Imatges de pàgina
PDF
EPUB

plex: sucus et corpus; ille olei generibus fere constat, hoc odorum. Haec stymmata vocant, illa hedysmata. Tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. Sal adspersus olei naturam coercet; quibus anchusa adiecta est, sal non additur. Resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. Unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile 8 est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus; increvit deinde Mendesium balanino, resina, murra magisque etiamnum metopio; oleum hoc est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. E vilissimis quidem hodieque 9 est, ob id creditum et in vetustissimis esse, quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, maligranati cortice. Sed divolgata maxume unguenta crediderim rosa quae pluruma ubique gignitur; itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit addito omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino. Similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino, 10 similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo; optumum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi pluruma sampsuchus. Miscentur et viliora genera olei myrto, lauru, quibus addi

[ocr errors]

(in utroque littera a sequentis nominis omissa.) postea, ßr. Adramitteo, O. postea, ad. post ex, R. eadem et praelata, a. — subito, om. r.

§ 6. Reliqua, a. Panathenaicon (-aicum, a) suum Athenae, ad. panthene, R. ex, RTd. et, a. — narcisso, ROTad. narcissi, B.

-

--

§ 7. Faciendi ratio, d. duplus, ad. stymmata, d (codd. Barbari.) stigmata, a. statimmata, R. partim stymmata vocant partim hedysmata, Dalec. color, d. cinnabaris, RTadr. cinnabari, B. commis, d. gummis, Ra. gummi, Br. sunt, ROadr. sint, B.

§ 8. e, ad. et, R. de quibus supra diximus, R. Omitt.

Tadry. V. 12, 108. 100. increvit, adr. et increvit, R. indesium, R. resina, R. murra, R. myrra, ad. mixta, ẞr. metopio, v. Dioscor. 1, 71. metopium, Dalec. cardamomum, om. T.

R.

[ocr errors]

[ocr errors]

§ 9. E, ROTadr. Et e, B. hodieque, ROTadr. hodie, Sẞ. creditur, S. et in, R. et id, a. et id e, Td. et id in, ß. quod, om. R. cypressio, maligranati, R. mali granatici, a. cum maligranati, d. malogranati, By. divulgato, ad. rosa, Ra. rosae, dr. ta, R. additis, adßr. croco, Dalec.

§ 10. Similis ratio. vino omitt. ad. pro et, Br. sambucus, d. elei, R. R. lauro, adẞr.

PLIN. II.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

addito, ita nos scripsimus. addi

angusta, ad.

[blocks in formation]

samphsuco, R. Cypro, Rad. Cymyrto, Rad. e myrto, Br.

24

lauru,

tur sampsuchum, lilium, fenum Graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. E malis quoque cotoneis et 11 strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. Susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamomo, croco, murra; et idem cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono. Aliqui et in cyprinum addunt 12 et murram et panacem; hoc optumum Sidone, mox Aegypto, si non addatur sesaminum oleum; durat et quadriennio, excitatur cinnamomo. Telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, feno Graeco, melle, maro, amaraco. Hoc erat 13 celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea multo successit propter gloriam appellatum megalium ex oleo balanino, balsamo, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. Huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. Singuli quo- 14 que suci nobilia unguenta faciunt, in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque; vel pauca his et alia alii miscent; qui pluruma, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem, externa omnia. Prodigiosa cinnamomino pretia; adicitur cinnamo ba- 15 laninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami se

[ocr errors]

il

sampsuchum, Dalec. sampsucum, R. samsucium, a. sampsuchinum, dẞy. lium, a d. fenum Graecum, a. fenograecum, d. Om. R. cassia, R. § 11. Et, R. struteis, R. struthiis, adry. dicimus, a d. V. 23, 103. admixtis, om. R. sesamino, Barbar. Samio, Read. habrotono, R. habrotano, a. abrotano, dẞr. Susinum, v. Dioscor. 1, 62. balanino, ROSTad. balano, B. melle cinnamomo, omitt. RSTad. murra; huic voci addunt aspalatho codd. Barbari, B, quod omitt. Radr. isdem, R. itidem vel et item, Pint. V. Theophr. de odor. § 26. et Dioscor. 1, 65.

[ocr errors]

§ 12. in, om. R. cyperium, d. cyprum, a, cuprum, R. et, Road. Omitt. βγ. myrram, a. myrum, @d. maix, R. opopanacem, Dalec. Telinnum, R. cypiro, R. cypro, adr. cypero, Barbar. By. melio loto, R. melle, Radr (codd. Barbari.) melle melino, B.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

§ 13. multo erat, R. Mihi quidem haec lectio ita praeferenda videtur, ut infra deleatur adverbium multo, cui nullus prorsus locus, id quod sensit Dalec. multo post coniiciens. Adverbium illud, quo eadem ratione et collocatione usus est Plin. 17, 2., casu ex superiore loco delatum in inferiorem. Theophr. de odor. § 29. et Diosc. 1, 69. balsamo, om. a. R. olere, R. colere, d. colore, a. calere, r.

