Imatges de pàgina
PDF
EPUB

pronepos eius Uticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit, eandemque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse, in hoc inportasse memorabile est. Sed et nostrorum gloriam 114 percenseamus. Prior Africanus Q. Enni statuam sepulchro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum in cinere supremo cum poetae titulo legi. Divos Augustus carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit maiusque ita vati testimonium contigit, quam si ipse sua probavisset. M. Varronis 115 in bibliotheca quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est unius viventis posita imago est, haud minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante, quam cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem dedit. Innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi libeat, cum pluris una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. Sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quove maxume ex- 116 cellentem insigni praedicem? quo potius quam universi populi illius gentis amplissimo testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis? Te dicente legem agrariam hoc est alimenta sua abdicaverunt tribus, te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos

uno, R.

in tribunatu, Dalec.

eius, om. d'. eam denique, Salmas. Eandem itaque, Dalec. a duobus, d. in, om. R. illum et hunc, Dalec. abegisse, T. abigisse, Rd. abiecisse, Rob. Br. imperitasse, O. mirabile, Rob. regi, r. verecundia, Rob. contigit, R (Rob.) contegit, Td.

§ 114. numen, B. om. T. vati, Rd. sua, ROTdr (Rob.)

-

cum, R. in, d. vatis, T. Om. r. sua carmina, ß.

ita,

[ocr errors]

§ 115. Varro, Rd. orbe ab, R. ora b, d. urbe, Sabell., cui addicere dicitur S. Probant Lips. de biblioth. p. 1137. et Thorbeck. de Asinio Pollione p. 41. in urbe omisso Romae aut Romae omisso in orbe coniecit Torrent. ad Horat. sat. I. 4, 22. in urbe Roma ab — publicata est, Dalec. ex, R. de, K. Om. d. imago omisso est, d.

omnes terrae, r.

[ocr errors]

gloriae, d.

-

§ 116. Sed, Rr. Sed et, d (Rob.) y. quid est, d. quid de, ß. piaculum, d.

dantem, d.

quam, om. d.

[blocks in formation]

quo te, R (Rob.) quo et te, Barbar. r. populi et illius, r (Rob.) amplis

simi, codd. Gel. et, Rd (Rob.) et e, ry.. et consul., Rob. consulatum, d. et tota vita tua consulatus tanti operibus electum, Pint. lignariam, d1. agrariam lignariam, d2. lignariam, Rob.

[blocks in formation]

auctori, Rd. auctor est, B. seditionis auctori leges, Rob. crimine sedis, R (codd. Gel.) notatasque sedes, Barbar. Td.

notatasque se disnotatasque se igno

honores petere puduit; tuum Catilina fugit ingenium, tu M. Antonium proscripsisti. Salve primus omnium parens 117 patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens atque, ut dictator Caesar hostis quondam tuus de te scripsit, omnium triumphorum laurea maiore! Quanto plus est, ingeni Romani terminos in tantum promovisse quam inperi! XXXI. Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortalis 118 sapientia, ob id Cati, Corculi apud Romanos cognominati, apud Graecos Socrates oraculo Apollinis Pythii praelatus

cunctis.

XXXII. 32. Rursus mortales oraculorum societatem de- 119 dere Chiloni Lacedaemonio praecepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. Quin et funus eius, cum victore filio Olympiae exspirasset gaudio, tota Graecia prosecuta est.

XXXIII. 33. Divinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode apud Graecos, apud Romanos in Marcio.

XXXIV. 34. Vir optumus semel a condito aevo iudica- 120 tus est Scipio Nasica a iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. In summa ei in patria mori non licuit, non, Hercule, magis quam extra vincula illi sapientissimo ab Apolline iudicato Socrati.

miniae discrimine, Sr. Adstipulantur Rob. et K, nisi quod ille notatosque, hic notasque habet. et, Rd. Catilinas, d. ingentium, d. tu, d. M., proscripsistis, d.

omitt. d (Rob.)

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 117. linguamque, Rd. Latiarumque, R. Latinarumque, Tdr (Rob.) atque, R. eque, d (Rob.) omnibus triumphis, K. laurea maiore, Rd. lauream adepte maiorem, Rob. Br. adepte tanto maiorem, Dalec. Vulgata cum aperte sit interpolata, ad codicum scripturam redeundum est, quam tamen durius modo explicari posse nemo non sentit. Scripsit, nisi fallor, Plinius: laurea maior, qua coniectura admissa haec verba superioribus egregie annectuntur.

§ 118. Reliquis animi bonis, inepte retulerunt ad superiora Hard. et y. animis, K. praestitere et ceteros, r. praestitere et apud ceteros, K. coriculi, Rd.

pati, d.

[ocr errors]

-

§ 119. dederunt, d (Rob.) praecepta, Rd. tria praecepta, Rob. 87. et nihil nimis omisso cupere, Pint. miseriam, Rd (Barbari codd., Rob.) miserum, 9. sponsionem, K. comitemque sponsionis esse miseriam, Pint. caeli, Td. nobilissimae, K.

