Imatges de pàgina
PDF
EPUB

talpae, quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula; adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. In Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso litoribus cuniculi, scatent iuxta Hispania Baliaribusque. Cyrenis mutae fuere ranae, inlatis e continente vocali- 227 bus durat genus earum; mutae sunt etiamnum in Seripho insula, eaedem alio translatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. In Italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet; iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi nec in Creta insula. Ibi quidem nec volpes ursive atque omnino 228 nullum maleficum animal praeter phalangium; aranei id genus dicemus suo loco. Mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in Cydoniatarum regione non esse, item apros et attagenas, erinaceos, in Africa autem nec apros nec cervos

nec capreas nec ursos.

LIX. 84. Iam quaedam animalia indigenis innoxia adve- 229 nas interimunt, sicut serpentes parvi in Tirynthe, quos terra nasci proditur. Item in Syria angues circa Euphratis maxume ripas dormientis Syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur maleficia, aliis cuiuscumque

Huschk. ad Tibull. II. 4, 17. onagrium item, R. anagum. Item, d. Elaphum, Longol. apud Dalec. Elatum, Rd (codd. Barbari) B. V. Aristot. hist. anim. 6, 29. p. 578b 26.

§ 226. Poroselene, Rd. Pordoselene, K. portu Selene, r. Por, Murbac. V. Aristot. hist. anim. 8, 28. p. 605b 29. insulam, dr. vicinam, r. Boeotia, r. Boeotiae, Rdẞy. Lebadeae, Rd. Lebadiae, r. Lebadia, codd. Barbari, βγ. qui, Rd. externis, K. Ebuso litoribus, RT. Ebuso litaribus, d (Murbac.) Ebuso in litoribus, 7. Ebuso cuniculi non sunt, scatent, codd. Barbari, B. De praepositione in in appositione omissa v. ad 32, 17. iuxta, RTd (Murbac.) in, codd. Barbari, B. iuxta in, y. Hispaniam, Td.

--

§ 227. vocabulis, Rd. etiamnum, Rd (codd. Barbari.) etiam nunc, Br. allatae, r. Sicandro, R. Sicendo, R1àßɣ. Apennina, r. sunt, Rd. sint, By. Creta, v. Solin. 11, 11.

§ 228. nec, RT0d. non, ẞr.

-

aranei, Od (Murbac.) araneis, RT. dicemus, ROTd (Murbac. et tres codd. ap. Oudend. ad Appul. metam. p. 77.) de quo dicemus, ẞy. V. 11, 79. 29, 84. Cydoneatarum, Rd. attagenas, Barbar. R. uttagenas, d. attigenas, Lugdun. apr., attagenas et herin., Pint.

--

§ 229. pariunt, d. Mirinthe, RTd (codd. Salmas. exerc. p. 325. a. A.) Myunte, Salmas. Minthe, Hard. Vulgata aperte interpolata. — Eufraten, R. calciati, d. alios, r.

140 NATURALIS HISTOR. LIB. VIII. CAP. LIX. SECT. 84.

gentis infesti, avide et cum cruciatu exanimantes, quamobrem et Syri non necant eos; contra in Latmo Cariae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interimi. Sed reliquorum quoque animalium et praeterea terrestrium dicemus genera.

quamquamobrem, R. Aristoteles in νομίμοις βαρβαρικοῖς ap. Apollon. mirab. 11. et Antigon. Caryst. 15. praeterea terrestrium, ROTd. praeter terrestria, B. indicemus, B.

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER IX.

CAP. I. SECT. 1. Animalium quae terrestria appellavimus § 1 hominum quadam consortione degentia indicata natura est. Ex reliquis minumas esse volucris convenit; quamobrem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur. II. Sunt 2 autem conplura in iis maiora etiam terrestribus; causa evidens umoris luxuria. Alia sors alitum, quibus vita pendentibus. In mari autem tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitalis e sublimi semperque pariente natura, pleraque etiam monstrifica reperiuntur perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis; vera ut fiat volgi opi- 3 nio quidquid nascatur in parte naturae ulla et in mari inesse praeterque multa quae nusquam alibi. Rerum quidem non solum animalium simulacra esse licet intellegere intuentibus

Ad hunc librum toti excussi sunt Rd.

§ 1. quodam consortio degentium, K. Ex reliquis convenit; haec se non intelligere fatetur L. Gronov. aquarum, Td. amnium stagnorumque, R.

amnium regnorumque, d. amniumque, T.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

e, om. R.

sit, K. inesse, R2K. esse, R'dẞr.

uvam, gladium, serras, cucumim vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.

