Imatges de pàgina
PDF
EPUB

4. Tribus primis et quinto aquilarum generi inaedificatur 12 nido lapis aetites quem aliqui dixere gangiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens; est autem lapis iste praegnans, intus alio cum quatias velut in utero sonante, sed vis illa medica non nisi nido direptis. Nidificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, excludunt pullos binos, visi sunt et tres aliquando; alterum expellunt taedio nutriendi. Quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura pro- 13 spiciens ne omnium ferarum fetus raperentur; ungues quoque earum invertuntur diebus iis, albescunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. Sed eiectos ab his cognatum genus ossifragi excipiunt et educant cum suis; verum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. Et alioquin unum par aquilarum magno ad 14 populandum tractu ut satietur indiget; determinant ergo spatia et in proxumo praedantur. Rapta non protinus ferunt sed primo deponunt expertaeque pondus tunc demum abeunt. Oppetunt non senio nec aegritudine sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro ut aduncitas aperiri non queat. A meridiano autem tempore operantur et volant, prio- 15 ribus horis diei donec inpleantur hominum conventu fora ignavae sedent. Aquilarum pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. Negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo armigeram Iovis consuetudo iudicavit,

-

§ 12. Tribus primis et quinto, d'. tribus primis est. Quinto, R (Murbac.) Tribus primis est et quinto, d2. Haec exscripsit Solin. 37, 14. 15. generi aquilarum, d. inaedificatione nidi, d. infertur, Dalec. aetites, Barbar. R. edites, d. aedites, Murbac. gangiten, Hard. gagiten, R' (et nonnulli libri ap. Salmas. exerc. p. 177. b. E.) gagyten, alii libri ap. eundem. gagaten, R2dB. Varia mutat Salmas. echiten, Cornar. ad Macr. f. 115. b. utilis nihil, d. nihil utilis, R. nihil, r. inde, r. ipse, ᎾᎢ. alio cum, Salmas. exerc. p. 502. a. G. alvo cum, R2. avo cum, R'd (codd. Salmas.) cum, Br. velut, Rd (codd. Salmas.) alio velut, Br. direptis, R2 (Murbac.) dereptis, R'd. et in arbor., d. V. Aristot. hist. anim. 6, 6. 9, 32. p. 619a 25. Td (Murbac.) et vo, R. ova, B.

[ocr errors]

et ova,

[ocr errors]

§ 13. invertuntur. Diebus is, r. ossifragi, ROTdr. ossifragae, B.

[merged small][merged small][ocr errors]

[blocks in formation]

avehunt, Pint. nec, R. non, d. ut superiore, d.

aperire, d.

§ 15. Negant unquam, d. Negatumquam, R. Negatumque, r. indicavit, RO.

aduntiatas, d.

[blocks in formation]

IV. 5. Romanis eam legionibus Gaius Marius in secundo 16 consulatu suo proprie dicavit. Erat et antea prima cum quattuor aliis; lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant; paucis ante annis sola in aciem portari coepta erat, reliqua in castris relinquebantur; Marius in totum ea abdicavit. Ex eo notatum non ferre legiones umquam hiberna esse castra, ubi aquilarum non sit iugum. Primo et se- 17 cundo generi non minorum tantum quadripedum rapina sed etiam cum cervis proelia; multum pulverem volutatu collectum insidens cornibus excutit in oculos, pinnis ora verberans, donec praecipitet in rupis. Nec unus hostis illi satis est; acrior cum dracone pugna multoque magis anceps etiamsi in aere. Ova hic consectatur aquilae aviditate malefica, at illa ob hoc rapit ubicumque visum; ille multiplici nexu alas ligat ita se inplicans ut simul decidat.

V. 6. Est percelebris apud Seston urbem aquilae gloria, 18 educatam a virgine retulisse gratiam, avis primo, mox deinde venatus adgerentem; defuncta postremo in rogum accensum eius iniecisse sese et simul conflagrasse. Quam ob causam incolae quod vocant heroum in eo loco fecere appellatum Iovis et virginis, quoniam illi deo ales adscribitur.

VI. 7. Volturum praevalent nigri. Nidos nemo attingit; 19 ideo et fuere qui putarent illos ex adverso orbe advolare

§ 16. Gaius, R. C., dẞy. lupis, minotauris, equis, apris quae, r. ferre, R2. fere, R'Kdr (Murbac.) By. legiones, R. legionis, dẞr. apud legiones, Kr (Murbac.) hiberna esse, R'Tdr (Murbac.) hibernasse, R2ß. hibernatum esse in castris, K.

[merged small][ocr errors]

.....

