Imatges de pàgina
PDF
EPUB

feminas. Conceptio uno initu peragitur, quae si forte per- 177 erravit, vigesimum post diem marem femina repetit. Pariunt mense decumo; quidquid ante genitum inutile est. Sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. Gignunt raro geminos. Coitus a delphini exortu a. d. pridie nonas Ianuarias diebus triginta, aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte vivont ita dispensatus ut omni tempore anni supersit id alimentum; tauri non saepius quam bis die ineunt. Boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, 178 apud Garamantas quidem haud aliter. Vita feminis quindenis annis longissima, maribus vicenis; robur in quinquennatu. Lavatione calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute spiritum harundine in viscera adigat. Non degeneres existumandi etiam minus laudato adspectu. Plu- 179 rumum lactis Alpinis quibus minumum corporis, plurumum laboris capite, non cervice iunctis. Syriacis non sunt palearia sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae foedi visu tubere super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad laborem damnantur. Tauris minora quam bubus cornua tenuioraque. Domitura boum in trimatu, postea sera, ante 180 praematura. Optume cum domito iuvencus inbuitur; socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal tantae apud priores curae ut sit inter exempla damnatus a populo Romano die dicta qui concubino procaci rure omassum edisse

-

§ 177. pererravit, ROTdr. erravit, ß. V. Aristot. hist. anim. 6, 21. init. vigesimum post diem, RO d. vigesimo post die, B. larem, d. ipsa, K. mensem die, K (codd. Gel.) mense diem, Rd. duos parere, nunc, K. Gignunt, R. aiunt. nunc, d. Gign, unum, Pint. a. d., Hard. ad, B semper. III. idus, Pontedera antiquitt. p. 372. 430. Junias, Ursin. ad Varr. de re rust. II. 5, 13. et Pontedera. XXXX, Pint. et Pontedera ex Varr. 1. 1. aliquis et, R. aliquae, d. aliquibus et, ẞr. R. lac, Td. dispensatus, R. dispensatur, Tß. dispensat, d.

[ocr errors]

Ianuarias, Rod. Ianuarü, ß.

ita,

§ 178. Bobus, R. et, R. Om. T, in d rasura. vicenis, Rd. tricenis, ß. V. Schneider. ad hist. anim. 6, 21. p. 491. quinquennatu, RTd. quimatu, B. nec, K. existimari, r. gigber, Rd: V. Aristot. hist.

leguntur, Td. V. Aristot. hist. anim. 8, 7. init. § 179. plurimum laboris, om. d'. plus, r. anim. 8, 28. p. 606a 15., ubi v. Schneider. p. 680. dorsum, R. tubere, R2. tuere, R'. tantum vere, d. asinos, d.

ceteri, r.

eminentes, d. laxatis, T dr.

tanta, Rd.

§ 180. habemus. Hoc, K. Sumpsit haec Plin. ex Columella 6. praef. § 7. coll. Varron. de re rust. II. 5, 3. et Valer. Max. VIII. 1. damn. 8. curae, om. d'. a p. Romano, R. p. r., d. apud pop. Rom., г. Rd. omasum, Br.

negantem, Rd.

omassum,

se negante occiderat bovem, actusque in exsilium tamquam colono suo interempto. Tauris in adspectu generositas, torva 181 fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus; sed tota conminatio prioribus in pedibus. Stat ira gliscente alternos replicans orbis spargensque in alvom harenam et solus animalium eo stimulo ardescens. Vidimus ex inperio dimicantis et ideo monstratos rotari, cornibus cadentis excipi iterumque resurgere, modo iacentis ex humo tolli bigarumque etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum gentis inventum est equo iuxta quadripedante 182 cornu intorta cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator; hinc victimae opimae et laudatissima deorum placatio. Huic tantum animali omnium quibus procerior cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae; crescit uni donec ad vestigia ima perveniat. Quam- 183 obrem victimarum probatio in vitulo ut articulum suffraginis contingat, breviore non litant. Hoc quoque notatum vitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. Est frequens in prodigiis priscorum bovem locutum, quo nuntiato senatum sub divo haberi solitum.

XLVI. 71. Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur, 184 Apim vocant. Insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis; nodus sub lingua quem cantharum appellant. Non est fas eum certos vitae excedere

--

rege, Rd.

[ocr errors]

$181. procinctu omisso in, Rd. stat, ad priora refert B. statim, d K. ira gliscente, R. recalescente, d. calescente, T. orbes, 8. Omitt. Rdẞy, spargensque, O. spargenque, R. 'spargitque, d. alvum, RT d. altum, ß. solus, R. solum, Td. solius, B. ex, RTdr. de, Barbar. B. monstratos, Rd. demonstratos, Barbar. ß. curru, ROK. cornu, Td. cursu, ß. § 182. quadrupedante, R. quadrupedantem, ST. quadrupedante", d. cornui, d. intorta R2 (omnes Leidd. ap. Oudend. ad Suet. Claud. 21.) torta, R'd, intorto vestibus vel retibus, Salmas. ad script. hist. Aug. p. 286. a. F. At v. Graev, ad Suet. 1. 1., Voss. ad Catull. p. 194., Gronov. obss. 1, 17. et inprimis Böttiger. kleine Schrift. 3, 325. sqq. Huic, R. opimae, d. optumae, RO. optime, T. optima, r. V. 10, 42. laudatissima, Rd. lautissima, Br.

