Imatges de pàgina
PDF
EPUB

mani pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. Ritu naturae hominem capite gigni mos est, pedibus efferri.

IX. 7. Auspicatius enecta parente gignuntur, sicut Scipio 47 Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et Caesones appellati. Simili modo natus et Manilius qui Carthaginem cum exercitu intravit.

X. 8. Vopiscos appellabant e geminis qui retenti utero nascerentur, altero interempto abortu; namque maxuma etsi rara circa hoc miracula exsistunt.

XI. 9. Praeter mulierem pauca animalia coitum novere 48 gravida, unum quidem omnino aut alterum superfetat. Exstat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae fuit, uno abortu duodecim puerperia egesta. Sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur; ut in Hercule et Iphicle fratre eius adparuit 49 et in ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque adultero genuit, item in Proconnesia ancilla quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia quae unum iusto partu, quinque mensum alterum edidit, rursus in alia quae, septem mensum edito puerperio, insecutis mensibus geminos enixa est.

§ 46. scribit parens eius, Rd (Rob.) parens eius scribit, By. R (Rob.) hominum capite hominem, Td. capite hominem, Br. pite hominem gigni; mos est, pedibus efferri, Hard.

[ocr errors]

recenti, K.

hominem capite, Ritus naturae, ca

obscesum_uterum,

§ 47. enecta, R. auspicatu senecta, d. enecata, r (Rob. et codd. Salmas. exerc. p. 23. b. D.) execta, Pint. et Freinshem. ad Flor. II. 15. e necata, Salmas. Vid. Solin. 1, 68. sic, Salmas. d. - primumque Caesarem, d. Rob. dictum, d. cesores, d. Vid. Isidor. origg. IX. 3, 12. Manilius, Rd. Manlius, Barbar., Rob. B. Mancinus, Freinsh. Vopiscum unum e, r. Ceterum v. auctor (Verrius Flaccus) de praenomine, p. 496. ed. Bip., et Solin. 1, 69. appellabant, Rr. appellant, Td.. nasceretur, r. retentus nasceretur, Dalec. etsi, RTd. et, B. haec, d. exempla, Salmas. e libris. § 48. Praeter mulierem, om. d'. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 585 a 3. - quidem, d. queque, R. et, R (Rob.) etiam, ẞy. Om. d. duodecim, Bud. de asse, p. 276. ex Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 585 a 11. duo dicit, Rd (cod. vetustissimus Bud.) duo, reliqui codd. Bud. duos, R. duo, Tdr (cod. antiquissimus ap. Oudend. ad Suet. Claud. 14.) utrumque, ROTd (codd. Salmas. exerc. p. 21. a. B.) uterque, codd. Gel., Rob. B. perfertur, R (codd. Gel. et antiquissimi Leidenses ap. Oudend. ad Appul. metam. p. 398.) pfertur, d. perfectus, codd. Salmas. est perfectus, r (Rob.)

[ocr errors]

-

§ 49. Iphicle, Rd (codd. Salmas.) Iphiclo, B. Vid. Aristotel. 1. 1. 585 a 14. et Solin. 1, 60. apparuerit, R. alterumque, ROTd. alterum, ß. Vid. Aristot. 1. 1. p. 585 a 15. et Solin. 1, 61. alia quae, Rd (Rob.) aliaque quae, O. unum, Rob. Omitt. ROTd. Est alia quae geminos iusto, Pint.

mensum, ita

10. Iam illa volgata varia, ex integris truncos gigni, ex 50 truncis integros, eadem parte truncos, signa quaedam naevosque et cicatrices etiam regenerari. Quarto partu Dacorum originis nota in bracchio redditur.

XII. In Lepidorum gente tris, intermisso ordine, obdu- 51 cto membrana oculo genitos accepimus; similis quidem alios avo et ex geminis quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similis semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam feminam patri, marem sibi. Indubitatum exemplum est Nicaei nobilis pyctae Byzantii geniti qui adulterio Aethiopis nata matre nihil a ceteris colore differente ipse avom regeneravit Aethiopem. Similitudinum quidem in 52 mente reputatio est, et in qua credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria haustaeque imagines sub ipso conceptu. Cogitatio etiam utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudinem aut miscere existumatur, ideoque plures in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas cogitationum animique celeritas et ingeni varietas multiformis notas inprimat, cum ceteris animantibus inmobiles sint animi et similes omnibus

nos scripsimus, coll. ad 33, 137. mensium, Rdẞy. rursus alia, Pint. mensum, R. mensium, dßy.