[ocr errors]

megalium, v. Huius, ad. ius,

§ 14. Singulis, R. et, Rd. ex, a. herbarum, RTad (codd. Salmas. exerc. p. 332. b. D.) Herbarii in, Barbar. B. vel, R. Omitt. Tady. Singuli succi vel per se unguenta faciunt, vel pauca iis adduntur. his et, RTad (codd. Salmas.) sed, Barbar. B. alii miscent, Barbar. amiscent, R (quod ex

mina, murra, mel odoratum; unguentorum hoc crassissimum; pretia ei a X xxxv ad X ccc. Nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. In hoc genere conveniet meminisse her- 16 barum quae nardum Indicum imitarentur species novem a nobis esse dictas; tanta materia adulterandi est. Omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxume naris feriunt; crassiora murra suavioraque, medicinae autem utiliora croco; acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. Quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima, ce- 17 teris decoctis, inpendio parcentes; sed non eadem est vis nisi una decoctis. Murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat; alioqui nimiam amaritudinem adfert. Cyprino viride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. Haec sunt antiquae inventionis genera et postea officinarum furta; nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei.

II. Ergo regale unguentum appellatum, quoniam Partho- 18 rum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque Syriis, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. Nihilque eius rei

alimiscent est ortum.) aliis miscent, Tad. agni folia, R. hacnipolia, ad. ac in poliam, codd. Barbari, ac Peliam panacem, Barbar. omnia; post hanc vocem inserunt et ROTadrẞ cum sequenti voce iungentes. At cum illae plantae profecto nihil prodigiosi habeant et infra pretia huius unguenti sane ingentia referantur, ego potius cum recentioribus editoribus a Prodigiosa novam enuntiationem incipiendam et post et unam alteramve vocem excidisse arbitror, quae similitudine cum proxime sequenti librarios in errorem solitum deduxerit. § 15. cinnamomino, ROT d. cinnamomo, a. cinnamomi, r. - pretia, ROTadr. Om. ß. — addicitur, a. Ceterum v. Dioscor. 1, 74. cinnamo, ROadr. cinnamomino, ST. Om. ß. iunci, R. tum ci, d. tunsi, a. iuncus, Br. eis, R. XXXXV, 0. denaris XXXV, R. Xxxv, ady. XXXV, ß. X, a. denario, R. Omitt. Td. aut, R. Omitt. adßr. § 16. imitarentur, RTadr. imitentur, ẞy.

---

dictas 12, 42 sqq.

ei a, a d.

§ 17. habet, R. a ceteris, a. impendio decoctis, R (qui tamen in pedio habet.) Omitt. adry iniuria; v. Ian. in nuntt. litter. Monac. 1836. nr. 165. p. 276. alioquin, dẞ. inguinosum, ad. iste, r.

§ 18. constat, om. R. Ceterum v. Theophr. hist. plant. IX. 7, 3. cinnamo, Road. cinnamomo, B. comaco, ROSTadr. caryopo, K. comaro, B. nardi spica, d. nardis spica, a. nardis, R. — iuncoque Syris (i. e. Syriis), R. iuncoque Syrio, B. iunco, Tady. sericatho, R. sericaton, ad. cypro, RTad. cypero, P. cypiro, Ra. cyprio, dr. cyprino, O. loto, ROTd. lato, a. colato, B.

--

causa in Italia victrice omnium, in Europa vero tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur; nam vinum et rosa et myrti folia oleumque conmunia fere omnium terrarum intellegantur.

3. Siccis odoribus constant quae diapasmata vocantur; 19 nam faecem unguenti magma appellant. Inter omnis potentissimus odor quisquis novissime additur. Unguenta optume servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius est, quanto pinguius, ut ex amygdalis. Et ipsa unguenta vetustate meliora; sol inimicus his, quamobrem in umbra conduntur plumbeis vasis. Experimentum eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet. III. 4. Haec est materia luxus e cunctis maxume super- 20 vacui; margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus, unguenta illico exspirant ac suis moriuntur horis. Summa conmendatio eorum ut transeunte femina odor invitet etiam aliud agentis, exceduntque quadringenos denarios librae. Tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit ipse non sentit; tamen et haec aliqua differentia signanda sint. In M. Ciceronis monimentis 21 invenitur unguenta gratiora esse quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam conruptissimo in genere ma

-

vinum

irim, R. iri in, a. irin, dẞy. yllirica, a. nam, ad. etiam, R. et, ad. vinum etiam et, R. intellegantur, RTad. intelliguntur, ßy. § 19. faecus, r. magma appellant, d. magna appellant, a B. magna appellant. Magma appellant, R. magmata appellant, r. omne potentissimos, R. optime, Rd. optima, Ta. diuturnitate, ad. conduntur, Chifflet. coll. Theophr. de odor. § 41. coquuntur, Radẞy. Ceterum magis etiam probanda quam Chiffletii emendatio prorsus necessaria videtur mihi esse eorum sententia, qui, ut Dalec. refert, coquuntur et conduntur legendum esse dicunt, quod ex Theophrasti locis inter se collatis prodit. duplicibus, Cornar. ad Galen. compos. med. sec. loca p. 425. V. Schneid. ad Theophr. de odor. 22. p. 655. 40. p. 665. calore vitientur, K. color vitietur, r.

