Imatges de pàgina
PDF
EPUB

mina, glandia, testiculi, volvae, sincipita verrina, ut tamen Publi mimorum poetae cena postquam servitutem exuerat nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo inposito.

78. Placuere autem et feri sues. Iam Catonis censoris 210 orationes aprunum exprobrant callum. In tris tamen partis diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. Solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius Rullus pater eius Rulli qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit. Tam propinqua origo nunc cotidianae rei est, Et hoc annales notarunt horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.

LII. Vivaria horum ceterorumque silvestrium primus 211 fogati generis invenit Fulvius Lupinus; in Tarquiniensi teras pascere instituit; nec diu imitatores defuere L. Lucullus et Q. Hortensius. Sues ferae semel anno gignunt; 212 maribus in coitu pluruma asperitas; tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. Feminae in partu asperiores et fere similiter in omni genere bestiarum. Apris maribus nonnisi anniculis generatio. In India cubitales dentium flexus gemini a rostro, totidem a fronte ceu vituli cornua exeunt, pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger; at in Arabia suillum genus non vivit.

[blocks in formation]

§ 210. feri sues. Iam, Bud. de ass. p. 273., Rd. feris vesicam, cod. Budaei. feris vesiam, Murbac. feri vesicac in, T. feri vesicae, r. aprunum, R. aprinum, d. aprugnum, Br. exprobant, R. tantum, K. ponebantur, d.

-

apru

nus, R. aprunos, Murbac. lumbos aprinos, d. aprugnus, Rhenan. By. diviso apro media ponebant, lumbos aprugnos, K. Ciceronis consulatu, R. Ciceronis in consulatu, Td. Ciceroni si consulatu, Murbac. natales, d1. scilicet, om. d1. non tola, Hard. post Lipsium, qui poliorc. 4, 1. p. 590. ne tota emendaverat. nolata, Rd (Murbac.) B. ea coena, K. in, om. r. pariter, omitt. Tdr. manduntur, ROTdr'. mandantur, Murbac. B. mandebantur, r2.

[ocr errors]

§ 211. horum, d. eorum, RT. ceterarum, R. ceteraque, Td. Lupinus, Ta. Lippinus, R (codd. Gcl.) ß. Hirpinus, Freinshem. ad Curt. VIII. 1, 11. V. Schneider. ad Varron. III. 12, 1. in, Rd. qui in, ßr. diu, om. d'. et Q., R. atque, d.

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 212. tergorantes, Rd2 (Murbac.) trogorantes, d'. stercorantes, STr. sese thoracantes, Pint. V. Aristot. hist. anim. 6, 18. p. 571b 15. gemini a, 0. gemina ex, Rd. gemini ex, Br. at in Arabia; de India hoc narrat Aristot. hist. anim. 8, 28. p. 606a 8.

LIII. 79. In nullo genere aeque facilis mixtura cum 213 fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque ut C. Antonium Ciceronis in consulatu conlegam appellatione translata. Non in suibus autem tantum sed in omnibus quoque animalibus cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. Caprae tamen in plurumas similitudines 214 transfigurantur: sunt capreae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorumque vaginis; in haec se librat ut tormento aliquo rotatus in petras, potissimum e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuerit exsultat. Sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso; sunt et damae et py gargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. Sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.

LIV. 80. Simiarum quoque genera hominis figurae pro- 215 xuma caudis inter se distinguntur. Mira sollertia; visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mutianus et latrunculis lusisse, fictas cera icones usu distinguente; luna cava tristis esse quibus in eo genere cauda sit, novam exsultatione adorare; nam defectum siderum et

[blocks in formation]

ut, Rd. ut in, Murbac. Br.

quoque, om. ß.

hybridas sues, TKď2. ceu, om. K. autem, Rr. Omitt. dẞ.

tralata, R.

animalium, K. ferarum, d2. praedicta sint 7, 9. sqq.