-

§50. vulgata÷÷, d. varia, RO. varie, dßp. truncis integros, d. inte gris truncos ginni ex truncis integros, R. eadem, Rd. eademque, Pr. quarto partu, ad superiora refert . tertio partu, Pint. Interpunctionem a me positam veram esse, utcumque de sinceritate ipsorum verborum iudicatur, docet Aristotel. hist. anim. 7, 6. p. 585b 28. aliquorum, Barbar. K. avorum, Pint. riginis, Salmas. exerc. p. 28. b. E. Vid. Solin. 1, 78. nota, Robert. notae, R. notat, d.

patrem, R.

§ 51. res, d. Exscripsit haec Solin. 1, 78. alias, Sabellic. pauloque post, Pint. matri, Sabellic. At v. Aristotel. hist. anim. 7, 6. p. 586a 11. gemini, R. quidam, R. parare, R. pyctae, Ptolem. in Gruteri lampade 1, 962. Confirmat d. pictue, R. pictoris, r (unus Vossian. ap. Iun. catal. artif. s. v. Nicaeus) Rob. poetae, K. Ceterum v. Aristotel. 1. 1. et ge ner. anim. 1, 18. p. 722a 8. Byzanti genti, R. — nihil, ROTd (Rob.) nil, By. avum regeneravit, Rd (Murbac.) in avum degeneravit, Vossian. et Rob. § 52. Similitudinem, R'. — in mente, R2. in menta, R'd'. inventa, Td2. reputatio:,,similitudinum quidem repetenda causa videtur ex mente utriuslibet parentis." HARD., qui sententiam recte intellexit, vim inferens grammaticae. Verba, ut nunc leguntur, vix iustam interpretationem admittunt; equidem nescio, an reputata ratio sit scribendum. — et, librariorum deberi videtur dittographiae ex proxima voce. auditus, Rhen. R. auditae, Td (Murbac.) memo. ria, Rhen. R, Rob. memoriae, Td (Murbac.) Cogitato, Rob. animo, K. subito, Rhen., Rob. sibi, ROTd. imprimat, RØd. imprimit, T (Rob.) ß. similis, r. PLIN. II.

[ocr errors]

2

singulisque in suo cuique genere. Antiocho regi Syriae e 53 plebe nomine Artemo in tantum similis fuit ut Laodice coniux regia, necato iam Antiocho, mimum per eum conmendationis regnique successionis peregerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae frontis. Qualis causa patri 54 quoque eius Menogenis coci sui cognomen inposuit iam Strabonis a specie oculorum habenti, vitium imitata et in servo; Scipioni Serapionis: is erat suarii negotiatoris vile mancipium. Eiusdem familiae Scipioni post eum cognomen Salvitto mimus dedit, sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus conlegio Lentuli et Metelli coss., in quo perquam inportune fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines cerni. E diverso L. Plancus 55 orator histrioni Rubrio cognomen inposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae quidem proconsulis etiam rictus in loquendo intractionemque linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo celebri oratori Armentarii mirmillonis obiecta

singulisque, R. singulique, r (Rob.) singulis, Td. — cuique, omitt. r (Rob.) § 53. Artemo, Rd. Artemus, r. Artemius, Rob. Arteon, K. Artemon, ẞy. Vid. Valer. Max. IX. 14. ext. 1. et Solin. 1, 80. ut, R. ve, d. mimum, R (Murbac., Rob.) minimum, d. munus, K. Vid. Gronov. obss. 4, 10. p. 161. Vibius, vid. Valer. Max. IX. 14, 1. ipsum qua, d'.

iam, om. r. a, om.

