Imatges de pàgina
PDF
EPUB

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XII.

SECT. 1. Animalium omnium quae nosci potuere na- § 1 turae generatim membratimque ita se habent. Restant neque ipsa anima carentia, quandoquidem nihil sine ea vivit, terra edita, ut inde eruta dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. Diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur. Hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro vestis; etiamnunc gentes sic degunt. Quo magis ac magis admirari 2 subit his a principiis caedi montis in marmora, vestis ad Seras peti, unionem in rubri maris profunda, zmaragdum in ima tellure quaeri. Ad hoc excogitata sunt aurium volnera, nimirum quoniam parum erat manibus, collo, crinibus

Ad hunc librum toti sunt excussi adR (in quo §§ 56_103. interciderunt.) § 1. nasci, R. potuerunt, T. natura, R. habet, R. sese, T. Restat ut neque ipsa, r. terra editum aut, K. carent. Ita, R. erudita, Tad. alimenta, ROTad. alimentum, ß. . melior, K. pecudis, R2. etiamnunc, R (ex corr.) a2. etiamnum, a'dẞy.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

-

eruta, R. pecus, R'.

§ 2. ac magis, om. R. admirari subit, Rd (codd. Barbari.) admirari sub, 0. admireris ubi, a. admireris, r. his a, Road. ab iis, rẞy. in vestis om, R. Seres, a2. a Seribus, K. esset, K. manibus, R. crinibus, Roa. crinibusque, dßr.

auri, R.

--

profunda, RTadr. profundo, Br.

Post crinibus collocat . Omitt. adßy.

gestari, nisi infoderentur etiam corpori. Quamobrem sequi par est ordinem vitae et arbores ante alia dicere ac moribus primordia ingerere.

[ocr errors]

CAP. I. 2. Haec fuere numinum templa priscoque ritu sim- 3 plicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant, nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in his silentia ipsa adoramus. Arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus, Apollini laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus; quin et silvanos faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e caelo attributa credimus. Arbores postea blan- 4 dioribus fruge sucis hominem mitigavere; ex his recreans membra olei liquor virisque potus vini, tot denique sapores anni sponte venientes et mensae depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur etiamnum tamen secundae. Mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. Arbore sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus tecta. Ar- 5 borea et simulacra numinum fuere, nondum pretio excogitato beluarum cadaveri atque ut, a dis nato iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. Produnt Alpibus coercitas et tum inexsuperabili munimento Gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se Itagestare, R2. ac morbis veteres ac orbis, K. ac deorum horum honoribus, Dalec. ingerere, a2. ingenere, a1d. ingererenis, R. § 3. ut simplicia, r. etiamnum, R. ne, a. RdBr. non adoramus, R. perpetuo, Rd. perpetue,

[ocr errors]

ludo, R. his, a. iis, Tar.

aesculus,

a. esculus, Rdẞy. faunosque, om. R. suis, R. numina, R. nomina, Tad. e, Tad. ae, R. et, By. Varia tentat in his verbis Pint.

[ocr errors]

§ 4. his, a. iis, Rdẞr. liquorum, R.

annui, Br. provenientes, Heins. adv. p. 423. ciborum, Dalec. expectantur, a2d. quibus, d.

-

[ocr errors]

totidemque, a. anni, ROTad. licet et, R. epularum vel terrisque, Heins., Ambr. II. § 5. Arborea, R. Arbore, ady. Ex arbore, Ambr. I. II. B. fuere, Ra. facta, Ambr. I. II. Om. d. atque, Rad. antequam, codd. Rezz. B. hominum, Dalec. mensuram, a. inexsuperabile, a d. primam, Ambr. I. sese, codd. Rezz. Helico, ROTad. Helyco, Ambr. I. Elico, Ambr. II. §. elu... is, a1. eorum, r (Ambr. I. II.) Romanus, Pint. ab arte, a'd. praemissa, ad. promissa, Barbar. RK. promisso, O. Primitias olei ac vini intelligebat Rhodigin. 1. a. 6, 6., cum potius sint sumenda de protropo, quo nomine, ut Plinii (14, 85.) verbis utar,,,appellatur a quibusdam mustum sponte defluens, antequam calcentur uvae." Hisce concinunt Pollux 6, 17. et Moeris Attic. p. 305. Illam ipsam autem vocem h. 1. Plin. non posuit, cum alibi posuerit (14, 75. 28, 206. 30, 49.), quia non de solo vino, verum etiam de oleo dicturus crat; pluralem vero numerum practulit, quia et de vino et de oleo sermo est. Alteram porro vocem, qua de eadem re uti poterat, acetum (11, 38.) propter ambiguitatem sensus repudiavit.

