Imatges de pàgina
PDF
EPUB

76. Acus sive belone unus piscium dehiscente propter 166 multitudinem utero parit; a partu coalescit volnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. Mus marinus in terra scrobe effosso parit ova et rursus obruit terra, tricesimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit.

LII. 77. Erythini et channae volvas habere traduntur; qui trochos appellatur a Graecis ipse se inire. Fetus omnium aquatilium inter initia visu carent.

LIII. 78. Aevi piscium memorandum nuper exemplum 167 accepimus. Pausilypum villa est Campaniae haud procul Neapoli; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio coniectum piscem sexagesimum post annum exspirasse scribit Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere tunc viventibus. Quae mentio piscinarum admonet ut paulo plura dicamus hac de re, priusquam digrediamur ab aquatilibus.

LIV. 79. Ostrearum vivaria primus omnium Sergius 168 Orata invenit in Baiano aetate L. Crassi oratoris ante Marsicum bellum, nec gulae causa sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensilis invenerit balneas, ita mangonicatas villas subinde vendendo. Is primus optumum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora; sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontis, rhombus 169 Ravennae, murena in Sicilia, elops Rhodi, et alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. Nondum Britannica serviebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat; postea

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

magnitudinem, Salvian. coale

de aquatil. fol. 69. a., Pint., Hard. V. Aristot. 1. 1. 6, 13. p. 567b 22. . scit, codd. Gel. qualescit, R. quale sit, d. callescit, K. caeciliis, Massar. et Pint. terras, Rd. et rursus _tricesimo, ROTKd. et obruit terra; rursus tricesimo, Pint. B. Omnes erythini, Salvian. de aquatil. fol. 229. b. Ceterum v. Aristotel. generat. anim. 3, 6. channae, R. chamae, d. chanae, Br. Fetus omnium aquat., Rd. Aquatil. omn. fetus, ẞy.

§ 167. numerandum, Rd. in Caesaris, R. Caesaris, d. coniectum, R2d. coestum, R1.

§ 168. Serginus, d. Sergi//nus, R. Descripsit haec Plin. ex Columell. VIII. 16, 5., ex Plinio Macrob. Saturn. 2, 11. invenerit, ROTd. invenit, ß. mangonicatas, R. mangonizatas, dßy. Hand. Tursell. 1, 278.

illas, 0.

alibi atque alibi, d. V.

[blocks in formation]

visum tanti in extremam Italiam petere Brundisium ostreas, ac ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum famem longae advectionis a Brundisio conpascere in Lucrino.

80. Eadem aetate prior Licinius Murena reliquorum pi- 170 scium vivaria invenit, cuius deinde exemplum nobilitas secuta est Philippi, Hortensi; Lucullus exciso etiam monte iuxta Neapolim maiore inpendio, quam villam exaedificaverat, euripum et maria admisit, qua de causa Magnus Pompeius Xerxen togatum eum appellabat. Quadragiens HS. piscinae a defuncto illo veniere pisces.

LV. 81. Murenarum vivarium privatim excogitavit ante 171 alios C. Hirrus qui cenis triumphalibus Caesaris dictatoris sex milia numero murenarum mutua adpendit; nam permutare quidem pretio noluit aliave merce. Huius villam intra quam modicum quadragiens piscinae vendiderunt. Invasit 172 dein singulorum piscium amor. Apud Baulos in parte Baiana piscinam habuit Hortensius orator, in qua murenam adeo dilexit ut exanimatam flesse credatur. In eadem villa Antonia Drusi murenae quam diligebat inauris addidit, cuius propter famam nonnulli Baulos videre concupiverunt.

LVI. 82. Coclearum vivaria instituit Fulvius Lupinus in 173 Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae quae in Reatino agro nascuntur, se

[ocr errors]

1

1

-

ne lis esset,

extremam Italiam, Rd (codd. Gel.) extrema Italiae, r. extrema Italia, K. petere, om. d'. Brundisium, Rd. Brundisio, r. ostrea, d. Barbar. nelitis. Sed, Rd. § 170. Lucinius, Td. Ostensi, R. Philippus, Hortensius, r. exaedificaverat, ROTd. aedificaverat, B. maria, R. mare, Td. Quadragies HS., Hard. XL hu se, R'. Quadraginta sestertiis, TKr (cod. ap. Bud. de ass. p. 269.) XL his, d. ipse, R2. Tricies, B. Varia coniecerunt Barbar., Budae., Massar., Hotomann. numm. 2, 27. p. 609. V. Schneider. ad Columell. VIII. 16, 5. piscinae a, R. e piscina, Td (cod. Budaei et codd. Ursini ad Varron. de re rust. III. 2, 17.) venire, R (cod. Bud.) venere, d.