§ 54. occi, d. Ceterum v. Valer. Max. IX. 14, 2. R. oculorum nomen, r. habenti, r. habentis, Rd (Murbac.) et, om. d. Scipioni Serapionis, R (Murbac.) Scipionis arapionis, d'. Scipionis Serapionis, d2. Vid. 21, 10. is erat, Rhen. inerat, Rd (Murbac.) vitium imitata: et Scipioni in servo Serapione victimari: negotiatorio vili mancipio, K. Varia coniecerunt Barbar. et Salmas. exerc. p. 29. b. A. B. Vid. Valer. Max. IX. 14, 3. Et verba quidem, uti ea Rhen. constituit, iustum sensum admittunt, ita tamen contorta, ut Plinium sic scripsisse non existimem; scripsisse potius videtur: Scipioni Serapionis (scil. cognomen) indiderat suarii_mancipium, quo indendi verbo saepe utitur Plin.; de nominibus vel cognominibus impositis illud usurpari solere docet Gesner. thes. s. h. v. Scipionum, R. Plin. videtur Scipionum uni scripsisse. post Cneum, K. cognomen, codd. Barbari, Murbac. nomen, RT d. - Salvitto, Td (codd. antiquiores ap. Oud. ad Suet. Caes. 59.) Salutio, Sabell. et Barbar. R2y. Saluto, R. Salvitio, altera Barbari coniectura. Salvitoni, Turneb. adv. 3, 22. e codd. Vid. ad 35, 8. minus, d. Sphiter vel Spiter, codd. secundarum, R. secunda eorum, d. secundahorum, Murbac. secundanus, codd. Barbari. secundarius, K. secundanorum, Rhen. tertiarumque, Rd (Murbac.) tertianusque, codd. Barbari. rotiariusque, K. tertianorumque, Rhen. Ceterum v. Valer. Max. IX. 14, 4. praeterquam infortune, K. que, R. § 55. Plagus, d. Vid. Solin. 1, 81. histrionis, R. Burbuleius, vid. Va

[ocr errors]

[ocr errors]

similitudo est. Toranius mango Antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, ut geminos vendidit; tanta unitas erat. Postquam de- 56 inde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est inter alia magnitudinem preti conquerente nam ducentis erat mercatus sestertiis, respondit versutus ingeni mango id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis, diversarum quidem gentium natalis tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem intulit ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.

XIII. 11. Est quaedam privatim dissociatio corporum, et 57 inter se steriles, ubi cum aliis iunxere, gignunt, sicut Augustus et Livia. Item alii aliaeque feminas tantum generant aut maris, plerumque et alternant, sicut Gracchorum mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. Aliis sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere. Quaedam non 58 perferunt partus, quales, si quando medicina et cura vicere, feminam fere gignunt. Divos Augustus in reliqua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum quo ex

ler. Max. IX. 14, 5. Surae quidem, R. Sure equidem, Rob. super equidem, d. Vid. Solin. 1, 83. rictus, (Murbac.) rictu, R. ritu, d. ritum, r. rictum, Kẞy. intractionemque, Rd1 (Leidens. ap. Oudend. ad Appul. met. p. 803.) codd. Salmas. exerc. p. 29. b. F., Rob. contractionemque, d'ẞr. contractiorem linguaeque et, K. cunctationemque, Pint. imagine, d (Murbac.) amentarii, K. Verbis oratori Arm. in haec ab eadem quidem manu, non tamen aequo spatio interserta leguntur: modo in ea domo Gallionem castellano liberto non discernebat, nec a Sanio mimo cognominato, Agrinam Senatorem. Ceterum v. Weichert. de Cassio Parmensi, p. 193. abiecta, R. Toranius, Rob. Thoranius, R. horanius, d. mango, RT dr (codd. Salmas.) magno, Rob. M., B. Asie, R.

[ocr errors]

§ 56. fruente, O. est Antonio, d.

-

alia, d2 (Rob.) aliam, Rd' (Murbac.) conquerente, Rob. conquirente, Rød (Murbac.) requirente, K. trecentis, Solin. 1, 84. erat mercatus, Rd. mercatus erat, Rob. By. id, R (Rob.) ob id, dẞr. ullis eodem, Rd (Rob.) ullis horum uno, Murbac. ullis ehorum no, Rigalt. ap. Salmas. exerc. p. 30. b. E. Num Plin. ullis hominum uno scripsit? reperire, R (Murbac.) reperiri, dẞr. proscriptura nimus, Murbac. K.