III. 2. Pluruma autem et maxuma animalia in Indico mari, 4 ex quibus balaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita inpleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. Sed in mari beluae circa solstitia maxume visuntur. Tunc illic ruunt tur- 5 bines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus volvont, et alias tanta thynnorum multitudine ut magni Alexandri classis haud alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte direxerit; aliter sparsis non erat evadere. Non voce, non sonitu, non ictu sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. Cadara appellatur 6 rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus duodecim dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit flatum. Huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem beluae adolescunt. Gedrosos qui Arabim amnem adcolunt Alexandri magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. Exeunt et pecori similes beluae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.

cucumin, d. cucumi, R, quod nescio an audaciorem per synesin defendere possis.in, omitt. Td. parcis, R.

§ 4. animalia, pone mari collocant Br. ex, Rd. e, Br. locustae, sc. marinae. Hoc praetervidens Gesner. hist. anim. 4, 487. locum corruptum habet. anguillae, v. Solin. 52, 41.

§ 5. vulvas, B.. et alia, r. thynnorum; aut Plinio aut librario hac in voce errorem imputat Gesner. 1. 1. 4, 196. 724. direxerit, R2. derex, R'. direrit, d. sparsis, aperte est corruptum neque defenditur per Harduini contortam interpretationem:,,si sparsae naves fuissent et a se invicem disiunctae, nisi agmen stipassent ac densis simul ordinibus incessissent, fuissent illae haud dubie adverso thynnorum irruentium agmine victac et obrutae." Et cui bono ita adiectum est aliter? Legendum est sarisis, quae hastae Macedonicae, quarum àyúzτous nλŋɣàs dicit Dionys. ant. Rom. 5, 15., unde eas in proverbium abiisse videmus apud auctor. ad Herenn. IV. 32, 43., Plin. ait non multum abfuisse quin a thynnis superarentur. Corruptelam vulgatae scripturae sentiens vir doctus apud Dalec. spissos coniecit. evadere qui non, Massar. K. non ictu sed fragore; magna in his vocibus corruptela. Thynni enim nisi sonitu terren

7

IV. 3. Maxumum animal in Indico mari pistrix et ba- 8 laena est, in Gallico oceano physeter ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor in tantum vastis dispansa ramis ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. Adparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae radiis, modiolos earum oculis duobus utrimque claudentibus.

V. 4. Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob 9 id missa visum auditumque in quodam specu concha canentem tritonem qua noscitur forma; et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet; namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam gannitum tristem adcolae audivere longe. Et divo Augusto legatus Galliae conpluris in litore adparere exanimis Nereidas scripsit. Auctores habeo in equestri 10 ordine splendentis visum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; adscendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partis et si diutius permaneat etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius beluas reciprocans destituit oceanus mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cor

tur, quomodo illi fragore, qui nihil est nisi sonitus vehementior? Et quomodo tribus his vocibus varios soni gradus indicantibus medius intercedit ictus, qui multo melius cum ruina iungebatur? Causa magni alicuius fragoris excitati in verbis ictu sed latet, quorum verborum medelam nondum reperire potui.

§ 6. quoniam nullius ante, r. recepit, operae Hard. flatum, RT d. aflatum, By. praecipue, d. praecipue, R. praecipua, Br.

[ocr errors]

pro

§ 7. Gedrosi, Barbar. r. Árabim, RO. Arabin, Tdry. Arbin, ß. fecto, r. prodiderunt, Rr. prodidere, dßr. se facere, K. quadragenum, RTdr. quadrigenum, B. et ibi, r.

[ocr errors]

[ocr errors]

§ 8. pistrix, R2. pristis, R'dẞr. se, om. d. altioremque, Rondelet. de piscc. p. 724. At v. Solin. 52, 42. appellata/// a, R. appellata, d1. appellata eorum, Gesner. hist. anim. 4, 203.

ea, d2.

in

§ 9. nascitur, d. falsa opinio non est, r. — qua, R. in qua, S. aliqua, Td. quo, K. speciem, T. habet, Rd. habent, Br. corpore ut in aqua-habente, Pint. Nam, Td. Unaque hoc, Pint. canitum, Td. cantum, r. gemitum, K. audiere, d.

§ 10. in, om. R. cum, Rd. Omitt. ry. navigio, d. Lugduniensis, 0. Laudinensis, d. litus impulsas, Pint. ininsularimutrecentes, R. insularim trecentas, . insularum ut recentes, d. contra litus insularum Lugdunensis provinciae, r. simul trecentas omissis verbis in insula, y. reliquos, d. tumore, d.

[ocr errors]

« AnteriorContinua »