-

-

-

§ 20. lusus, a. ad heredem, ad. addere dem, R. ventes, R. prorogant, Rad (codd. Gel.) prolongant, r. heris, Ferrar. elect. 2, 3. transeunte, ad (codd. Gel.) transeunt, R. transeuntem, r. - femina et agentes, Rad (codd. Gel.) feminam et agentem, r. excedunt, r. quadringenos, R. quadrigenos, T. quadragenos, @ady. Tanti, Rd. Tantum, ar. sentit; tamen, ita nos scripsimus. sent sitamen, R. fecit. si tamen, a. sentit si tamen, T. sed tamen, r. sentit; sed, dr. differentie, R. sint, R. sunt, adßy.

§ 21. esse quae; pro his vv. dat quae R, ti a, in d. terram; v. 17. 38. ceram, Scaliger in Scaligerr. p. 110. et Salmas. exerc. p. 749. a. B. Apud Cicer. de orat. III. 25, 99. multi codd. ceram habent, quod nonnulli interpp. praetulerunt; apud Plin. quoque 36, 142. terra et cera confunduntur. — quam, om. R. sapiant, ad. sapiunt, . faciant, R. vitiis, R. - spissum, R (codd.

gis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. Sed quosdam crassitudo maxume delectat, spissum appellantis, linique iam, non solum perfundi unguentis gaudent. Vidimus etiam ve- 22 stigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis? Nec non aliquem ex privatis audimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam ex servis Neronis. Maxume ta- 23 men mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguntur festis diebus, utinamque dicere possent, quis primus instituisset. Ita est, nimirum hac mercede conruptae orbem terrarum devicere aquilae; ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.

5. Quando id primum ad Romanos penetraverit, non fa- 24 cile dixerim; certum est Antiocho rege Asiaque devictis, urbis anno DLXV., P. Licinium Crassum L. Iulium Caesarem censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica: sic enim appellavere. At Hercules, iam quidam etiam in potus 25 addunt, tantique est amaritudo ut odore prodigo fruantur

Gel.) isipsum, ad. esipsum, Rigalt. ap. Salmas. exerc. p. 330. b. B. id ipsum, r (alii codd. Salmas.) stypsin, Salmas. appellantis, R. appellantes, aẞy. appellant, d. approbantes, r. linique, Road (veterr. cod. Leid. ap. Oudend. unguentis, om. R.

ad Suet. Oth. 12.) linirique, Sr. iam solum sed et, r.

-

§ 22. monstrasse M. Othonem, R. monstrasse m. cithonem, ad. M. Othonem monstrasse, Br. ut qualiter, v. Gronov. ad Liv. 40, 13. et Lobeck. ad Soph. Aiac. 77. ed. 2. ut sentiretur qualiter iuvaret ab, Pint. iuvaretque, Rd. iuvaret, Ta. ab, om. 8. aliter, R. et, Rad. audimus, R. audivimus,

[ocr errors]

--

adẞr. iussire, R. balnearum, ad. balinearum, ßy. solium, r.

[ocr errors]

§ 23. certe ac signa, R. certe ea digna, d. certa ea digna, a. ex, ar. Cuspidibus, R. custodibus, Tady. custodiis, B. V. Suet. Caes. 62. ibique Casaub. unguntur, Ra. iunguntur, d. inunguntur, ẞy. utinamque. instituisset om.

I. - dice, R. - possent, R. possemus, ad (codd. Gel.) By. Ita est nimirum.

Hac, r. orbem terrarum, Rad. terr. orbem, ßy.

ius sub, ita scripsimus ex

vestigiis R, qui habet sus su, et ex ipsa vulgata Pr, quae pariter ius sub habet, sed ita, ut vox sumantur utrique voci media inseratur, quae nunc ex auctoritate R extrema huius periodi legitur. In Tad sub omittitur.

§ 24. DLXV., a d. DLVI., R. DCLXV., Salmas. exerc. p. 666. a. G. probante Clint. fastt. Hell. III. p. 453. At v. Becker. antt. Rom. II. 2, 229. Licinum, a. C., R. censorem se dixisse, ad.

[ocr errors]

[ocr errors]

§ 25. Hercules, Rad (Leid. pr. pluresque codd. ap. Oudend. ad Appul. met. p. 180.) Hercule, B. iam, om. R. potu, r. tantaque, r. nec tanta amaritudo odorum est, ut prodigi non fruantur utraque, Dalec. est amaritudo, Rad. amar. est, Br,

« AnteriorContinua »