[ocr errors]

mero,

contumelia, R (Rob.) contumeliam, Murbac. contuliam, d. ex, Rd. et, r. et in, Rob.

se iunxere, Rhen.

§ 57. steriles, d (Rob.) sperilis, R. sterilis. At ubi, K. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 7, 6. p. 585 b 8. et Solin. 1, 58. et Ruhnken. ad Vell. 2, 71. e codd. Leidd. aliae aliique, 8. sunt petita ex Aristotel. 1. 1. generant, R (Rob.) gignunt, Td. R (Rob.)

§ 58. perferunt, R. peperere, d. pariunt, Rob. thura, d.

[ocr errors]

Iulia, Voss. Haec omnia inventa,

cessit anno, M. Silanum, qui cum Asiam optineret post consulatum, Neronis principis successione, veneno eius interemptus est. Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos 59 relinqueret, undecim nepotes reliquit, nurus vero generosque et omnis qui se patris appellatione salutarent viginti septēm. In actis temporum divi Augusti invenitur, XII. consu- 60 latu eius Lucioque Sulla conlega, a. d. m. idus Aprilis C. Crispinum Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus xxviii, pronepotibus XIX, neptibus vin, prolata pompa, cum omnibus his in Capitolio inmolasse.

XIV. 12. Mulier post quinquagesimum annum non gi- 61 gnit maiorque pars quadragesimo profluvium genitale sistit. Nam in viris Masinissam regem post LXXXVI. annum generasse filium quem Metimanum appellaverit clarum est, Catonem censorium octogesimo exacto e filia Saloni clientis sui; qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani 62 cognominati sunt, hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. Nuper etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura exstincto notum est Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturninum qui fuit consul genitum post LXII. annum. Et usque ad LXXV. apud ignobilis volgaris reperitur generatio.

Iunium Silanum, Pint. proconsulatu, Pint. At v. Ryck. ad Tacit. ann. 13, 1.

[ocr errors]

$59. Que, Rd. IV, Voss. ad Vell. 1, 11. propter § 142. At discrimen tenendum inter liberos et filios; v. § 60. se, v. § 143.

[ocr errors]

Lucio quem Sulla, K. Aprilis gessit, K. fuere, RO d. fuerunt, (Murbac.) XII, R. prolata, RO. praeluta,

§ 60. temporibus, r. Lucioque Sulla, d. Silla, R. L. quae Sylla, B. a. d., R. d, d (Murbac.) ad, ß. Hilarium, K. VIII, ROTdr (Murbac.) IX, ßr. βγ. XXVIII, R. XXVII, dẞy. XIX, Td XXIX, BY. VIII, ROTdr (Murbac.) IX, B. Td. praealta, K. praelata, ẞ. his in, d. sine, R. in, T.

§ 61. sistat, R. Ceterum v. Aristotel. hist. anim. 7, 5. p. 585b 2. e viris, r (Rob.) viris, RØd. annum, Rd. annos, OT (Rob.) Metimanum, R. Metimathnum, d. Maethimannum, Rob. Methymannum, ✪ (libri ap. Salmas. exerc. p. 21. a. A.) Methymatnum, alii libri ap. Salmas. Methymnum, K. Mathumannum, Solin. 1, 59. Methymnatum, B et Valer. Max. VIII. 13. ext. 1. Methymathnum, Hard. e codd., 7. Salonis, ROTd (Rob.) Exscripsit Solin. 1. 1. $62. liberum, Rød. liberorum, Br. cognominati sunt, R. sunt cognominati, dr. quis, O. quibus, Rdßy. Saturnio, d1.- in, om. d'. est Cornelia, Rd (Murbac.) e Corneliae, r. est Corneliae, B. gente, r. LXXII., Hard. LXXV., RØdr. LXXXV, ß.

[ocr errors]

[ocr errors]

-

§ 63. est, R. si (i. e. st), d. Exscripsit Solin. 1, 54. appellaverunt, R (Murbac.) appellavere, Ta (Rob.) appellarunt, Br.molae, K. quam molam, Rob.

« AnteriorContinua »