[blocks in formation]

§18. Est percelebris, scriptura vulgata, sed ea interpolata. Saepe celebris, RS. Saepe celebres, R1d (Murbac.) Saepe celebrem, T. Est percelebre, O. Semper celebris, r. Adverbium saepe priori verbo adiungunt Rhen., Pint., Dalec.; at ego vestigium lacunae hic deprehendi existimo, ut scribendum sit simul decidat. Saepe Celebris apud, nonnullis verbis deperditis, in quibus de illa aquilae cum dracone pugna cum aliquid narretur, haec narratio ab adiectivo celeber incipit. Seston, R2ST. Sesto, Murbac. Sexto, R'd. - gloriae, R. gloria est, Pint., quae coniectura per cod. R nunc fere comprobata unice vera habenda est, si initium huius paragraphi respicis. eductam, R. esse ductam, &T d. retulisset, d. adgregentem, R'. eius, om. d.

[blocks in formation]

heroeum, d (Murbac.)

et, Rd. etiam, Br. adver. nidificant, Rd. nid. enim,

falso; nidificant in excelsissimis rupibus; fetus quidem saepe cernuntur, fere bini. Umbricius haruspicum in nostro aevo peritissimus parere tradit ova tredecim, uno ex iis reliqua ova nidumque lustrare, mox abicere; triduo autem ante volare eos ubi cadavera futura sunt.

VII. 8. Sanqualem avem atque inmusulum augures Ro- 20 mani in magna quaestione habent. Inmusulum aliqui volturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragae; Massurius sanqualem ossifragum esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae priusquam albicet cauda; quidam post Mutium augurem visos non esse Romae confirmavere, ego, quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non adgnitos.

VIII. 9. Accipitrum genera sedecim invenimus; ex iis 21 aegithum claudum altero pede prosperrimi auguri nuptialibus negotiis et pecuariae rei; triorchim a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoe dedit; buteonem hunc appellant Romani; familiam etiam ex eo cognominatam, cum prospero auspicio in ducis navi sedisset. Epileum Graeci vocant, qui solus omni tempore adparet; ceteri hieme abeunt. Distinctio generum ex aviditate; alii non nisi ex terra ra- 22 piunt avem, alii non nisi circa arbores volitantem, alii sedentem in sublimi, aliqui volantem in aperto. Itaque et

BY. in ante nostro aevo om. Kritz. ad Sall. Cat. 48, 5. At v. ad 33, 149. tredecim, ROTd. tria, Sabell. B. tria, d. tridivo, R. tridivum, R2. ante volare, ST (Murbac.) ante advolare, Ry. antea////volare, d. ante aut biduo volare, B.

eo, Pint.

§ 20. Sanqualem, Rd. Sangualem, Orß. inmusulum, Rd. immussulum, ẞr. in, omitt. R @dr. magni quaestioni, R. magnae quaestioni, Or. magni quaestione", d. Inmusulum dicit om. d. samqualem, R (bis.) sangualem, ØB. ossifragum, R. sanqualem, Murbac. sangualem, ß. ossifragum, RO (Murbac.) ossifragam, B. veri similius, d. vere similius, R. vero similius, Murbac. His vocibus addit est ẞ, quod omitt. RTdr (Murbac.) desideria, Murbac. Nonnulla inde mutat Rhen. arbitror non, RTd. non arbitror, By. § 21. genera sunt decem non minus, Pint. ex Aristot. hist. anim. 9, 36. p. 620a 22. novimus, K. ex is- pecuariae rei; haec verba aliunde huc advecta putat Pint. ex iis, RK. ex his, Od. aegithum, ST dr. aegythum, 0. aegithmum, R (in rasura.) circon, KB. V. Aristot. 1. 1. 9, 15. claudum pede om. K. peculiae, d. pecuriae, Murbac. triorchim, ita nos scripsimus coll. 204. 207. triorchem, By. triorche, Rd. butionum, R. bucionum, d. familiam, Rd. familia, Br. ex eo, R. Omitt. Tdr.

[ocr errors]

cognominata, Br. in M. Fabii ducis, Pigh. annal. 2, 29. Epilaeum, 6. Epilacon, r. Aesalona, Barbar. ß.

cognominatam, Rd. Epileum, RTd.

[blocks in formation]

columbae novere ex iis pericula visoque considunt vel subvolant, contra naturam eius auxiliantes sibi. In insula Africae Cerne in oceano accipitres totius Masaesyliae humi fetificant nec alibi nascuntur, illis adsueti gentibus.

10. In Thraciae parte super Amphipolim homines et ac- 23 cipitres societate quadam aucupantur; hi ex silvis et harundinetis excitant avis, illi supervolantis deprimunt; rursus captas aucupes dividunt cum iis. Traditum est missas in sublime sibi excipere eos et cum sit tempus capturae clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. Simile quid- 24 dam lupi ad Maeotim paludem faciunt; nam nisi partem a piscantibus suam acceperint, expansa eorum retia lacerant. Accipitres avium non edunt corda. Nocturnus accipiter cybindis vocatur, rarus etiam in silvis, interdiu minus cernens ; bellum internecinum gerit cum aquila cohaerentesque saepe prenduntur.

