Imatges de pàgina
PDF
EPUB

nibus adsimulatis. Nereidas vero multas Turranius prodidit; 11 expulsam beluam in Gaditano litore, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem cxx, maxumi dodrantium mensura, minumi semipedum. Beluae cui dicebatur exposita fuisse Andromeda ossa Romae adportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus, longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.

VI. 5. Balaenae et in nostra maria penetrant. In Gadi- 12 tano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci mire gaudentis ibi parere; hoc scire orcas, infestam his beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae; inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum 13 inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae solum auxilium novere in altum profugere et se toto diffundere oceano; contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. Spectantur ea 14 proelia ceu mari ipsi sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvont. Orca et in portu Ostiensi visa est, oppugnata a Claudio

[blocks in formation]

quod praefert L. Gronov. catulos, Hard. aut, ROdr. et, B. incursuque, d. incurseque, R. incussae

§ 12. statis, R. estatis, RT. ęstatis, d. aestatis, r, mire, R2. re, R'd'. ore, Td2. fetas, d. fetus, Rry. validas, R'. que, B.

rostros, Rd. An Plin. scripsit rostro, prima sequentis vocis littera

cum parva mutatione illi voci adfixa?

§ 13. Illae, Rd. Ille, T. Illa, ß. toto, d. tote, R'. tute, R2. Ex his vestigiis codicum et scriptura proximae vocis Plin. tutante scripsisse videtur. diffundere, d. defudere, R. defendere, By. caveatas, Hard. R. cavetas, 9. cavatas, r. cavantes, K. incautas, Td. cautium, B. inpactas, Pint. angustias, K.

--

§ 14. quanti nullo turbine, r. volvunt, Rd2. volant, d'r. volvant, 07. Veneratum, d. ven////atu, R. Venerat tunc, Br. evectorum, Ambr. I, II. Galliis, Td. attumulata, ROTdr (Ambr. I. II.) accumulata, B. fluctibus et arena in, Dalec. sagenam, Ambr. I. II. sagena, R. propulsa fluctibus

[ocr errors]
[ocr errors]

-

principe; venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia satiansque se per conpluris dies alveum in vado sulcaverat, attumulata fluctibus in tantum ut circumagi nullo modo posset et dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsa emineret dorso multum supra aquas carinae vicem versae. Praetendi iussit Cae- 15 sar plagas multiplicis inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu beluae oppletum unda.

6. Ora balaenae habent in frontibus ideoque summa aqua 16 natantes in sublime nimbos efflant; VII. spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur; nec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per vicis recipere existumant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina indignis. Nec me protinus huic opinioni eorum acce- 17 dere haut dissimulo, quoniam et pulmonum vice alia possunt spirabilia inesse viscera ita volente natura, sicut pro sanguine est multis alius umor. In aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam reddi ab his eum cernat et in terras quoque tanto spissiorem naturae partem penetrare argumento animalium quae semper defossa vivont, ceu talpae? Accedunt apud me certe efficacia ut cre- 18 dam etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, pri

orca non recte dicitur persequi saginam; hinc propulsam legendum. eminente, Dalec. supra, R. super, d B. vice versae, R. vicem inversae, d. vicem habent etiam codd. ap. Oudendorp. ad Appul. met. p. 46. de proxima voce silentem. vice inversae, Br.

§ 15. Praetendi, R. Protendi, 0 d.

oras, r. eflatu, Ambr. II.

-

§ 16. aque a, R. aquae, d. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 1, 5. p. 489b 4. et part. anim. 4, 13. p. 697 a 24. adnatantes, r. nimbos in sublime, d. alta, 8. spirare animal nullum putatur, RTd. null. an. put. sp., ßy. . redditur, R. reddit, d. Aristotelem, hist. anim. 8, 2. p. 589b 4. doctrina, RT. doctrinam, r. doctrinae, Barbar. dẞy. indignis, T. indigni/////s, R. indignis////, d. indaginibus, Barbar. By.

§ 17. alia, R. aliis, Br. Om. T, in d rasura. Rr. possint alia, d. pro, Rd. et pro, Br.

--

artem, RT d.

§ 18. certae, K.

PLIN. II.

[blocks in formation]
[ocr errors]

-

possunt, R. possunt alia, terra, Td.

suae naturae, d.

et tanto, T d.

10

[ocr errors]

mum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque qui sunt in adversa opinione de somno piscium confessio, quis enim sine respiratione somno locus? praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia; super omnia est quod esse audi- 19 tum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia; odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit. Quamobrem de his opinetur ut cuique libitum erit. Branchiae non sunt balaenis nec delphinis; haec duo genera fistulis spirant quae ad pulmonem pertinent, balaenis a fronte, delphinis a dorso. Et vituli marini quos vocant phocas spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.

VIII. 7. Velocissimum omnium animalium, non solum ma- 20 rinorum, est delphinus ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non conripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit; nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti pi- 21 scem diutius spiritum continuere, ut arcu emissi ad respirandum emicant tantaque vi exsiliunt ut plerumque vela navium transvolent. Vagantur fere coniugia, pariunt catulos decumo mense aestivo tempore, interim et binos; nutriunt uberibus sicut balaena atque etiam gestant fetus infantia in

[blocks in formation]

Rd. confesso, Rd. suffultio, O.

quoque, R. que, d2. Om. d'. sed somno,

[ocr errors]

§ 19. est quod esse, ROT dr. esse, ß. aere, Td (hic in rasura.) que, R. utriusque, T. utmque, d'. utrisque, d2.

