Imatges de pàgina
PDF
EPUB

quoque citharoedicae artis interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum ut prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis, cum se iecisset in mare exceptum ab uno Taenarum in litus pervectum.

9. Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro 29 stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. Innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione; qua de causa praetendi non queunt retia aeque molem ponderis nullo modo toleratura, etiamsi non sollertia insidietur tempori. Simili ratione in altum protinus tendunt 30 quod vicino gurgite efficitur locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. Quod ubi animadvertere piscantes concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem ad spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria, aquilonum flatu vocem prosequente, austro tardius ex adverso referente. Sed tum quoque inproviso in auxilium advolant; properare 31 adparet acies quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae; opponunt sese ab alto trepidosque in vada urguent. Piscatores circumdant retia furcisque sublevant; mugilum nihilominus velocitas transilit; at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam

§ 29. Nemausiensi, Barbar. d. Nemusiense, R. Lutera, 8. Latena, r. Laterna, K. moles, r.

statuto, dr. nullo, Rdr. ullo, B. toleratura, r.

[ocr errors]

Latera, Rd. Laterra, d2ß. aeque, Rdr. quae, B. tolletur, R. tolerent, dß. Va

ria in his verbis tentant Dalec. et Voss. ad Mel. II. 5. p. 736. At Plin. scripsit: retia aquae; moles ponderis iis nullo modo toleretur, etiamsi rel. Aquae debetur Vossio, et moles aquae etiam alibi invenitur (v. Cort. ad Lucan. 5, 625.), moles vero ponderi non hoc modo loco coniungitur; v. Lucan. 8, 865. insidiaretur temporis, Td.

§ 30. affigitur, r. effecere, K. affunditur, Dalec. autem, R. haud, d. ignara, d. totusque populus pone piscantes collocat Pint. simone, R. ad, omitt. Rd, et fortasse omitti potest, si concedimus a verbo conciendi, quod h. 1. simul sensum postulandi involvit, duplicem accusativum pendere posse. simonem, spect. event, celer. del. ex. desiderari, Hard. conventum, d. — flatu, d2. flatum, Rd1. austro, RTd. austro vero, By. referentes, d. referente aestum, tum q., Voss. ad Mel.

1

§ 31. Et, ed. properare, R. Properat et, Td. Propere, ß. coniecta, r. pugnae, codd. Hard. pugna, RO Krß. pugnam, Td. opponunt, RTOKа. opponente, B. seseque, Td. Multa in h. 1. tentant Pint., Dalec. et Voss. continenti, R.

differunt. Opere proelium fervet includique se retibus for- 32 tissime urguentes gaudent, ac ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantisve homines ita sensim elabuntur ut exitum non aperiant. Saltu, quod est alias blandissimum his, nullus conatur evadere, ni submittantur sibi retia; egressus protinus ante vallum proeliatur. Ita peracta captura quos interemere diripiunt; sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum sed et intrita panis e vino satiantur.

10. Quae de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mutia- 33 nus tradit hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partisque e manibus accipiant et suum quaeque cymba e delphinis socium habeat quamvis noctu et ad facis. Ipsis quoque inter se publica est societas. Capto a rege Cariae adligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitudo maestitia quadam quae posset intellegi miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. Quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.

IX. 11. Delphinorum similitudinem habent qui vocantur 34 tursiones; distant et tristitia quadam adspectatus, abest enim illa lascivia, maxume tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati.

X. 12. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emit- 35 tit ut singularum superficie habitabilis casas integant atque

ape

§ 32. se retibus, R. retibus se, dẞr. exitum, ROTd. exitus, B. riant, R20 Td2. appareant, R'd'. appareat, B. omittantur, d. proeliantur, codd. Barbari. quo, R. equo, Td. interimere, T. aequo interim iure, Pint. Sed ut, K. praemii, STd. sed et, RT. sed, dr. intritu, r, interiectu, K.

e, R. et, T d.

[ocr errors]

§ 33. Iasio, Barbar. Latio, R. lacio, d. Retinui Barbari coniecturam quamvis aperte falsam, cum de sinu Cretae dicto ab urbe Aatú, quae postea Kaμápa vocabatur (v. Steph. Byz. s. h. v.), agi videatur. Nota est inscriptio Latiorum et Oluntiorum ap. Boeckh. corp. inscrr. T. II. nr. 2554. ultra, R. incla mati, RKd. inclamanti, B. sunt, d. quemque, r. cum hee, d. cum R. quaeque excubantes, Dalec. habent, R. ad, omitt. RTd. face, Td. Ipsius, d. portu, RTdr. portu delphino, B. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 9, 48. p. 631a 11. qua, d. possit, Rd. aliquos, B. grandior, Td. grandiore, R. comitatur, R. eos comitatur, T d. — iam sunt, RTd. sunt iam, ẞy.