[blocks in formation]

§ 183. victimarum, om. d'.

d.

Hanc,

continguat, R. — litigant, d'. non tantum, litare, R2. latere, R'd. litari, Hard. nec claudicante, habet ad marginem R manus altera. Omitt. R'd. divo, ita nos scripsimus coll. 32, 133. diu, RO, qui semper ita habet. dio, dẞr. habere, R1.

§ 184. Aegyptum, R. Hunc Plinii locum exscripsit Solin. 32, 17. etiam numinis, om. d1.

Apin, R.

latere, om. d'. incipientis crescere, d.

annos mersumque in sacerdotum fonte necant, quaesituri luctu alium quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. Inventus deducitur Memphim a sacerdotibus. Delubra ei 185 gemina quae vocant thalamos, auguria populorum. Alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. Responsa privis dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manus aversatus est haud multo postea exstincti. Cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit submoto gregesque puerorum comitatur carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. Hi greges repente lymphati futura praecinunt. Femina bos ei semel anno osten- 186 ditur suis et ipsa insignibus quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et exstingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Phialam omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natalis Apis; septem hi sunt mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.

XLVII. 72. Magna et pecori gratia vel in placamentis 187 deorum vel in usu vellerum. Ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. Generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad decumum;

constituant, Td. inveniant, Td.

usque, K.

necant, Rd. enecant, Br. Memphim, R. in templum, Td. § 185. Delubra, R. cum delubra, d. Sunt delubra, ß. privis, Salmas. exerc. p. 313. a. B. prius, RTd. privatis, ß. V. Gesner. chrestom. p. 367. dat e, R. data, Td. manus, RTdr. manum, Br. adversatus, d. postea, ROTd. post, B. se proripuit, Rd. prorupit, K (Leidd. ap. Oudend. ad Suet. Cal. 35.) prorumpit, r. incidit, R. submoto, Salmas. exerc. p. 217. a. C. e libris. Certe haec addit:,,Ex glossa est et additione imperitorum, quod in aliis codd. attexitur strepitu lictorum. Absurde etiam editur submotu lictorum. Quasi lictores haberet Apis ad submovendam turbam, cum in coetus se proripiebat. Populi conferti sponte se dimovebant religione ac veneratione ducti et venienti via decedebant. Sic incedebat submoto sine lictoribus, cum religio pro lictore esset." Et hanc quidem scripturam, quam etiam Gronov. ad Liv. 28, 27. invenit et de qua ad eundem 25, 3. docte egit, commendavit etiam Kreyssig. ad Sallust. fragmm. p. 61. et ad Liv. cod. Vindobon. p. 103. 118. submoto lictorum, R. summotu lictorum, dẞr. gregesque, Rd. grexque, Pr. comitatus, d'. presente, R1. procinunt, OT.

§ 186. ei semel, Rd. semel ei, Br. eam et, d. eam, R. mergentes, Rd. mergunt is, Hard. y. habent, ROTd. habet, ß.

§ 187. victum, R. tum, d. sumptum, Or. X, 8. decem, r. V. Aristot. hist. anim. 5, 14. p. 545b 31. Primipares, ROKd. Primiparae, Barbar. optimus, Schneider. ad Varr, de re rust. II. 2, 13. p. 412. ab occasu, Td (vet.

primiparis minores fetus. Coitus omnibus ab arcturi occasu id est a. d. I. idus Maias ad aquilae occasum x. kal. Augustas; gerunt partum diebus centum quinquaginta. Postea concepti invalidi; cordos vocabant antiqui post id tempus natos. Multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam ma- 188 gis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. Arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari; et ipse senecta melior, mutilus quoque utilior. Ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. Dextro teste praeligato feminas generat, laevo maris. Tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium est congregare eas ut coetu iuventur. Aqui- 189 lonis flatu maris concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxume spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas eius et lanicium in fetu est, variumque si plures fuere; et mutatio aquarum potusque variat. Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe cum tectum rubis vescatur; operimenta ei ex Arabicis praecipua.

XLVIII. 73. Lana autem laudatissima Apula et quae in 190 Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres. Circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem

[ocr errors]

cod. Ursini ad Varr. 1. 1.) ad occasum, Rẞy. a. d., Petav. uranol. 2, 8. p. 50. et Pontedera antiquitt. p. 376., ab, R. ad, STd. a, ẞr. III., Petav. V. aut IV., Pontedera. tertio, Br. ad occasum, R. ab_ occasu, Td. Huic nomini addunt in Odß7, omitt. RT. id est coniecit Petav. X., Rod. XIII., Petav. IV., Pontedera p. 390. coll. 18, 288. cordos, Merula (codd. Ursini.) Cordis, Rd. post id, d (in rasura), cod. Ursini. post idem, R. post, Gesner. hist. anim. 1, 816. ex Varr. II. 1, 29.

[ocr errors]

---

§ 188. agnos, d. agros, R. V. Aristotel. hist. anim. 5, 14. p. 546a 1. 6, 19. p. 574a 12. veres, R. consectare, R. senectam, d. melior, omitt. R'dT. Pone ipse habet R ab a. m. mutilus, . utilus, R1. utilius, R2. mutilis, T. utilis, d. illis, B. Pro mutilus quoque habent et Kr. V. Columell. VII. 3, 3. 4. virilior, K. teste, omitt. R1d. Tonitrua, ROTd. tonitrus, ß.

V. Aristot. hist. anim. 9, 3. p. 610b 33.

p. 767a 8. et Columell. VII. 3, 12. 3, 12. p. 518b 15. 6, 19. p. 574a 5.

est, omitt. R'd.

§ 189. Aquilonis, v. Aristot. hist. anim. 6, 19. p. 574a 1., generat. anim. 4, 2. linguas, ROTd. V. Aristot. hist. anim. habuere, Rd2. habuerit, d1. habuerint, T. in fetu, By. delicatius, d. deligranoperimenta, R (ex corr.; fuisse videpraecipuae, Rd. Locum corruptum

lanificium, Td.

eis, B.

est

in fetu est, Rd. tius, R. elegantius, K. contectum, R. tur apermenta.) opes menta, d. censet Schneider. ad Columell. VII. 3, 10. § 190. Apulia, d. alibe, R.

Apulie, R2. Apulia, d. Apud, R'. Apilae

aut Apicae, Gesner. ad Varron. de re rust. II. 2, 3.

habent, in Asia vero eodem genere Laodiceae. Alba Circumpadanis nulla praefertur nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla. Oves non ubique tondentur, durat quibusdam in locis vellendi mos. Colorum plura genera, 191 quippe cum desint etiam nomina eis; quas nativas appellant, aliquot modis Hispania, nigri velleris praecipuas habet Pollentia iuxta Alpis, iam Asia rutili quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canusium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. Sucidis omnibus medicata vis. Istriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus, et quam Salacia scutulato textu conmendat in Lusitania. Similis circa Piscenas provinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. Est 192 et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia; iam certe priscos iis usos Homerus auctor est. Aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes. Lanae et per se coactam vestem faciunt et si addatur acetum etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento; quippe aenis polientium extracta in tomenti usum veniunt Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur nec facile dixerim qua id aetate coeperit. Anti- 193

Laodice, R. Laodicia, d. — tunduntur, d.

habent, Rd.

$191. desit, Rd. nominalis, R. nominatis, d. quos nativos, Dalec. Ceterum haec verba usque ad modis ad priora refert & pone h. v. plene incidens; deinde ex verbis Hispania_habet singularem periodum facit, inde a Pollentia nova periodo incepta. Hanc malam interpunctionem emendavit Hard. ex Columella VII. 2, 4. iam Asia, Hard. atnia, R'. atniva, R2. cani, Asia, d (codd. Gel.) B. canusia, codd. Hard. Baeticae, Rd. — fulvis, Rd. Sucidis, R2. Sicidis, R'd. medicata vis, ROTdr. usus medicatus, codd. Gel. B. lino, r. prior, R. Salacia scutulato, Hard. e codd. Salaca stulato, R. sala castulatos, d. sola ars scutulato, B. commende, R. commode, d. Lusitaniam, d. piscinas, d. piscinis, R. in, om. d. - pingitur, ROdr. cingitur, K. tingitur, B. tegitur, Dalec. § 192. priscos, omitt. Rd. his, d. usu, Rd.

et, R.

Homerus, Od. d, 427. tingunt, Td2. coactam, RTd. coactae, KB. V. Cuiac. obss. 5, 5. enis, Rd. pollientium, R. pollentium, d. coquentium, codd. Ferrar. de re vestiar. 1. p. 57. colentium, K. extracta, Rd' (codd. Gel.) extracto, d2. extractae, Ky. At non ex lanis, sed ex purgamentis tomenta fiunt; de transitu numeri singularis in pluralem v. ad 32, 24. Ceterum permulta in toto hoc loco mutant Barbar., Salmas. exerc. p. 278. a. A.- 282. b. D., Gronov. et Heins. in Burmanni sylloge 3, 127. 132., Withof. praemet. p. 208. — in tomenti, ROTd. in tormenti, B. indumentis, r (cod. Leid. ap. Heins.) vaeneunt, r. inventum, K. § 193. de, Ambr. II. etiam nunc, d. iam nunc, RT. nunc etiam, Ambros. I. II. Gausapa, Hard. causa, RT d. gausape, ß ad superiora referens. gau

« AnteriorContinua »