§171. ante alios, R. Pone nomen Hirr. ponunt has voces dẞr. Hirrus, RO. hyrus, d. Hirtus, K. Hirrius, Br. V. Schneider. ind. scriptt. rei rust. s. h. v. et ad Varron. de re rust. III. 17, 3. mutua, Rd (duo Leidd. antiquissimi ap. Oudend. ad Suet. Aug. 53.) mutuo, B. voluit, Rd. modicum, RTd (codd. Bud. de ass. p. 270.) modicam, B. V. Hand. Tursell. 3, 439. quadragies, Bud. quadraginta, R. XL, d (codd. Bud.) V. Gronov. de sestert. p. 282. — pisces, Pint. et Schneider. ad Varron. 1. 1. vendiderunt, ROTdr. venierunt, B.

§ 172. dein, R. deinde, dẞy. addit, d. § 173. Lupinus, ita nos scripsimus coll. 8, 211. Luppinus, T. Lippinus, RØd (codd. Gel.) Hirpinus, Br. actum, K. albulae, Pint. ex Varr. de re rust. III. 14, 4. ut, R. Omitt. dßɣ. Solitani, Gronov. ad 30, 6. § 45.

paratim ut Illyricae quibus magnitudo praecipua, Africanae quibus fecunditas, Solitanae quibus nobilitas; quin et sagi- 174 nam earum conmentus est sapa et farre aliisque generibus ut cocleae quoque altiles ganeam inplerent, cuius artis gloria in eam magnitudinem perducta sit ut octoginta quadrantis caperent singularum calices. Auctor est M. Varro.

LVII. 83. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira 175 produntur: circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientis crebro caudae motu contraque venantis refugere in suas cavernas et in iis obversos stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partis gobionum, branchias ut ceteris piscibus. Circa Heracleam et 176 Cromnam et Lycum et multifariam in ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo; motu demum corporum vivere eos adprobant. Circa Heracleam eandem eodemque 177 Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari piscis qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis; ova autem in sicco maturari ut testudinum. Eadem in ponti regione adprehendi glacie piscium maxume gobiones, non nisi patinarum calore vitalem motum fatentis. Est in his quidem tametsi mirabilis, tamen aliqua ratio.

[ocr errors]

§ 174. commentus, Pint. commentatus, ROSTdr. - farre, R. surra, d. ut, omitt. Rd. perducta sit, RT dr. perductae sint, ß, quod praefert Schneider. ad Varron. p. 565. perductas ut. calices, auctor, K. perducta, Ursin. ad Varron. de re rust. III. 14, 4. Varro, 1. 1.

§ 175. Theophrasto, T. I. p. 825. ed. Schneid., coll. auctore de mirab. auscult. 72_75. produntur circa B. rigua. Decedentibus fl. aquas hebetes remanere, K. cavernas aquas habentes remanere quosdam, r. aquam, Td. remanere quosdam; inde exire, Schneider. ad Theophr. T. IV. p. 802. remanere. Quosdam inde exire, Br. his, d. adversos, Harduini operae et y. bionum, ROTd. gobiorum, B. brachias, R. brachia, d.

- go

§ 176. Cromnam, vir doctus ap. Pint. Kr. Crona, Td. Chronum, R. Crenam, 8. Scrona, S. et Lycum, omitt. RTd. et Lycum amnem, Kr. Circa Her. ad Lycum amnem et Cromnam et multif., Pint. magna cum probabilitate. circa Her. ad Lycum amnem, Tion et Cromnam, Dalec. multifaria, RTd. sibi faciat, Rd. faciat sibi, Br. vivere apparebant, T. motuque demum — probari, Dalec. § 177. eandem Heracleam, d. quod, B. idque, K. indigos, Pint. indigo, Rdß. indigis, K. ut, d. in, R.. in glacie, K. calorem, R. Est, Red. Om. ß. tamen, O. est tamen, Rß. vocem tracta.) Om. r.

[ocr errors]

quo, RTd.

est tn, d (lineola per secundam

Idem tradit in Paphlagonia effodi piscis gratissimos cibis, 178 terrenos, altis scrobibus in his locis in quibus nullae restagnent aquae, miratusque et ipse gigni sine coitu umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu vero in nullis reperiantur pisces. Quidquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam subterranei animalis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.

LVIII. 84. Verum omnibus his fidem Nili inundatio ad- 179 fert omnia excedente miraculo; quippe detegente eo musculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis viventes, novissima effigie etiamnum terrena.