[ocr errors]

§ 34. tursiones, codd. Massar. tursicines, Td. thursicines, R. quadam, R2. quidam, R1. quidem, dẞr. centiae, d. maleficentia, RO.

aspectatus, ROTd. aspectus, ẞr.

[ocr errors]

malefi

inter insulas rubri praecipue maris his navigent cymbis. Capiuntur multis quidem modis sed maxume evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae. Ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas 36 lassari atque ut remeaverint matutino summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu; tum adnatare leviterque singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. In Phoenicio mari haud ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine. Dentes non sunt testudini sed rostri margines acuti, 37 superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis vivont, tanta oris duritia ut lapides conminuant, in terram egressae herbis. Pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra ac pavita pectore et conplanata incubant noctibus; educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae. Trogodytae cornigeras 38 habent ut in lyra, adnexis cornibus latis sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelyon id vocatur

§ 35. ut in, R. Ceterum haec sumpsit Plin. ex Agatharchide 14. ap. Phot. bibl. 250. inter, RTd. Om. post Harduinum y vitio operarum. navigent, RTd. navigant, B. cumbis, R. cum his, d.

[ocr errors]

§ 36. laxari, K. Vid. Aristot. hist. anim. 8, 2. p. 590b 4. remearint, B. prodit terrentium sonitus, Td. tum adnatare leviterque, RTd. tumque leviter capi. Adnatare enim, ß. leniter, Hard. Sed maior corruptela latet in his verbis, quam copula adverbio leviter nullo sensu addita prodit. Videtur Plin. scripsisse: adnatare leviter invehique i. e. aggredi, invadere; hoc vero verbum dativo iunctum illoque sensu dictum illustravit Ruhnk. ad Rutil. Lup. p. 135. ternos, a, R. terno, Td. a, R. ac, d. e terra, Td. et terra, R. ad terPhoeniceo, Rd. stato, R. statuto, Tdr. fusa, d.

ram, B.

[ocr errors]

[ocr errors]

§ 37. testudinis et, d. testudinis set, R. tanta comminuant, haec verba pone pyxidum modo videntur collocanda. herbis, Pariunt, Rd. in herbis pariunt, B. V. Aristot. hist. anim. 5, 33. p. 558a 4. aquam sed, d. terra pavita vel terra, eaque pavita, Hard. Prius comprobat Gesner. chrestom. p. 408. et complanata, R2. exemplanata, R'. explanata, Td. educunt, ᎡᎾ Ꭲ d. Educant, B. spectando quoque, ß. his, d. feminas, ROTd. feminam,

B. mas festucam aliquam, R. in aspecti cameli quam, d.

§ 38. Trogodytae, ita nos scripsimus. Troglodytae, Rdrßr. chelyon, Hard. celtium, Rdß. — id, RTd. id genus, ß.

adiuvent, d.

eximiae testudinis sed rarae; namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent; Trogodytae autem, quos adnant, ut sacras adorant. Sunt et terrestres quae ob id in operibus chersinae vocantur in Africae desertis, qua parte maxume sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes; neque aliud ibi animal provenit.

XI. 13. Testudinum putamina secare in lamnas lectosque 39 et repositoria his vestire Carvilius Pollio instituit prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingeni.

XII. 14. Aquatilium tegimenta plura sunt. Alia corio et 40 pilis integuntur, ut vituli et hippopotami, alia corio tantum, ut delphini, cortice, ut testudines, silicum duritia, ut ostreae et conchae, crustis, ut locustae, crustis et spinis, ut echini, squamis, ut pisces, aspera cute, ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli, ut murenae, alia nulla, ut polypi.

XIII. 15. Quae pilo vestiuntur animal pariunt, ut pristis, 41 balaena, vitulus. Hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit; in coitu canum modo cohaeret, parit nonnumquam geminis pluris, educat mammis fetum; non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus, unde nomen vituli; accipiunt tamen disciplinam vo

eximia, R. namque quasi, K. adnatant, Pr. ibi aliud, d.

quos, Rd. ad quos, Br.

[blocks in formation]

§ 39. secari, d. repositorium, r. vestiri, d. Carvilius, Rd (codd. Massar.) Carbilius, B.

§ 40. pilis integuntur, Tdr. pilinteguntur, R. pilo integuntur, ß. R. molli ut, d. molli, R. levi ut, Massar. molli ut, Massar.