[ocr errors]

liae, quod Helico ex Helvetiis civis earum, fabrilem ob artem Romae conmoratus, ficum siccam et uvam oleique ac vini praemissa remeans secum tulisset. Quapropter haec vel bello quaesisse venia sit.

3. Sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tan- 6 tum ex alieno petitam orbe? Platanus haec, mare Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiae et iam ad Morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant. Dionysius prior Siciliae tyrannus Rhegium in urbem 7 transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea factum gymnasium, nec potuisse in amplitudinem adulescere, ut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auctores invenitur.

4. Hoc actum circa captae urbis aetatem tantumque postea 8 honoris increvit ut mero infuso enutriantur; conpertum id maxume prodesse radicibus docuimusque etiam arbores vina potare.

5. Celebratae sunt primum in ambulatione academiae Athe- 9 nis cubitorum xxxш a radice ramos antecedente. Nunc est

---

et, 8.

[ocr errors]

deti

pendunt, a. regium, Ra. redomui, T.

§ 6. haec, Tad. haec et, R. haec est, 7. ea est; haec per, K. haec per, r. haec est per, B. Diomedis, ROTad. in Diomedis, Br. insula tenus, RO. insula tenius, Ta. insula, d. insulam, ßẞr. ac, ROTad. ad, B. nens, ROTad. pertinens, ß. ad tributum pertinens soli, Dalec. § 7. Rhegium, Barbar. coll. Theophr. hist. plant. IV. 5, 6. giam, Tây. in urbem, delet Ursin. ap. Ciaccon. tricl. p. 99. umbraculum, Pint. potuisse, R. potuisset, a d. adolescere ut, adr. adolescere aut, O. adoles aut, R. adolescere et, codd. Barbari, B. raras, Ursin. spania, ingenti errore Plinium hoc ex Theophrasti verbis male intellectis (σnανίαν δὲ καὶ ἐν Ιταλία πάσῃ) hausisse post Ursinum, qui in Adria coniecit, viderunt Schneider. ad Theophr. p. 315. et Ukert. geogr. vet. III. 1, 434. § 8. captae, Rd. capie, Ta. Capuae, Pint. r. docuimus, R.

Hi

§ 9. academiae, R. academia, 0. cademina, d. eadem in, a. Lycei, Ursin. ad Varr. de re rust. I. 37, 4. XXXIII, R. XXX. I., a. XXXI, Td2. XXX, d'r. XXXVI. unius, B. a, Tad. Omitt. ROrß. Cum ex Theophrast. 1. 1. I. 7, 1. sciamus illam platanum radices XXXIII cubitorum egisse, in verbis Plinii, ut iam leguntur, nonnulla corrupta esse apparet. Primum enim non de pluribus platanis in Lyceo, pro quo Plin. per errorem academiam dixit, celebratis, sed de una modo Theophrastus dixit; deinde non ipsa platanus triginta tres cubitos habuit, sed radices huius ambitus egit, eaque de causa praepositio a ex bonis codd. delenda, in initio autem paragraphi Celebrata est legendum, quae voces cum postea male divulsae Celebratae st scriptae essent, omnium librorum lectio ita est orta. Singulas platanos magnitudine insignes Plin. §. 9-11. enumeravit, unde veritas emendationis nostrae probatur. agente, Ursin. est, R, sit, a d.

clara in Lycia, fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita domicili modo, cava LXXX atque unius pedum specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ramis, arborum instar agros longis optinens umbris; ac ne quid desit spelun- 10 cae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo ut Licinius Mutianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicesimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro cubuisse in eadem. Aliud exemplum Gai principis in Veli- 11 terno rure mirati unius tabulata laxeque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, XV convivarum ac ministeri capaci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. Est Gortynae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in Cypro. Sed ex ea pri- 12 mum in ipsa Creta, ut est natura hominum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium, quandoquidem conmendatio arboris eius non alia maior est quam soles aestate arcere, hieme admittere. Inde in Italiam quoque ac suburbana sua Claudio principe Marcelli Aesernini libertus sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus

fontis gelidi, Rad. gelidi fontis, By. nemorosa, RTad. numerosa, r. nemoroso, B. ramis arborum, Barbar. ramorum arboribus, RTadr. instat, Barobtinens, R. obtinet, Tady.

bar. r.