[ocr errors]

--

[ocr errors]

-

§ 214. Sunt caprae, Rd. in his, K. — librat, Td (Murbac.) librant, Rẞy. rotatus, Td (Murbac.) rotatis, R. rotati, Ky. - petris, K. transilire, R2. transili, R1. transli, Murbac. transi//e, d. transitum, ST. quaerens, RTd (Murbac.) quaerentes, ßy. cupientes, K. recursu, Rd. recursu su, Murbac. pernici, STK. libuerit, R. libuit, Od (Murbac.) exsultat, RTd (Murbac.) exsultant, Br. vestiti, d. ut damniae, d. fluctus, K. § 215. visco, Rhenan. Rd (codd. Gel.) visa, Murbac. inungi, Rhenan. R2 (codd. Gel.) inungu, R'd (Murbac.) Exscripsit haec Solin. 27, 55-59. laqueisque, Rhenan. R (codd. Gel.) la quae his quae, Murbac. la que que, d. calciari, R2. calceari, Rhenan., codd. Gel. Pr. calcari, d (Murbac.) calari, R'. - fictas, R'OT dr. ficta, Murbac. factis, R. fictis, B. icones, Salmas. excrc. p. 266. b. G. cones, R1Td (Murbac.) nuces, R1Orß. usu, Hard. ius, Td (Murbac.) vis, R. visu, R2B. distinguente, Rd. distingue, Murbac. distinguit, T. distinguere, codd. Salmas. B. triste, Murbac. novam, RTKA (codd. Gel., Murbac.) nova, OS. exsultatione, codd. Gel., Murbac. exsultationem, ROSTA. exsultantes, K. adorare, codd. Gel. K. adorari, RTd (Murbac.) adoriri, Os.

[ocr errors]

1

ceterae pavent quadripedes. Simiarum generi praecipua 216 erga fetum adfectio; gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent gratulationem intellegentibus similis; itaque magna ex parte conplectendo necant. Efferatior cynocephalis natura sicut satyris. Callitriches toto paene adspectu differunt, barba est in facie, cauda late fusa primori parte. Hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo.

LV. 81. Et leporum plura sunt genera. In Alpibus can- 217 didi quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. Leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. Fetus ventri exsectos vel uberibus ablatos, non repurgatos interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant. Certum est Baliaricos adversus proventum eorum 218 auxilium militare a divo Augusto petiisse. Magna propter venatum eum viverris gratia est. Iniciunt eas in specus qui sunt multifores in terra, unde et nomen animali, atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. Idem utramque vim

-

§ 216. genera, d. fatum, R. affectio, R. affectione, d. affectatio, r. quae, codd. Salmas. exerc. p. 267. a. E. quem, R. qua, Murbac. quos, dß. gaudent tractatu, K. gratulationem intelligentibus, ROSTd. gratulationem intelligentes, K. similis, RO (Murbac.) similiter, Td. simüs, r. similes, Br, ita tamen, ut hanc vocem ẞ pone gaudent collocet. intelligentes. Simiolos itaque, Pint. cynocephalis, v. Aristot. hist. anim. 2, 8. p. 502a 19. sicut, ROT dr (Murbac.) sicut miarsima, R. sicut mitissima, ß. satyris, RØTdr (Murbac.) Satyris et sphingibus, B. affectu, d. primori, Rd (Murbac.) priori, K. alio quam, R. aliquam, d (Murbac.) Aethiopiae, Rd (Murbac.) in Aethiopiae, B. negatur esse nisi in Aethiopiae, r.

alio

§ 217. conditi, Murbac. gracilescunt, Rhenan. est et, Barbar. qui, Barbar. R. aliquod, d. frigoris, T. generis, d (Murbac.) generi, R. genera, T. innumeratae, r. Baliarum, Rd. Balearium, Murbac. Balearibus, Br. adferens, Rd (Murbac.) ventri, Rd. ventre, ß. Hard. R. repurgatis, dßr.

§ 218. eum venatum, d.

que Schneider. p. 556.

repurgatos,

Archelaus, v. Varron. de re rustic. III. 12, 4. ibi

§ 219. Benigna sqq.; ad verbum haec sumpsit Plin. ex Herodoto 3, 108.

singulis inesse ac sine mare aeque gignere. Benigna circa 219 hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit. Lepus omnium praedae nascens solus praeter dasypodem superfetat aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. Nec non et vestis leporino pilo facere temptatum est tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas.

LVI. 82. Hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non 220 possint; conplura namque sunt nec placida nec fera sed mediae inter utrumque naturae ut in volucribus hirundines, apes, in mari delphini.

LVII. Quo in genere multi et hos incolas domuum po- 221 suere muris, haud spernendum in ostentis etiam publicis animal. Adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni inperatori apud Clusium fasciis quibus in calciatu utebatur exitium. Plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii erinaceorum genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est in Gyara 222 insula cum incolas fugaverunt ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis; aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. Venisse murem cc denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interiisse,

superfetum, d. aliunde deducens, d (liber vetustissimus ap. Salmas. exerc. p. 200. b. A.) pilis in utero, d. pilis iam, r. vestiunt, Rd. impile, Salmas. inchoato gerens partu, Barbar. K. pilis, B. (codd. Gel.) dilabi lassi, Tâ. pilo labili, K. delebilis usu, Pint.