-

duri aut,

§ 41. animalia, d2. pristis ego librariis tribuo, cum Plin., ubi numero singulari utitur, ubique (9, 8. 32, 144. 36, 26.) alteram formam pistrix praetulisse videatur. ballene, R. Ceterum corruptelam in his verbis latere opinantes vario modo eam sanare conati sunt Rondelet. de piscc. p. 115. et Conr. Gesner. hist. anim. 4, 728.; errorem Plinii agnoscit Schneider. ad Arist. hist. anim. T. II. p. 451., qui duos Aristotelis historiae animalium locos (1, 6. p. 490b 26. et 6, 12. p. 566b 2.) male ab eo coniunctos esse ostendit. secundas partus, T. secunda partus, Rd. secundus partus, Ambr. I. II. secundos partus, r. secundas cum partu, K. secundo partus, B. Etiam in his multa mutant Longol. ap. Pint., ipse Pint. et Dalec. V. Aristot. hist. anim. 6, 12. p. 566b 27. in coitu, R2. in//////, R'. hinnito, d. initu, rßy. Om. K, ad superiora refert B. V. Aristot. hist. anim. 5, 2. p. 540a 23. parit, RSd. et parit, B. nonnunquam, Pint. R. nunquam, dß. caput, R. V. Aristot. hist. anim. 6, 12. p. 567a 10. sono, ROSTdr (Ambr. I. II.) somno, Barbar. B. V. Aristot. 1. 1. om. d'. accipiunt, ad superiora referunt r (Ambr. II.) assumunt, Ambr. I. tenent, Passion. disciplinae, r. varia tentat Pint. condito, r.

nomen,

vocêque, d. visu, R. iussu, Td. Hinc

ceque pariter et visu populum salutant; incondito fremitu nomine vocati respondent. Nullum animal graviore somno 42 premitur; pinnis quibus in mari utuntur humi quoque vice pedum serpunt. Pellis eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. XIV. Pilo caren- 43 tium duo omnino animalia pariunt, delphinus ac vipera.

16. Piscium species sunt septuaginta quattuor praeter crustis intecta quae sunt triginta. De singulis alias dicemus; nunc enim naturae tractantur insignium.

XV. 17. Praecipua magnitudine thynni; invenimus talenta 44 quindecim pependisse, eiusdem caudae latitudinem quinque cubita et palmum. Fiunt et in quibusdam amnibus haud minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus; atque hunc minumus appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine adpetens, morsu exanimat. Silurus grassatur ubi- 45 cumque est, omne animal adpetens, equos innatantis saepe demergens; praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danuvio marris extrahitur, porculo marino si

§ 42. semper, P. soporiferae eminus esse, d.

§ 43. carentia, T.

mutant Massar. et Pint.

animalia, R2Td. animal, R'ẞr. et animal, r. Multa species sunt, R. sunt species, dy. CXLIV, Hard.

[ocr errors]

e 32, 142. alias, 32, 142–154. $44. Praecipuae, R. Omitt. Td. magnitudines, d. thynnum, r (codd. Massar. et Ambr. I. II.), quod probant Rondelet. de piscc. p. 50. et Salmas. exerc. p. 939. b. E. quinque, Hard. ex Aristot. hist. anim. 8, 30. p. 607b 33. duo, omnes codd. Br. Fiunt, Salmas. R. Fuit, Ambr. I. Sunt, dẞy. amnium, R'. minor est, d. isox, ita nos scripsimus ex Hesychio et Isidori origg. XX. 2, 30., ubi isocē i. e. isocem legendum esse neminem facile effugere potuit. ixox, R'. yxox, d. exos, R2. esox, Br. atque, Rd. atqui, ẞr. minimus, Rd (Ambr. I. II.) minimus piscis, Br. clupeam, d. culpea, R. § 45. innatantes, RTd. natantes, Br. Moeno, Rd (codd. Massar.) Meno, Ambr. I. Rheno, alii codd. Mass., Ambr. II., quod praeferunt Gesner. hist. anim. 4, 870. et Cornar. ad Dioscor. 2, 24. Aeno, Barbar. K. amne, R2r. Germania ne, d'. Germania eademne, OTd2. Germaniae eadem ne, R'. Ceterum verba praecipue. amne ad superiora refert ; novum hinc punctum exorsus est Hard. protelis boum, RTdr (codd. Massar., Lugdun., Ambr. I. II.) protilis boum, O. prope Lisboum, codd. Gel. B. prope Visbium, marris, Hard. mari, ROTd (optimus cod. Salmas. exerc. p. 940. a. B., Ambr. I. II., Lugdun.) mario, r (codd. Gel.) B. Varia de h. 1. excogitarunt Rondelet. de piscc. p. 50., Wotton. different, anim. fol. 169. A., Gesner. hist. anim. 4, 5. 53., Lips. epistol. quaest. 2, 13. et Salmas.

Barbar. K.

Germaniae

« AnteriorContinua »