Imatges de pàgina
PDF
EPUB

XV. 13. Solum autem animal menstruale mulier est; 63 inde unius utero quas appellaverunt molas. Ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens; movetur sistitque menses, et ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. Simile quiddam et viris in ventre gignitur quod vocant scirron, sicut Oppio Capitoni praetorio viro. Sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. Acescunt superventu musta, 64 sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum quibus insedere decidunt, speculorum fulgor adspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eboris nitor, alvi apium emoriuntur, aes etiam ac ferrum robigo protinus conripit odorque dirus, et in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur. Quin et bituminum sequax alioquin ac lenta na- 65 tura in lacu Iudaeae qui vocatur Asphaltitae et certo tempore anni supernatans non quit sibi avelli ad omnem contactum adhaerens praeterquam filo quod tale virus infecerit. Etiam formicis animali minumo inesse sensum eius ferunt abicique gestatas fruges nec postea repeti. Et hoc tale tan- 66

d.

Vid. Aristotel. gener. anim. 4, 7. — inanima, R2 (Rob.) uanima, R1. ut anima, sistit, Td. et ut, R (Rob.) et in, d. ut et, B. Mihi et eiiciendum videtur. aliquanto, Rob. citatior, ROTd (Rob.) excidens, d. excedens,

[ocr errors]

RT (Rob.)
reperiatur, RK. reperitur, Td. reperietur, r (Rob.)

scirron, Barbar. d. sciron, R. scyron, Rob. Capitonio, d.

-

§ 64. superventu musta, Rd2 (Rob.) superventum osta, d'. superventu morta, Rigalt, et regius ap. Salmas. exerc. 1. 1. G. superventu musta, orta, r (Rob.) tactae, Barbar. Rd. iactae, Rigalt. et regius Salmas. Omitt. r (Rob.) tactu, Hard. Partim haec exscripsit Solin. 1, 54. 57. 58. fructus, Rd. et fructus, BY. insidere, Red (omnes codd. ap. Oudend. ad Suet. Tib. 14., Rob.) incidere, Salmas. in aspectu, d'. habebatur, R'. eboris, Rd. eborisque, Rob. Pr. alvi, Rd (Rob.) alvei, Br. apium, RT (Rob.) apum, df. moriuntur, R (Rob.) etiam, om. Rob. ac, R. et, d (Rob.) protinus odorque om. R1. corripit, Barbar. R. corrumpit, Tdr (Rob.) — dirus, RT dr. dirus aera, Rob. B. dirus viri, Pint. dirus aera legi posse ait Dalec. inficitur, Rd. infigitur, OK (omnes codd. ap. Salmas. exerc. p. 20. a. C., Rob.) infligi tur, Dalec.

-

superna

§ 65. alioqui, d. ac, R. at, d. et, Rob. lacum Iudae, R. Asphaltitae et, ita nos scripsimus. Asphaltite et, Rd. Asphaltites, Rob. Br. De genitivo v. ad 36, 16. coll. ad 35, 41. Exscripsit Solin. 1, 55. amnis, d. transit, d. non quit, Red&pg (Rob.) nequit, ß. filo, R (Rob.) filio, d. quem, R2d (codd. Salmas. 1. 1. E., Rob.) que, alii codd. eiusdem. quonem, R'. Num Plin. iam novit adscivitque formam filus, quae legitur apud Arnob. 1, 36.? filorum quae vel fili quod, Salmas. infecerit, R2 (Rob.) et infecerit, R'd. animalium, O. esse, 0. abicique, Rob. abiicique, Rßy. ab his, d. gestatas, RO2r. gustatas, Barbar., Rob. B. vastatas, 1Td.

-

tumque omnibus tricenis diebus malum in muliere exsistit et trimestri spatio largius, quibusdam vero saepius mense, sicut aliquis numquam; sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. Ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitáles partus eduntur aut saniosi, ut auctor est Nigidius.

XVI. Idem lac feminae non conrumpi alenti partum, si 67 ex eodem viro rursus conceperit, arbitratur.

14. Incipiente autem hoc statu aut desinente conceptus facillimi traduntur. Fecunditatis in feminis praerogativam accepimus inunctis medicamine oculis salivam infici.

15. Ceterum editis primores septumo mense gigni den- 68 tis priusque in supera fere parte haut dubium est, septumo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum dentibus nasci, sicut M'. Curium qui ob id Dentatus cognominatus est et Cn. Papirium Carbonem praeclaros viros. In feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus. Cum ita nata esset Valeria, exitio civitati in quam delata 69 esset futuram responso haruspicum vaticinante, Suessam Pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veridico exitu consecuto. Quasdam concreto genitali gigni infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est. Aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae regis Bithynorum filius superna parte oris. Dentes autem tantum 70

§ 66. muliere, Rob. mulierem, Rd. Nonnulla hic sumpsit Plin. ex Aristotel. hist. anim. 7, 2. p. 582. aliquis, R. aliquibus, dßr. generanda, d. homini, Rob. hominum, Rd. materiae, R. germine e, r (Rob.) germine, RO, germina e, d. semine e, Barbar. Br. Ceterum v. Aristotel. gener. anim. 2, 4. p. 738b 4. matricibus, r. hic, d. reglomerante, Rob. tepore, Pint. famosi, d. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 2. p. 582b 20.