§ 220. Damae, r. flaccida, r. aper in campo, in mari, r.

-

[ocr errors]

dilabidas. Hi, R

§ 221. Quoque, R. domum, R (Murbac.) domus, Barbar. De forma genitivi v. 36, 88. cum lect. var. Lanuvii, Hard. Laviniï, Rdß. fasceis, R. irenaceorum, R. V. Aristot. hist. anim. 6, 37.

§ 222. Theophrastus, T. I. p. 834. ed. Schneider. Gyara, Rd (Murbac.) Gyaro, Br. - fugaverunt, Rr. fugaverint, & Td (Murbac.) fugassent, By. eos id, d. quos id, R. constat id, Murbac. Constat id quoque, K. Constat id natura, Dalec. iacturam, K. quaedam, d (Murbac.) quedam, R. quidam, K. excidi semperque, R. excidisse perque, d. excidisse p quem, Murbac. furtum id, R. furtum, Murbac. in furtum id, STd. futurum id, ß. tantum, R (Murbac.) furande, Murbac. Vendidisse, d (vendid in rasura.) de asse 3. p. 277. ed. Lugd. 1550. Ómitt. Rd. nummis, ß. interisse fame, d.

[ocr errors]

denariis, Bud. Casilinium, R.

emptorem vixisse annales tradunt. Cum candidi venere, 223 laetum faciunt ostentum; nam soricum occentu dirimi auspicia annalis refertos habemus. Sorices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere quam conchylia aut ex alio orbe convectas avis. Se- 224 miferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. Qua in re notatum non congregare nisi popularis eiusdem silvae, et si misceantur alienigenae amne vel monte discreti interire dimicando. Genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. Senium finitur hiberna quiete; conditi enim et hi cubant; rursus aestate iuvenescunt, simili et nitelis quiete.

LVIII. 83. Hic mirum rerum naturam non solum alia aliis 225 dedisse terris animalia sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. In Messia silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. In Lycia dorcades non transeunt montis, et his vicini onagri montem qui Cappadociam a Cilicia dividit. In Hellesponto in alienos finis non conmeant cervi et circa Arginussam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. In Poroselene insula viam 226 mustelae non transeunt; in Boeotia Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt

-

-

§ 223. venere, R. provenere, dẞr. occenctum, R2. occinctum, R'd. Saurices, R. Aurices, Td. mures, r. — ipso, Td. leges, Rhenan. et codd. Gel. legis, Rd (Murbac.) princepsque, Rhenan. R (codd. Gel.) princeps quem, d (Murbac.) quam, omitt. Rd. Haec omissio lacunam in superioribus prodit, ita ut a verbis non alio nova periodus incipiat; etiam ratio comparationis huc ducit.

Pint.

§ 224. Quo in genere, K. congregare, Rd. congregari, Br. Somnus, conditi, v. Aristot. hist. anim. 8, 17. p. 600b 12. vivescunt, Pint. similis, T (Murbac.) nitelis, Murbac. niteli, R. nitellis, Td. similes et mustelis, Rhenan. quieti, Murbac.

[ocr errors]

§ 225. Hic mirum, ita nos scripsimus. Himirum, R. Sic mirum, Tr. His mirum, Murbac. Nimirum, d. Mirum, ẞy. V. Aristot. hist. anim. 8, 28. init. rerum, omitt. d (Murbac.) aliquis, R. aliquibus, dẞr. V. ad 33, 48. Messia, Rd. Maesia, By. Apud Liv. 1, 33. habent Mesia optimi libri. Cilicia, Pint. et his, R2. sexis, R'd. Syris, Br. vicini, ita nos scripsimus. vicino, Rd. vicinos, By. Lycia cum montes Syriae vicinos non habeat, parva mutatione veram scripturam restituimus, prima vocis onagri littera, ut fit, in proximam vocem translata. De copula et post negationem negandi sensum adsciscente v. quae contra Bentleium ad Horat. epod. 16, 6., sat. I. 6, 68., Ruhnkenium ad Vell. 2, 45. dixerunt Wyttenbach. biblioth. crit. III. 4. p. 4. et

« AnteriorContinua »