§ 120. adiurato, r (Rob.) summa ei in patria, R' (Rob.) sua ei patria, R. summa eu patum, d'. summa eum pati, d. Hercule, Rd (Rob.) Hercules, Harduini codd., 7.

69197

XXXV. 35. Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fulvi Flacci, electa ex centum praeceptis, quae simulacrum Veneris ex Sibyllinis libris dedicaret; iterum religionis experimento Claudia, inducta Romam deum matre.

XXXVI. 36. Pietatis exempla infinita quidem toto orbe 121 exstitere, sed Romae unum cui conparari cuncta non queant. Humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplici causa carcere inclusa matre, cum inpetrasset aditum, a ianitore semper excussa, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens cam. Quo miraculo matris salus donata filiae pietati est ambaeque perpetuis alimentis et locus ille eidem consecratus deae C. Quintio M'. Acilio coss., templo Pietatis exstructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est. Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, 122 cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto, ,,immo vero", inquit,,,meum necate, Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest." Hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post repudium obiit. P. Rupilius morbo levi inpeditus, nuntiata fratris repulsa in consulatus petitione, illico exspiravit. P. Catienus Plotinus patronum adeo dilexit ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.

Q. Fulvii Flacci, Pigh. annal. 3, 104. Ceterum v. Valer. Max. VIII. 15, 12. et Solin. 1, 126. praeceptis, RTd (codd. Salmas. exerc. p. 39. a. D.) praecipuis, Mediolan. et unus liber Rezz. B. demum, d.

pos

ma

си

§ 121. unum Romae, d. Vid. Valer. Max. V. 4, 7. et Solin. 1, 124. sint, Td. poss, R. possunt, r (Rob.) inclusam, Rob. incolura, Rd. trem, Rob. excussa, Valer. Max. V. 7, 4. excurrant, R'd. quirenti, R2. rante, ropy (ap. Gronov. miscell. p. 846.) codd. Salmas., Rob. excutiente, T (?). Prae aliis Salmas. (curante vel exquirente) et Gron. (scrutante) coniecturis praeferenda tertia Salmas. excussa ante et ob vestigia codicum et ob usum Plinii, qui adverbia verbis subiicere solet; v. ad 36, 18. filiae, Rdr (Rob.) Om. B. pietate, r. consecratus est, r (Rob.) T., Pigh. annal. 2, 440. M'., Pigh. M., Rd (Rob.) ẞ.

-

sexu, r (Rob.)
nimium, Td.
M. Lepidus

--

§ 122. apprehensis, d. Ceterum v. Valer. Max. IV. 6, 1. meonecare, RT d. meum inquit necare, Rob. enim, R (Rob.) es, d. potes, d. Hoc est omitt. R1d. Rupilius, Drakenb. ad Liv. epit. 59. Rutilius, Raßy.

iaceret omitt. Rd.

consecuta, 0.

Appuleius Catienus, O. Plotinus, O. Philotimus, B. $123. scientia, Rd. recensiores, T.- et innumerabiles, Rob. astrologia, R2 (Rob.) astriga, R1d (Rigalt. ap. Salmas. exerc. p. 456. a. D.) astrica, Salmas. Beriosus, d (Rigalt.) ob, d2. ob id, Rd'. grammatica Apollodorus,

XXXVII. 37. Variarum artium scientia innumerabiles 123 enituere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: astrologia Berosus cui ob divinas praedictiones Athenienses publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere, grammatica Apollodorus cui Amphictyones Graeciae honorem habuere, Hippocrates medicina qui venientem ab Illyriis pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa urbis dimisit, quod ob meritum honores illi quos Herculi decrevit Graecia. Eandem scientiam in Cleombroto Ceo Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donavit c talentis, servato Antiocho rege. Magna et Critobulo fama est extracta Phi- 124 lippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi condita nova secta, spretis legatis et pollicitationibus Mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris mederetur, relato ex funere homine et conservato, sed maxume sponsione facta cum fortuna, ne medicus crederetur si umquam invalidus ullo modo fuisset ipse; et vicit suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus.

38. Grande et Archimedi geometricae ac machinalis scien- 125 tiae testimonium M. Marcelli contigit, interdicto cum Syra-. cusae caperentur, ne violaretur unus, nisi fefellisset inperium militaris inprudentia. Laudatus est et Chersiphron Cnosius aede Ephesi Dianae admirabili fabricata, Philon Athenis armamentario mille navium, Ctesibius pneumatica ratione et

omitt. R'd. cui habuere omitt. Rd. medicina pollent qui, K. qui, Rob. Omitt. Td. In R casu periisse videtur initio versus. Illyricis, Td. discipulosque, R. et discipulos, Rob. P. discipulis quos, Td. quod, codd. Gel. quos, d. cui, K. De R valet quod modo supra. interitum, d. inde ombroto, d. Ceo, codd. Gel. Ce, Rd. Om. r.