LIX. 85. Nec de anthia pisce sileri convenit, idque ple- 180 rosque adverto credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae, scopulosi maris, ante promontorium sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. Parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. Quidquid ex eo mittitur suspecta fraus praedae est, cavensque quod timuit, cum id saepe factum est, unus aliquando consuetudine invitatus anthias escam adpetit. Notatur hic intentione 181 diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est

§ 178. in quibus, ROTdr. ubi, Br. miratusque, Rd. miraturque, B. aliquam, Rd. aliam, codd. Hard. (?) 7. sine coitu humoris. Vim quidem aliquam, Pint. arbitratur, R2. Omitt. R'd. ceu vero in nullis, Hard. e codd. (?). ceu vero nullis, R. ceu nullis, O. avero nullus, d. cum nonnulli, K. cum in nonnullis, ß. ceu vero in illis, Voss. ad Mel. 2, 5. p. 738. Sententia huius loci, de quo vel explicando vel emendando Schneider. ad Theophrast. T. IV. p. 809. desperat, ita est expedienda: Theophrastus de piscibus in sicco degentibus § 11., ubi de hoc piscium miraculo locutus est, eius causas, quae afferri possint, proponit et postremo hanc affert: εἴτε δεῖ νοεῖν ἔκ τινων τύπων ὑγρότητας, αἳ συνεπι❤épоvoi τàs yεvváσas àpyás. Plin. igitur ait Theophrasti opinionem esse, illis locis inesse vim aliquam humoris, similem illam humori puteorum; quae similitudo ut grammatice quoque stabiliatur, pro voce quam, quae nulla ratione expediri potest (at posset, si pro aliquam Plin. eandem scripsisset), legendum est inesse equam i. e. aequam humori puteorum, de qua in comparationum usu breviloquentia etiam Plinio usitata v. ad 32, 149. Eam vero sententiam huic loco subesse vidit iam Gesner. hist. anim. 4, 372. coniiciens qualem in puteis. Hanc vero Theophrasti opinionem ut falsam refutaturus addit verba ceu vero in illis (sc. puteis) reperiantur pisces, uti cum Vossio est legendum, cuius coniectura egregie confirmatur per scripturam codicis R, ubi quod legitur nullis nihil est nisi in illis; in puteis autem pisces non reperiri esse certum. Particulae ceu vero a Plinio saepissime (vid. ind. verbor.) ad convincendum aliorum errorem adhibentur. reperiatur piscis, d. admirabilem et vitam, ROSTKA. admirabile et vita, codd. Barbari, B. et his, Rr. et in his, Td. et iis, K. et, ß. Aut hoc est revocandum aut simpliciter his scribendum, cum de aliis piscibus vermium terrenorum naturam habentibus nihil dicatur.

difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. Tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem adgnoscere et e manu cibum rapere. Tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. Conciliatorem 182 nosse ad hoc prodest ne capiatur, fugituro in reliquom grege. Ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; adgnitum in macello a socio cuius iniuria erat et damni formulam editam condemnatumque addit Mutianus aestumata lite. Iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis quas in dorso serratas habent liniam secare traduntur, eo qui tenetur extendente ut praecidi possit; at inter sargos ipse qui teneatur ad scopulos liniam terit.

LX. 86. Praeter haec claros sapientia auctores video mi- 183 rari stellam in mari. Ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. Quibus sit hoc cognitum experimentis, haud

§ 179. excedente, R. excedentem, dß. excedens, Dalec. Ceterum haec Plin. sumpsit ex Mela I. 9, 3. miraculo, RT d. miracula, ß. detegente, R. degente, d. decedente, codd. Massar. deturgente, K. etiamnon, R.

-

diximus

§ 180. sileri, R. silere, Td. idque, R2. que, R1. quae, dẞr. 5, 131. scopulos in mari, d. scopulosinmalis, R. Ex hac scriptura apparet vulgatam esse interpolatam, et cum Plin. 1. 1. illas insulas pestiferas navigantibus dicat, legendum puto scopulos inmanis i. e. immanes, uti Dido apud Vergilium Aen. 1, 616. Carthaginis oras immanes dicit utpote advenis pestiferas per immanes ferosque incolas. ante Tauri prom., Barbar. K. tetur, Rd. cavetque quod timuit. Cum, r.

[ocr errors]
[ocr errors]

ea, d.

ти

§ 181. est, Rd (hic in rasura.) enim est, ßy. abducit, O. quibus, R. paululum, d. ultra, codd. Massar. ultra ad, Rd. digitos, omitt. codd. Massar. hamo, d. inuncat, K. conatu absens, R. conatur absens, O. conatur abesse, Td. abscedens, Barbar. K.

§ 182. fugituro-grege, RTdr. Parcit piscator fugituro in reliquum gregem, ß. duci socii ins., K. cepisse, Rd. cepisseque, Br. a, om. d. et damni, RTdr. et dati damni, ß. rati damni, Heins. advers. p. 65. formula ex edicto condemnatum, K. addit, Rd K. addidit, ßr. aestimata lite, RT. aestimat aliter, d. aestimata lite decem libris, B. aest. lite HS. D. M. Anthiae, Hard. tradunt, d. teneatur, R. tenetur, dẞr.

§ 183. stellam in mari, om. d'. Ea stellae figura, K.

est parva intus, Rdr. est parva admodum, caro intus, B. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 5, 15. p. 548 a 7.

PLIN. II.

13

« AnteriorContinua »