Imatges de pàgina
PDF
EPUB

in annum sollemne est, his in dies vel horas. LXXIII. Unum animal digitos habentium herba alitur lepus, sed et fruge; solidipedes et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus. Solidipedum volutatio propria. Serratorum dentium carnivora sunt omnia. Ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivont et apibus, cancris etiam ac formicis, lupi, ut diximus, et terra in fame. Pecus potu pinguescit; ideo sal illis aptissimus; 200 item veterina, quamquam et fruge et herba; sed ut bibere, sic edunt. Ruminant praeter iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt.

94. In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt, et 201 mures hi volgares, quamvis ex alio genere sint; quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves; neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. In Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci si bibere moriuntur. Orygem perpetuo sitientia Africae generant ex natura loci potu carentem, et mirabili modo ad remedia sitientium; namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis in corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis. Insidunt in eadem Africa pardi condensa arbore oc- 202 cultatique earum ramis in praetereuntia desiliunt atque e volucrum sede grassantur. Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae in musculos exsiliunt! Excrementa sua effossa obruunt terra intellegentes odorem illum indicem sui esse.

$199. sphingiorum, Barbar. spingiorum, R. spongiorem, d.

exprimit,

Ꭱ Ꮎ Ꭲ dr. in dies, R2d2. dies, R'd'r. hora, r. sues, Aristot. hist. anim. 8, 6. p. 595a 15. Serratorum, Aristot. 1. 1. 8, 5. init. ac, Rød. et, B. diximus 8, 83.

apibus, om. d1.

§ 200. aptissimum, r. V. Aristot. 1. 1. 8, 10. init. ut bibere; pro his vv. habent vivere Rd. V. Aristot. 1. 1. 9, 8, 8. sic edunt, ROTd. secedunt, B.

Ruminant, v. Aristot. 1. 1. 9, 50. p. 632a 33. et praeter, R.

[ocr errors]

§201. potu, T. pontum, Rd. Vid. Aristot. hist. an. 8, 6. init. ROTd. Om. B. ferarum pars, d.

non bibunt aestate, d.

biberint, B. V. Aristot. 1. 1. 8, 28. p. 606b 27. SKr. Africa, RS Kr.

generat, SKr.

SK. ex naturali loco, r. et natura loci, dẞr. cum eo, r. pro corpore, RKd.

earum, K.

§ 202. arbore, ROT dr. arborum, ß.

[blocks in formation]

autem, bibere, Ꭱ Ꮎ Ꭲ d. sitientem,

ex natura loci, R. ex natura loco, carentem, R. carente, STKd.

carum, Rd. eius, r. lenibus,

K. occulte speculatae, ROTd. occulto speculatu, B.

[ocr errors]

--

LXXIV. 95. Ergo et alios quosdam sensus esse quam 203 supra dictos haut difficulter adparet; sunt enim quaedam his bella amicitiaeque, unde et adfectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. Dissident olores et aquilae, corvos et chloreus noctu invicem ova exquirentes; simili modo corvos et milvos, illo praeripiente huic cibos; cornices atque noctua, aquilae et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium; noctuae et ceterae minores aves. Rursus 204 cum terrestribus, mustela et cornix, turtur et pyrallis, ichneumones vespae et phalangia aranei; aquaticae, anates et gaviae, harpe et triorchis accipiter. Sorices et ardeolae invicem fetibus insidiantes, aegithus avis minuma cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo pavet ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat. Volpes et nisi; angues, mustelae et sues. Aesalon vocatur 205 parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus; invicem haec catulos eius ipsamque vellit; quod ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus conmunem hostem. Et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores spinae devorantis, aegithum vero anthus in tantum ut sanguinem eorum credant non coire multisque ob id veneficiis infament. Dissident thoes ac leones, et minuma 206 aeque ac maxuma. Formicosam arborem erucae cavent. Librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra

[ocr errors]

§ 203. sunt enim, v. Aristot. 1. 1. 9, 1. p. 608b 19. chloreus, Turneb. adv. 18, 16. choreus, ROTd. chlorio, B. De corruptela loci cogitant Wotton. differ. anim. f. 128. A., Gesner. hist. anim. 3, 261., Pint., qui sorex et chl. coniicit, et Hard., qui turtur et chl. suspicatur; praeterea Turneb. pro corvus substituit pipra ex Aristotele 1. 1. p. 609 a 30. atque, Rdr. et, ß. trochilus, R2. prochilus, R'd. orchilus, Turneb.

[ocr errors]

§ 204. Rursus; qui verba hinc sequentia accuratius consideraverit, valde ea corrupta esse non dubitabit. Quod enim ad enuntiationis rationem attinet, verba cum terrestribus non habent, unde pendeant, nisi ex dissident supplere vis, quo facto huic ipsi verbo subiectum suum deest, quia cornix non ad verba cum terr., sed ad unum mustela refertur. Deinde ubi sunt illa terrestria, quibuscum bellum est avibus? Una commemoratur h. 1. mustela et multo demum infra, postquam terrestrium nulla est facta mentio, sorices, vulpes, alia referuntur. Hinc magnae in his verbis corruptelae et luxationes statuendae, quae meliores codices exspectant. vespae phalangia et aranei, r. phalanges aranei, Barbar. anates, v. Schneider. ad Aristot. 1. 1. T. III. p. 8. Omitt. Rdy. aquatica, anates, gaviae et harpe, triorches, accipiter, Pint. gavi, d. triorchis, Rd. triorches, By. et sorices, d. ovis et fetui, Pint. spinis, r. scalpendi, ova, R2. qua, d. qu, R1. itaque, Td.

d.

arboris suae tantaque vi morsu cerebrum adprehendit ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem pendentis rumpere, adeo non fugere queat; nec finis ante mor

tem est.

96. Rursus amici pavones et columbae, turtures et psit- 207 taci, merulae et turtures, cornix et ardeolae, contra volpium genus conmunibus inimicitiis; harpe et milvos contra triorchim. Quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus, inmitissimo animalium genere? Dicta sunt quae Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce draconi. De aspide miraculum Phylarcho reddatur: is enim 208 auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue, enixam catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.

LXXV. 97. Somni quaestio non obscuram coniectationem 209 habet. In terrestribus omnia quae conniveant dormire manifestum est. Aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existumant, non oculorum argumento, qui non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. De thynnis 210 confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt, plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur; nam delphini balaenaeque stertentes etiam audiuntur. § 205. nisi, Turneb. nili, Rd. Nili, codd. Gel. ẞ ad sequentia referentes. mili, O. milvi, angue, K. et mustelae, Kd. cornu, d. flore, R (ex corr.) anthus, om. R. multisque ideo, r.

infamant, d.

§ 206. thopes, d. iopes, R. at leones, d. a leones, R. urucae, R1OS Kr. murucae, d. sorices, B. hist. anim. 9, 39. p. 623a 33.

Rd. desuper pendentis, Br. § 207. Rursusque, P.

[ocr errors]

et, Rd. ac,

carent, R'd. ẞr.

erucae, Pint. R2. Librat, Aristot.

virgine, R1.

[ocr errors]

pendentis,

merulae et turtures, ROSd. merulae et turdi, ß. Quid non et, R. Quin non et, d.

triorchim, r. triorchin, Rdy. triorchem, B.

Quin et, r. effectus, r. Dicta sunt 8, 61. et agnito, Td. et agnita, R (tres ultimae litterae ex corr.) agnita, B. draconi, RT d. draconis, Ø. hominis, B. (codd. Gel.) Phylarcho reddituris, d1. a interemptum hospitis, d. id, om. K. T. continuant, R'. contuentur, Sr. cor extimant, R'. aestimant, r. aliud, R. alia, Td. alio, K..

[blocks in formation]

252 NATURALIS HISTOR. LIB. X. CAP. LXXV. SECT. 98.

Insecta quoque dormire silentio adparet, quae ne luminibus quidem admotis excitentur.

98. Homo genitus premitur somno per aliquot menses, 211 dein longior in dies vigilia. Somniat statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum imitatur; quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium invenimus exempla. Magnus hic invitat locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, qua fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. Si exemplis agatur, profecto paria fiant. A vino et a cibis proxuma atque in redormitione vana esse visa prope convenit. Est autem somnus nihil aliud quam animi in me- 212 dium sese recessus. Praeter hominem somniare equos, canes, boves, pecora, capras palam est; ob hoc creditur et in omnibus quae animal pariant; de iis quae ova gignunt incertum est, sed dormire ea certum. Verum ad insecta transeamus.

Somnia, R.

$ 210. quae, Rd. quia, Br. § 211. dein, Rd. deinde, Br. somnium, T. somniorum, S. somnum, e. somniare, Pint. V. Aristot. 1. 1. 4, 10. extr. — in vita, OT. — refertur, R. qua rat.; his in verbis ego ea de causa offendor, quia geminatae illi interrogationi utrumne. _an prorsus insolita ratione nova interrogatio inseritur, quae inseri non potuit, quia haec nova interrogatio a priore pendet; ea de causa scribendum videtur quaque i. e. et si sunt praescita aliqua animi quiescentis, qua tum ratione ea fiant. Si, Rd. Et si, Br. Td. A vino; pro his vv. habent autumno ROTd. dormitione, Td. redormitatione, Br.

-

sunt,

agantur, d. redormitione, Rr.

§ 212. sese, R2. se, R'd. et omnia, K. animalia pariunt, Td. est, R2. Omitt. R'd. transeamus; hac in voce desinit B. At in RTdy haec adduntur: haec namque restant immensae subtilitatis animalia, repetita illa ex initio libri sequentis, verbis haec namque a librario, qui primus ea repetiit, interpolatis. Illa vero verba non ad hunc, sed ad sequentem librum pertinere comprobatur primum eo, quod Plin. nullo alio in loco id fecit, ut eadem verba ita, uti hoc loco factum esset, repeteret, deinde quod, ubi in exitu libri alicuius argumentum sequentis breviter exponit, prorsus ita versatur, uti hoc loco eum secundum versatum esse videmus, nulla ampliore explicatione addita; v. IV. VII. VIII. IX. XI. XIV. XV. XXII. XXIII, XXIV. XXVI. XXVIII. XXIX. XXX. XXXI.

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XI.

SECT. 1. Restant inmensae subtilitatis animalia, quando § 1 aliqui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt. CAP. I. Multa haec et multigenera terrestrium volucrumque vita. Alia pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae, aliqua et pinnis et pedibus carentia, iure omnia insecta appellata ab incisuris quae nunc cervicum loco, nunc pectorum atque alvi praecincta separant membra, tenui modo fistula cohaerentia. Aliquis vero non tota incisura, eam ambiente ruga, sed in alvo aut superne tantum, imbricatis flexilibus vertebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. II. In magnis siquidem corporibus aut certe ma- 2 ioribus facilis officina sequaci materia fuit; in his tam parvis

Ad hunc librum toti excussi sunt Rd.

Multa

§ 1. sanguine etiam carere, RT dr. sine sanguine esse etiam, թ. haec, Rd. Multaque, T. multigenera, RØdr (codd. Turneb. adv. 10, 4.) multigena, Ambr. I. II., Passion. B. Ceterum quae hinc de insectis sequuntur, maximam partem sumpsit Plin. ex Aristot. hist. anim. 4, 7. volucrumque, Rod. volucrum, r. volucriumque, B. utraque, R. iure, Td. ut iure, R (ut ex corr.) et iure, Ambr. I. II. y. Aliquis, Rd. Aliquibus, Br. eam, ROTd (codd. Turnebi.) ea, Ambr. I. II. eorum, K. eas, Passion. B. ruga, OT (codd. Turnebi.) roga, R'd. rugam, R. rugas, Ambr. I. II. Passion. ß. flexilibus, R2. flexili, Td (codd. Turnebi) 7. flexilium, codd. Rezz. quam, d.

[ocr errors]

§ 2. in his vero tam, r.

nun

« AnteriorContinua »