[ocr errors]

§ 124. Cyrobolo, R. extincto, Rob. curato orbe, K.

-

--

-

Asclepiades Prusiensis, Kr (Rob.) recta, d. spretis, Rd. yprateris, Rob. mederetur, d (Rob.) medetur, Rß. — relato ex, O. relato e, Rob. relate, R. relatae, d. conservato, ROTd (Rob.) servato, codd. Gel. By. ne medicus crederetur, suppositicia habet Pithoeus adv. 1, 18. ulllo modo, om. d1. et vicit, RTd. et victor, Rob. Br. exanimatus, RTd (Rob.) exanimatus est, Br.

--

§ 125. sciendae, R. interdictu, ROTd. Syracusa caperetur, Td. Chersiphron, Pint. Cresipron, R. Cresimphro, Td. Chrisippon, 6. Crissipon, codd. Salmas. exerc. p. 571. a. E. Ctesiphon, codd. Gelen. B. Vid. catalog. artif. p. 148. Similis lectionis varietas est ap. Vitruv. III. 2, 6. VII. praef. § 16. Gnosius, Rd. Gnesius, T. — Ephesi, Rd. Ephesi, 6. Ephesiae, By. rabili, ROTd. admirabiliter, ß. Ctesibius, Barbar. Catesibius, R. etesibius, d'. citesibius, d2.

admi

hydraulicis organis repertis, Dinochares metatus Alexandro condente in Aegypto Alexandriam. Idem hic inperator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret, quam Pyrgoteles scalperet, quam Lysippus ex aere duceret, quae artes pluribus inclaruere exemplis.

XXXVIII. 39. Aristidis Thebani pictoris unam tabulam 126 centum talentis rex Attalus licitus est, octoginta emit duas Caesar dictator, Medeam et Aiacem Timomachi, in templo Veneris Genetricis dicaturus. Candaules rex Bularchi picturam Magnetum exiti, haud mediocris spati, pari rependit auro. Rhodum non incendit rex Demetrius expugnator cognominatus, ne tabulam Protogenis cremaret a parte ea muri locatam. Praxiteles marmore nobilitatus est Cnidiaque Ve- 127 nere praecipue vesano amore cuiusdam iuvenis insigni et Nicomedis aestumatione regis grandi Cnidiorum aere alieno permutare eam conati. Phidiae Iuppiter Olympius cotidie testimonium perhibet, Mentori Capitolinus et Diana Ephesia, quibus fuere consecrata artis eius vasa.

XXXIX. 40. Pretium hominis in servitio geniti maxu- 128 mum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit gram

Dinochares, R (libri meliores Salmas.) Dionarces, Td. Dinocrates, Solin. 32, 41. 40, 5., Br. Vid. ad 34, 148. scalperet, ROT. sculperet, dẞr. incaru

ere, R. incaluere, d.

§ 126. licitus, ROTd (codd. optimi ap. Oudend. ad Appul. met. p. 143.) licitatus, B. Medeam, Sabell. Mediam, R'd. meta, R2. Aiacen Timmomachi, R'. iacent monomachi, R2. aia centhi monarchi, d. Candaulus, d. Cantaulas, B. — Bolarchi, d. Olarchi, R. haud, RTd. Om. ß. — mediocris spatii, Bud. de ass. p. 251. mediocris pati, R'd. m. pate, R2. medio crispanti, codd. Bud. muris, d.

§ 127. gignendiaque, d. verano, R'd. insignis, RTd. Plinius scripsisse videtur insigni, set et, quo ducunt vestigia codicum et quod tam meliore sermonis conformatione, quam usu Plinii commendatur, qui has particulas ita coniungere amat; v. 2, 5. 6, 54. 7, 10. 116. 29, 49. 65. 34, 49. 35, 11. gran

dis, Rd. Diane, Rd. Ephesia, R2. Ephesi, ROTd. Ceterum in hoc loco corruptelae aliquid latere docent cum vox fuere, quae de tempore praeterito modo valens minime conciliari potest cum verbis quotidie perhibet, tum verba 33, 154., ubi Plinius diserte ait: nullum (Mentoris vas) exstare dicitur Ephesiae Dianae templi aut Capitolini incendiis. Hinc illa ipsa templa Mentori testimonium quotidie perhibere neutiquam dici possunt, et persuasum mihi est Plinium scripsisse Mentori olim sc. perhibuit, quales omissiones eiusdem verbi, quamquam diverso tempore supplendi, saepissime inveniuntur; v. Heind. ad Horat. sat. I. 1, 23., Garat. ad Cic. Mil. 37. et Spohn. ad Verg. ecl. 9, 1. eius artis, d. varra, d.

§ 128. humanis, d. genitum, Rd. — compererit, d. Daphni Natio, codd. Salmas. exerc. p. 30. a. D. et Gronovii ad 25. c. 2. dapninatio, R. dampnatio, d. Daphnidis, Cn., B. Daphnidis Egnatio, Gronov. Daphni, Gnatio, Hard. y.

« AnteriorContinua »