[ocr errors]

utrum

aerem, d. possit, Tdr. posse, RB. opinentur, K. Branchiae rel., v. Aristotel. part. anim. 4, 13.

At, L. Gronov. Cemox, § 35-38.

p. 697 a 15. et hist. anim. 1, 5. p. 489b 3. — fistulae, Rd. terum v. Aristot. hist. anim. 6, 12. p. 566b 27.

§ 20. ocior, R. sed ocior, R2. Ceterum hunc de delphino locum transcripsit Solin. 12, 3-12. acrior, Rr. ocior, B. delphino sociorum lucre ocrior, d'. d. s. vel ocior, d2. a medio, Od. in, om. d. providentia, R2. inprovidentia, R'd.

§ 21. Namque fame, RT d. Ex hac codicum scriptura paene adducor, ut colligam Plinium Namque f. conc. cum fug. scripsisse. Ceterum v. Aristot. hist. anim. 9, 48. p. 631 a 23. concitati, Tdr. fugientemque, Td.

arte missi,

Rd. arce missi, O. tantaqui, R'd. tantaque, R. Apparet vocem vi in utroque codice omissam absorptam esse per ultimas praecedentis vocis litteras. transvolent, R. travolent, à1. transvolatu, d2. travolento, ℗ (et optimi libri ap.

firmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate. Adulescunt celeriter, decem annis putantur ad sum- 22 mam magnitudinem pervenire; vivont et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. Abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. Solent 23 in terram erumpere incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. Lingua est his contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae; pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum, qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.

8. Delphinus non homini tantum amicum animal verum et 24 musicae arti mulcetur symphoniae cantu et praecipue hydrauli sono. Hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exsultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano inmorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis quem obiter ferebat adlexisset, miro amore dilexit pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flavi Alfi multorumque esset litteris mandata; quocumque diei tempore inclamatus 25 a puero quamvis occultus atque abditus ex imo advolabat pastusque e manu praebebat adscensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per ma

[ocr errors]

Salmas. exerc. p. 130. a. C.) transvolent saltu, cod. vetustissimus Massarii. vento, libri minus antiqui ap. Salmas. Varia coniicit Barbar. Vagantur, Salmas. RT. agantur, R'd (cum rasura.) aguntur, O. Agunt, B. Varia coniecerunt Barbar., Pint. et Rondelet. de piscc. p. 32. V. Solin. 12, 3. et Aristot. hist. anim. 9, 48. p. 631b 1. fere, ROTd (optimi codd. Salmas.) vere, minus antiqui ap. eund. vero, r. coniugi, Salmas. pariunt rel., v. Aristot. hist. anim. 6, 12. p. 566b 17. interdum, r. balaenae, B.

§ 22. aquam, R. non queunt, ROTdr. nequeunt, ß.

[ocr errors]

pro voce, v.

§ 23. nec, ROSTd. et, Barbar. B. haud, R. non, Td. Aristot. hist. anim. 4, 9. p. 535b 32. dorso, d. rostrum, omitt. Rd. § 24. homini, codd. Gel. hominis, RO d. musica arte mulcentur symphoniae, K. ex musica arte, Salmas. expavescunt, RTd. si obviam, Td2. evenit, K. is venit, Dalec. alluit, RTd. Augusto, R2. autem, R'd. ROTd. in ludo literarum, r. itantem, 8. stantem, RTdr. obiter, ROTd. ob id, ẞr. adlexisse, d. adluxisse, R. Pint. d (?). Flaviani, Rß. Flavi, v. ad indicem huius libri nr. 48. § 25. pennae, Or. eculeo////, d.

ᎡᎢ d.

[ocr errors]

--

Puteolis, memorans,

Fabiani,

est, d.

gnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo exstincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio exspiravit. Alius intra hos annos 26 Africo litore Hipponis Diarryti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut adparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. Iniuriae potestatum in hospitalis ad visendum venientium Hipponensis in necem eius conpulerunt. Ante 27 haec similia de puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus exspiravit; puerum Alexander magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. In eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco exspirasse. Hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit; nec 28 modus exemplorum. Eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant, quae faciunt ut credatur Arionem

ad, d. ac, R2. ec, R'.

§ 26. inter, r. Africo, Rd. in Afr., By. Diarrhyti, Barbar. diarutis, Rd. hominum, ROTd. hominis, R28. ferensque, K. nantibus, Rr. natantibus, dẞY. impositosque, R2. impositoque, R'd. potestatem, Rd. in hospitales, Dalec. inhospitales, Redß. V. Gesner. chre

stom. p. 392.

§ 27. Iaso, Rod. Iasso, codd. Barbari, By. N., Salmas. exerc. p. 130. b. D. ex Solino. scripsit, d. Hermian, Rd. Hermam, r. causa, Rd. spirasse, Rd.

unguentum, d1.

Asiae, r. Babylonem nomine Neptunio, Red. Neptuni, By. Hermiam, Br. est sed, d.

§ 28. Theophrastus, ut Hard. recte statuit, ev T èpwrix commemorato ab Athenaeo 13. p. 686. C. coll. Theophrast. opp. T. V. p. 199. Add. Gell. 7, 8. Neci modus, 0. Neci modos, d. Ceterum Pint. verba nec mod. ex. pone narrant collocat. Eademque, d. Amphilochi, Hard. At vid. Stephan. Byz. s. h. v.: οἱ πολῖται ̓Αμφίλοχοι καὶ ̓Αμφιλοχικοὶ ἐκ τοῦ ̓Αμφιλοχικὸν Ἄργος. nautis parantibus, R. parantibus mari, d. mari, r. Taenarum, Rd.

Taenarium, Y.

« AnteriorContinua »