IX. 11. Coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni 25 figuram mutans, quoniam tunc non adparent reliqui nisi perquam paucis diebus; ipse quoque modico tempore aestatis visus non cernitur postea; est autem neque aduncis unguibus solus accipitrum, nec capite similis illis neque alio quam colore, ac rictu columbi potius; quin et absumitur ab accipitre, si quando una adparuere, sola omnium avis a suo genere interempta. Mutat autem et vocem, procedit vere, 26 occultatur caniculae ortu semperque parit in alienis nidis, maxume palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla

his, d. Masaesyliae, d. Mas /// sliae, R. Massaesyliae, T. Massyliae, Barbar. B.

r.

--

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 23. partes, Rd. Cedropolin, Barbar. At v. Schneider. ad Aristot. 1. 1. T. III. p. 165. et, Rd. atque, Br. his, d. sibi, Rd (codd. Gel.) ibi, sit tempus, R. tempus sit, Br. sint, Td (in hoc parva ante sint rasura.) sit, R' (Murbac.) Nonnulla mutat Rhen. clamore ac vocatus gen. invitari, Pint. Etiam Beckmann. Beiträge zur Gesch. der Erfind. 2, 163. de corruptela huius loci cogitat.

acceperint, R2. acce

§ 24. ad, ROTd. apud, ß. V. Aristot. 1. 1. 9, 36. pere, R'dẞr. expassa, K. Accipitres, v. Aristot. hist. anim. 9, 11. cybindis, RTd. cypindis, O. cymindis, Br. Scripturam a nobis receptam commendant etiam libri plerique omnes ap. Aristot. hist. anim. 9, 12. p. 615b 6. 10. coll. Schneid. ad h. 1. T. III. p. 92. Vulgatam scripturam praefert Gesner. hist. anim. 3, 56. interdum, d. internecinum, O. internecivum, T. internecibum, d. interniciuum, R2. internęcybum, R'. — prenduntur, r. pręduntur, R1. praedantur, RTd. prehenduntur, ẞy.

§ 25. videtur ex accipitre, Rd. ex accipitre videtur, ẞy. mutante, quoniam non apparet nec reliqui, Schneider. ad Aristot. hist. anim. 6, 7. p. 563b 14.

alia avis, raro bina. Causa pullos subiciendi putatur, quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minutae quoque infestant; ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur ni fefellerit, quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal. Educat ergo subditum adulterato feta nido; ille avidus ex 27 natura praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit; illa gaudet eius specie miraturque esse ipsam quae talem pepererit; suos conparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec conripiat ipsam quoque iam volandi potens. Nulla tunc avium suavitate carnis conparatur illi.

X. 12. Milvi ex eodem accipitrum genere magnitudine 28 differunt. Notatum in his rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere umquam ex funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. Iidem videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. Milvi et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes; traduntur autem et a solstitio adfici podagra.

XI. 13. Volucrum prima distinctio pedibus maxume con- 29 stat; aut enim aduncos unguis habent aut digitos aut palmipedum in genere sunt, ut anseres et aquaticae fere aves. Aduncos unguis habentia carne tantum vescuntur ex parte magna; XII. 14. cornices et alio pabulo, ut quae duritiem 30 nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegu

T. II. p. 436. ipse quoque, ROTd. ipseque, B. capitis, Rd. alioqui, Rhen. victu, R20 (codd. Gel.) vitu, R'd. visu, Sr. Aut hanc ultimam scripturam praeferendam aut nictu legendum dicit Rhenan. rictu praefert Gesner. 1. 1. 3, 363. ambobus columbi potius, Pint. nec similis illis alio quam colore, capite ac rictu columbi potius, Schneider. absumitur, Rd. sumitur, cum Harduini operis 7. ab, om. R.

§ 26. Mutat, add. Aristot. 1. 1. 9, 49. p. 633a 11. interque, Rd (Murbac.) intereaque, Rhen. maiore, R. maiori, dßr. pullos subiiciendi, Rd. subiic. pull., Pr. minutae, K. minuta, RT dr. minutas, ẞr. V. Schneider. 1. 1.

alioquin, B.

§ 27. subditicium, Dalec. RTd. sese Br. Ipse, d.

tamen, r.

--

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

§ 28. caudae, R. et avidae, d.

--

esse,

tunc, Rd. tum, ß.

quod, RO dr. quo, K. quid, ß. Milvi,

v. Aristot. hist. anim. 8, 16. solisticio, R. solstitiis, d (Murbac.) Br. § 29. in genere sunt, R. ingerescunt, d. ut, Rod. uti, By.

-

[ocr errors]

§ 30. ut quae, ROTKd. atque, B. duritiam, T. duritie nucem, Dalec.

« AnteriorContinua »