§ 67. lacti seminae, d.

ulcus, d.

partu, d.

atque, Rob. accipimus, Tdr. — in salivam, Barbar. salivum, R. sativum, d. Vid. Aristotel. gener. anim. infigi, d'.

2, 7. p. 747 a 7.

§ 68. gentes, R'. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 10. p. 587b 14. superiora, d. superiori, T. M'., Hard. M., Rd (Rob.) ß. Exscripsit haec Solin. 1, 70. - feminas, d.

§ 69. deleta, d.

exemplum, d.
ee, R.

vaticinantes

futuram, RTdr. futurum, ß. essam, d. Sessapiam etiam, K. illam, d. tempestatem florentissima, Rd. exilio, r. est indicio, T. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 10, 4. p. 636b 1., gener. anim. 4, 4. p. 7734 15. et Solin. 1, 67. Bithinorum, R. Bithyniorum, dy. Vid. Valer. Max. I. 8. ext. 12. et Solin. 1, 70.

invicti sunt ignibus nec cremantur cum reliquo corpore, iidemque flammis indomiti cavantur tabe pituitae; candorem trahunt quodam medicamine; usu atteruntur multoque primum in aliquibus deficiunt, nec cibo tantum et alimentis necessarii; quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve aut hebetantes verba et cum defuere explanationem omnem adimentes. Quin et augurium in hac esse creditur parte. Tri- 71 ceni bini viris attribuuntur excepta Turdulorum gente; quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. Feminis minor numerus; quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in laeva. Hominem priusquam genito dente cremari mos gentium non 72 est; sed mox plura de hoc, cum membratim historia decurret. Risisse eodem die quo genitus esset unum hominem accepimus Zoroastren; eidem cerebrum ita palpitasse ut inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae.

16. In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram fu- 73 turae certum est, in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevom. In Creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cubitorum quod

tradunt,

§ 70. idemque, Rd (Rob.) üdem, ẞr. — pituitue, T. pituitave, K. Rd. prius, Sabell. K. multique primum vel multi quam primum, Hard. Et aliquam h. 1. latere corruptelam nemo non agnoscet, ex lacuna, ut puto, ortam. aliq'd, d. conceptu, r. excipientis, Rob. serieque, r. serique, R. sereque, Td. seriemque, B. Ceterum v. Aristotel. part. anim. 3, 1. p. 661b 16. magnitudinem, Rod. mollientesve, RO dr. mollientesque, T. molientesve, ß. defuere, ROTd. defluxere, ß. Nonnulla h. 1. mutat Pint.

-

§ 71. Qui, d'. Ceterum v. Aristotel. hist. anim. 2, 3. p. 501b 22. dextra, Rd. dextera, By. pollicetur, d.

§ 72. de hoc, om. d.

om. R1. natus, d. Exscripsit Solin. 1, 72.

[ocr errors]
[ocr errors]

decurrit, d. decurra, R1. decurrat, R2.

quo esset

Zoroastren, Rd. Zoroastrem, Br. Zoroestren, Rob. praesagio, Rob. praesagia, RTd.

§ 78. quimatu, Pint. ex Aristotel. gener. anim. 1, 18.p. 725b 23. quoque, d. futurae, ROTd. staturae, p (Rob.) statuere, B. Legendum est: suae -staturae, cum trimatu suo inepte dicatur. rarosque, R. raros, Rob. rarusque, d2. rursusque, d'. ubertatem, Rr (Rob.) ubertate, dß. In Creta arbitrantur, p (Rob.) Omitt. Rd. Pro tribus primis verbis merita incrementa

terrae habet.

alii Orionis, alii Oti fuisse arbitrantur. Orestis corpus ora- 74 culi iussu refossum vII cubitorum fuisse monimentis creditur. Iam vero ante annos prope mille vates ille Homerus non cessavit minora corpora mortalium quam prisca conqueri. Naevi Pollionis amplitudinem annales non tradunt; sed quia populi concursu paene interemptus esset, prodigi vice habitum. Procerissimum hominum aetas nostra divo Claudio principe, Gabbaram nomine, ex Arabia advectum Ix pedum et totidem unciarum vidit. Fuere sub divo Augusto semi- 75 pede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorio Sallustianorum adservabantur hortorum; Posioni et Secundillae erant nomina. Eodem praeside minumus homo duos pedes et palmum Conopas nomine in deliciis Iuliae neptis eius fuit, et mulier Andromeda liberta Iuliae Augustae. Manium Maxumum et M. Tullium equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, et ipsi vidimus in loculis adservatos. Sesquipedalis gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentis vitae cursum, haud ignotum est.

17. Invenimus in monimentis Salamine Euthymenis fi- 76 lium in tria cubita triennio adolevisse, incessu tardum, sensu hebetem, puberem etiam factum voce robusta, absumptum contractione membrorum subita, triennio circumacto. Ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia praeter pubertatem in filio Corneli Taciti equitis Romani, Belgicae Galliae

Oti fuisse arbitrantur, codd. Gel. Otio esse arbitrabantur, O. Etionis, K. Osii, p (Rob.) tradunt esse, r. esse tradunt, p (Rob.) De Oto in Creta interfecto (unde Otii campi ap. Serv. ad Verg. Aen. 3, 578.) v. Sallustium ap. mythogr. Vatic. 2, 53.

§ 74. Orestis, Rob. Orestri, R. Orestris, d. Vid. Solin. 1, 90. traditur, K. mille_ille om. R1. Naevi habitum omitt. Rd. De re v. Ciceronem ap. Columell. III. 8, 2. hominum, Rødr. hominem, ß. Gabborem, r (codd. Salmas. exerc. p. 31. a. C.) Sed vulgatam scripturam linguae Arabicae optime respondere et nomen ipsum non esse proprium, sed gigantem significare docuit me Fleischer. meus, prof. Lips. Exscripsit Solin. 1, 89.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

§ 76. Salamine, Rd (codd. Gel.) Salaminae, Rezz. Vid. Sólin. 1, 92. adorevisse, R. accrevisse, Rob. puberem etiam, RTd (codd. Salmas. exerc. p. 32. b. B.) etiam puberem, Rob. et iam puberem, Br. robusta, R (Rob.) robu stum, T. robustam, d. contractionem, d. ROTdr. vero, Ambrosiani.

non,

rationes procurantis. 'Extpanéλous Graeci vocant eos, in Latio non habent nomen.

XVII. Quod sit homini spatium a vestigio ad verticem, 77 id esse pansis manibus inter longissimos digitos observatum est, sicuti viris dextra parte maiores, quibusdam aequas utraque, aliquis laeva manu praecipuas, nec id umquam in feminis; 18. maris praestare pondere et defuncta viventibus corpora omnium animalium et dormientia vigilantibus, virorum cadavera supina fluitare, feminarum prona, velut pudori defunctarum parcente natura.

XVIII. Concretis quosdam ossibus ac sine medullis vi- 78 vere accepimus; signum eorum esse nec sitim sentire nec sudorem emittere, quamquam et voluntate scimus sitim victam equitemque Romanum Iulium Viatorem e Vocontiorum gente foederata in pupillaribus annis, aqua supter cutem fusa morbo, prohibitum umore a medicis, naturam fecisse consuetudinem atque in senecta caruisse potu. Nec non et alii multa sibi inperavere.

XIX. Ferunt Crassum avom Crassi in Parthis inter- 79 empti numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicut nec flesse multos; Socratem clarum sapientia eodem semper visum voltu, nec aut hilaro magis aut turbato. Exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem adfectusque humanos adimit, qualis

nos, B. Ectrapelos, Barbar. ectapelos, R. et tapelos, d. euapelos vel hectapales, aliae Barbari coniecturae. Latio, Red. Latino, B. nomen non habent, d.

§ 77. homini, ROTdr. hominum, ß. Exscripsit Solin. 1, 93. pansis, R. parsis, d1. sparsis, Td2r (Rob.) passis, codd. Gel. Br. — vires, R (codd. Gel.) septeres, d. vires quibusdam, Rob. dextra, Rd. dextera, codd. Gel., Rob. By. aequales, Rob. aliquis, Rd2. aliquos, d'. aliquibus, Rob. Br.. umquam vi, Sabell. velut pudori, exscripsit Solin. 1, 95.

§ 78. medulla, d. Exscripsit Solin. 1, 74. accipimus, R. scimus, R. sciamus, Td (Rob.) equitemque, Rob. equitemqui, R. equitemquir omisso Romanum, d. pubillaribus, R. aqua, Rd. aquae, Rob. Br.fusa, R2. fure, R'. futurae, d. fuisse, Rob. fusae, Br. humorem, d. naturam, R (Rob.) naturae, Td. consuetudinem, RTd. consuetudine, Rob. Br. - senectam, Pint. potus, d.

I.

--

[ocr errors]

§ 79. interemtum, d. Exscripsit Solin. 1, 72. vocamus, T. aut, omitt. r (Rob.) hilaro, ROTd (Rob.) hilari, ß. aliquando, om. d. naturae, d (Rob.) naturam, R. natura, P. - affectusque, Rob. effectusque, Rd.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »