio, ad. corallio, Br. vocetur, Tad. vocatur, By. chariton blepharon, T. charitonolepharon, ad. charitoblepharon, By. spatalia, Salmas. exerc. p. 537. a. G. atque ita a. spathalia, dßɣ. hebetari, a.

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XIV.

SECT. 1. Externae arbores indocilesque nasci alibi quam § 1 ubi coepere, et quae in alienas non conmeant terras, hactenus fere sunt licetque iam de conmunibus loqui quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. Noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas, quamquam et colendi maxuma in natura portio est. Illud satis mirari non queo, interiisse quarundam memoriam 2 atque etiam nominum quae auctores prodidere notitiam. Quis enim non conmunicato orbe terrarum maiestate Romani inperi profecisse vitam putet conmercio rerum ac societate. festae pacis omniaque etiam quae ante occulta fuerant in promiscuo usu facta? At Hercules, non reperiuntur qui norint 3

Ad hunc librum toti sunt excussi acd (in c lacuna est a § 73_92. et codex prorsus desinit in § 124.), passim adhibitus D, cuius lectiones, cum in longe plurimis cum ceteris codicibus conspiret, tum demum adnotavi, ubi ab illis discedebant.

§ 1. quam, d2. quae, acd1. fere narratae sunt, Dalec.

maxime, acry.

§ 2. interisse, B. ante occulta, acd. occulta ante, Br.

maxima, d.

§ 3. Hercules, Tacd (codd. Oudend. ad Appul. metam. p. 180.) Hercule, B. non, ac. nunc, Td. norint, a. norunt, Ted. In his verbis corruptela latere videtur, cum tota enuntiationis conformatio potius positivam

multa ab antiquis prodita; tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum inter principia litterarum Hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint non solum postea inventa verum etiam ea quae invenerant prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta. Cuius somni causas quis alias 4 quam publicas mundi invenerit? Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiae tantum artes coluntur. Antea inclusis gentium inperiis intra ipsas ideoque et ingeniis quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opum, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, quare abundabant et praemia et operae vitae. Posteris laxitas mundi et rerum 5 amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere vitae pretia omnesque a maxumo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici coeptum. Hanc alius alio 6 modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente voto; passim vero etiam egregii aliena vitia quam bona sua colere malle. Ergo, Hercules, voluptas vivere coepit, vita ipsa desiit. Sed nos oblitterata quoque 7 scrutabimur nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicut

quam negativam sententiam flagitet; hinc Plinium scripsisse puto: At Hercules, nunc reperiuntur qui ignorent multa ab antiquis prodita, quibus iam sequentia optime concinunt. Vulgata si retineatur, certe multa delendum. tantum, K. agricolis, acd. agricolae, f. internicione, T. indicta, Tacd. inducta, Barbar. Br. Indicere h. 1. idem quod edicto imponere. Liv. 1, 60. Tarquinio exsilium indictum. Suet. Calig. 26. Caligula horreis clausis populo famem indixit. Ceterum de synchysi verborum v. ad 2, 110.

§ 4. somni, codd. Barbari. summi, a e. vitii, Td.

aliis subire, d. video

que, acd. ingentis, ac. regesque, a cd (Murbac.) reges, r. ostensione,

C.

opem, Tacd. opem et, r. opes, K.

§ 5. nihil, c. nil, adß. que, c.

[ocr errors]
[ocr errors]

praerogari, r. opera, Dalec. potentiae, d. profici coeptum, codd. Bud. de asse p. 244. profici cocptae, ar. profici coeptam, cd. perfici coeptae, Hard. 7.

[blocks in formation]

habendique ad spes, Tacd (Mur. Alia tentant

bac.) habendi quaestu ad spes, r. habendi quo eat spes, codd. Bud.

Pint, et Dalec. Hercule, P.

[ocr errors]

nec in animalibus fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum vatem ea de causa hortorum dotes fugisse et e tantis quae retulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque gratiae, xv omnino generibus uvarum nominatis, tribus oleae, totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis.

2. Unde autem potius incipiamus quam a vitibus? qua- 8 rum principatus in tantum peculiaris Italiae est ut vel hoc uno omnia gentium vicisse quam odorifera possit videri bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla suavitas praefertur. CAP. I. Vites iure apud priscos magnitudine quoque 9 inter arbores numerabantur. Iovis simulacrum in urbe Populonio ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae pateram; Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit; etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una e vite Cypria, ut ferunt, quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. Nec est ligno ulli aeternior natura; verum ista ex silvestribus facta crediderim.

3. Hae vites tonsura annua coercentur et vis earum omnis 10 evocatur in palmites aut deprimitur in propagines sucique tantum gratia exire sinitur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. In Campano agro populis nubunt maritasque conplexae atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Nulla fine crescunt dividique aut potius avelli ne- 11 queunt. Villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris memoria dignum inter prima Valerianus

[ocr errors]

§ 7. ne, c. videmus, om. a. Vergilium, georg. 4, 147. excellentissimum, T. et e, codd. Hard. et, c. e, Tadß. tantis, acd. tantisque, ß. omni, a. tribolae, a. tribule, cd.

§ 8. incipiamus, Tacd. incipiemus, ẞy. una omnium, c. (Murbac.) quamquam, B. praeferatur, T.

-

-

quam, Tacd

§ 9. Populonio, OSTacd (Rigalt. et Thuan. ap. Salmas. exerc. p. 574. a. D.) Populonia, B. una e vite, Salmas. unae vitae, Thuan. ap. eund. una vite, acdy. vite una, B. altitudinem, T. materia, K.

-

§ 10. Hae, acr. quando hae, dß. mites vel Hae mites, Salmas. exire sinitur pluribus, Salmas. exisse inturibus, c (omnes codd. Salmas.) ex his est pluribus, d. exisse turibus, a. ramos, ac. annos, d. vindemitor, acd. vindemiator, 3. § 11. Nulla, acd. Nullo, Br. crescent, acd. velli nequeunt, a. Omitt. cd. loris memoria, codd. Hard. loris quoque memoria, acß. loris quodque memoria, Td. loris memoria quoque, K. dignum Valer. Corn., K.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

an, a.

quoque Cornelius existumavit. Una vitis Romae in Liviae porticibus subdialis inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda. Ulmos quidem ubi- 12 que exsuperant, miratumque altitudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrri Cinean facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. Rumpotinus vocatur et alio nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula replent puroque perductae dracone in palmam eius inde in subrectos ramorum digitos flagella dispergunt. Eaedem mo- 13 dici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent vineamque faciunt, et aliae inprobo reptatu pampinorumque peritia domini discursu atria media conplentes. Tot differentias vel sola tantum Italia recipit. Stat provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, arcus suos in se colligens et

porticibus, Tacdr. portibus, ẞ.

subdivales, r. pergulis,

lunae, r. STacd (codd. Gel. et Turnebi adv. 24, 26.) operculis, r.

[ocr errors]

§ 12. Ulmi, ar. exsuperant, d. exuberant, a cr. Rumpotinus, d. Rumtinus, ac. Rumbotinus, ß. . opulus, Dalec. ex Colum. V. 7, 1. populus, acdẞr. V. Schneid. ad Colum. 1. 1. p. 263. sq. perductae, Tacd. perducto, codd. Turn. producto, B. in subreptus, acd. sub rectos, codd. Turn.

§ 13. Eadem, c. hominis altitudine, cd. homines, a. aliae, codd. Hard. (?). alia, a c. aliam, d. pampinorumque, acd. pampinorumque superfluitate, B. peritiam damna, acd. peritia hominis, K. discursu, a cd. amplo discursu, Br. complent, Dalec. Magnam in hac periodo grassari corruptelam multa docent, et primum quidem verba et aliae complentes iusta structura carent, unde Dalecampii interpolatio orta; deinde ipsum et aliae praeter omnem usum dicitur, tum verba vineamque faciunt nullo modo prioribus verbis conveniunt, quibus tamen sunt coniuncta. Nam quomodo vites, quae sudibus horrent, vineam facere dici possunt, cum h. 1. non de pluribus, sed de singulis vitibus sit sermo, id quod, nisi per se pateret, ex verbis sequentibus clarissime prodit, ubi pariter non de pluribus vitibus, sed de vitium natura universa dicitur? Has vero ine, ptias, quas omissis modo vv. superfluitate et amplo, ut quae in nullo codice exstent, intactas reliqui, ut et liberum arbitrium lectoribus permitterem et rationem emendationis melius explicarem, interpolationibus librariorum et editorum vetustissimorum deberi docent codicum lectiones supra allatae, e quibus locus ita refingendus est: Eaedem modici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent vineamque faciunt e talea improbo reptatu pampinorumque proiecta in scamna discursu atria media complentes. Plin. scilicet, postquam in superioribus varias rationes, quibus vites surgebant et ducebantur, descripsit, iam maxime diversas duas rationes naturae earum addit, ut aut singulae horreant, quod etiamnum in nostris vincis usitatum est, aut in impluvio tota atria compleant. Hoc ultimum suo more ita exornat, ut vitem ex talea crescentem id efficere dicat; opponit igitur vineam parvae taleae, quibus sibi oppositis miraculum rei clarius reddit. Mutatio vero nostra paene nulla est, si litterarum ductus, quales sunt in codicibus, inspexeris; taleam vero de vitibus quoque dici docet Columella III. 17, 1. et praepositio er in mutationibus rerum eodem modo a Plinio usurpata invenitur 7, 36. Ex hac vero talea pampini discurrunt in scamna pro

« AnteriorContinua »