[ocr errors]

§ 10. saxea, Rd (hic in rasura.) saxa, ar, saxeae, Hard. (e codd.?) y. corona, ad. coronam, R. et corona, r. pumices tam, R. pumis cestas, d. pumices stat, r. miracula, a. ut, Rd. Omitt. ar. - putaverit, Rad. putarit, By. toris, r. frondis, RT. frondes, ar. fronde, dẞy. captantem, Pint. solia, a. laetiorem quam, Barbar. laetioremq;, Rd. laetiorem quae, a. laetioremque, 0. ficturae, R. varietate, omitt. a d.

-

---

--

§ 11. iure, ad. laxeque, Tad. laxo quae, R. laxaeque, r. laxisque, Barbar. B. epulati, R. epulanti, Barbar. a d. cum impar is esset umbrae, Pint. circumsparsa ipsius umbra, Dalec. capaci, R. capacem, ad. capace, Barbarus, βγ. caenam, a. insigne, a. insigne, d. super ea, Ursin. ad Varr. de re rust. I. 7, 6. ex falsa lectione Theophr. 1. 1. I. 9, 5. eiusdem, ROTad. eius, В. cyros, R.

$12. Creta ut, Rd. creavit, a. crevit. Natura, r. platani satae, R. platanis adae, ad. platanis adiecit genera vit., r. degeneravere in vitium, Pint. soles,

praedives, ut merito dici possit is quoque Dionysius, transtulit id genus, durantque et in Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit Italia.

II. 6. Namque et chamaeplatani vocantur coactae brevita- 13 tis, quoniam arborum etiam abortus invenimus; hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit; fit autem et serendi genere et recidendi. Primus C. Matius ex equestri ordine, divi Augusti amicus, invenit nemora tonsilia intra hos LXXX annos.

III. 7. Peregrinae et cerasi Persicaeque et omnes quarum 14 Graeca nomina aut aliena; sed quae ex his incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas; in praesentia externas persequemur a salutari maxume orsi. Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis medetur. Folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. Pomum ipsum alias 15 non manditur; odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestis una conditus arcetque animalium noxia. Arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus. Temptavere gentes trans- 16 ferre ad sese propter remedi praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri artissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dicantur; sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. Haec est autem, cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis conmendandi halitus gratia; nec alia arbor laudatur in Medis.

R. solet, ad. solem, Br.
qui se Dionysius delet Pint.

[ocr errors]

[blocks in formation]

-

B. ut, RTad. et, B. humerico, R. possit, R. posset, adßy.
que crete, R. in, d. ingeniis, r. Durante, R. et, Rad. etiam, Br.
portenta Italia om. R.

exit, r. nemoraci consilia, a.

§ 13. Haec, r. quoque ergo, Rd. ergo quoque, a. ergo, r. C., ROTad. Cn., B. Malius, .

Fuit, d.

quo

LXXX, Rd. XXX, ar. V. Leutsch. in diurn. antiquar. 1834. nr. 20. p. 165.

§ 14. et, om. r. cetera si, R. cerasae, Tad. R. nomine, ar. nomina, Td. externa, Tadr. ad. medicamen vocant, R. vocant Medicam, Br. 4, 2. et Solin. 46, 4. veneris, ad. veneri, r.

his, ad. it s, R.

numero,

alias, ar. Medicam vocant, V. Theophr. hist. plant. IV. eius, om. a.

§ 15. alius, R. praecellet, Ra'. noxas, Dalec.

§ 16. se, R.

radicitus, ar. omnis, a. artissime, a. aptissime, R. ar

ctissime, dẞy. arctissimeque transferri monuisse conveniet, Pint. transferri quem, a. transferri queque, R. emisisse, a.

Haec, dr. Hoc, Ra.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

Medis, ad. maris, R.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »