Imatges de pàgina
PDF
EPUB

vom vitae annum non excedere, et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae, alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat; hi nullum alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex his faciant, ut refert Clitarchus. Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse 31 Pergamenus Crates; item Aethiopas octona cubita longitudine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano dierum itinere viginti; animalium quae cynocephalos vocamus lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis, praeterquam subolis causa. In Africae solitudinibus hominum 32 species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt. Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula, ingeniosa fecit natura. Et singulis quidem quae facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? Ad detegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse gentis. Hinc ad confessa in homine pauca.

III. 3. Tergeminos nasci certum est Horatiorum Curia- 33 tiorumque exemplo; super inter ostenta dicitur praeterquam in Aegypto, ubi fetifer potu Nilus amnis. Proxume, supremis divi Augusti, Fausta quaedam e plebe Ostiae duos maris, totidem feminas enixa famem quae consecuta est portendit haut dubie. Reperitur et in Peloponneso quinos quater enixa, maioremque partem ex omni eius vixisse partu, §31. equis esse, Rdr. esse equis, Br. idem, Hard. ex margine Dalec. Sirbotas, R. Nomadum vergentium ad superiora refert B. At v. 6, 190. Astragum, ROTd. Astrapum, r. Astapum, B. vergentem, K.

[ocr errors]

Menismino

rum, d. Maenisminorum, O. Moenisminorum, R. Aut vulgatam et h. 1. et 6, 190. retinendam aut Medimnorum utroque loco rescribendum esse censet illic Barbar. cynecephalos, d. vocavimus, Pint. praeter s. causam, r.

§ 32. Ex, R'. singulis, RO (Murbac.) singula, R'd (Rob.) ẞr. — fecit, Murbac. in homine, R2d2 (Rob.) homine, R'd'.

§ 33. est, R1d (Rob.) in, R2, quod nescio an recipiendum sit comparatum cum locutione Plinio familiari intelligi in aliqua re, de qua v. ad 37, 148.

oratorum, d. cura quorumque, d. Curatiorumque, B. super, Rd (codd. Salmas. exerc. p. 18. b. F.) supra, Br. inter, Rd. in, d1. ducitur, d (Murbac.) adducitur, K (Salmas. e libris.) amnis. Proxime, ROTd. antnis. Proximis, Murbac. Annis proximis, ß. supremis, Rd (Rob.) super his, T. superis, Murbac. supra, quae, d in rasura. consecuta, R (Murbac., Rob.) secuta, d. quinos, Sabell. coll. Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 584b 34. binos, omnes codd., 7. Errorem e confusis numeris Vnos et nos ortum esse apparet. omni eius, R. omnibus, d.

0.

Et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est 34 Trogus. Gignuntur et utriusque sexus quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabilis fama posuit effigies, ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis a xx liberis rogo inlata Trallibus, enixa xxx partus. Alcippe elephantum, quamquam id inter ostenta est; nam- 35 que et serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla et multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur. Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum illi ex Aegypto in melle vidimus. Est inter exempla in uterum protinus reversus infans Sagunti, quo anno deleta ab Hannibale est.

.IV. Ex feminis mutari in maris non est fabulosum. In- 36 venimus in annalibus P. Licinio Crasso C. Cassio Longino coss. Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisse, nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum 37 in marem nuptiarum die L. Cossicium civem Thysdritanum.

§ 34. uno, omitt. Rob. om. d.

vero,

Gignuntur deliciis laudat Gell. 9, 4. Eutychis, codd. Barbari. Euthycis, R. Euthicis, Td. Eutycis, codd. Salmasii exerc. p. 19. a. A. Eutyche, B. XXX, d. liberos, R. Trallis, RTd. Tralleis, r. Taxylis, 0. nixa, d1.

[ocr errors]

ancilla, R. ancillae, d.

§ 35. Alcilpe, R. quamquam id, Rd. quod et, r. Achille, r. et multiformes, O. Copulam omitt. Rdy. interisse, Rob. interiisse, RdẞY. in egipto, Rob. Saguntigo, R. Saguntiaquo, R2. leta ab Hannibale, Rd (Rob.) ab Hannibale deleta, Br.

de

§ 36. C. Licinio, Rd. C., om. R. Aristontem, ROTdr (Rob.) fuisse, Rd. fuisset, Br. Vid. ad 2, 183. et, om. d1. Zmyrnae, R' (Rob.) Smyrnae, Red Br.

[ocr errors]

§ 37. Consitium, O. Conficium, Rob. Thysdritanum; huic nomini Gell. 9, 4., qui rursus hunc locum excerpsit, verba vivebatque cum proderem haec subiicit. rarum, Rd. et puerperae et puerperio, Hard. si vero sqq., v. Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 585a 1. celerius gigni, R. celerius nasci, Td. gigni celerius, Pr. cel. iuvenescere, Pint. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 584a 27. et Schneider. T. III. p. 444. sicuti, Rd. sicut, B. sicuti_maris om. T. celeriores, R. feminas, RT (Murbac.) feminas constat, dßr. Vid. Hippocr. aphor. 5, 48. et Aristotel. I. 1. 7, 3. p. 583b 2.

Editis geminis raram esse aut puerperae aut puerperio praeterquam alteri vitam; si vero utriusque sexus editi sint gemini, rariorem utrique salutem. Feminas celerius gigni quam maris, sicuti celerius senescere; saepius in utero moveri maris et in dextera fere geri parte, in laeva feminas.

V. 4. Ceteris animantibus statum et .pariendi et partus 38 gerendi tempus est, homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septumo mense, alius octavo et usque ad initium decumi undecimique. Ante septumum mensem haud umquam vitalis est; septumo non nisi pridie posterove pleniluni die aut interlunio concepti nascuntur. Tralaticium in Aegypto est et octavo gigni. Iam quidem et in Italia talis 39 partus esse vitalis contra priscorum opiniones. Variant haec pluribus modis. Vestilia C. Herdici ac postea Pomponi atque Orfiti clarissimorum civium coniux, ex his quattuor partus enixa septumo semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulonem septumo, utrumque consulem, postea Caesoniam Gai principis coniugem octavo. In quo mensum 40 numero genitis intra quadragesimum diem maxumus labor, gravidis autem quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. Masurius auctor est L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se XIII mensibus diceret

§ 38. A ceteris, R. Vid. Aristotel. 1. 1. 7, 4. p. 584a 33. statum, Rd (Murbac.) statutum, codd. Rezz. et Rob. egerendi, Murbac. egrediendi, Rob. initium, R. initia, dẞr. decimi undecimique, Paris. ap. Hard. undecimi, ROTA (Murbac.) Ante septumum, v. Aristotel. 1. 1. p. 584b 1. plenilunio, d. Tralatitium, ROTd. translatitium, codd. Rezz. B. est in Aegypto, T. § 39. vitales. Contra pr. op., r. variant", R. Vestilia, codd. Rezz. Vistilia, Rd. Vestigia, d2 (Ambr. I.) Gai Herdici, Ambr. I. Glici, R. Gliti, Vatic. 3861. Gluti, d'. Caii Lutii, Vatic. 3533. Gaii Lucii, Ambr. II. G. Glici, Polit. I. C. Glus, Polit. II. C. Diti, codd. Hard. Gaii, d2. ac, om. Ambr. II.

Orfici, d (Ambr. I.) enixa - mense genuit, ROSTd (Vatic. 3533. Ambr. II.) enixa septimo mense genuit, Ambr. I. enixa septimo se semper mense genuit, Polit. I. enixa. Sempronium septimo mense genuit, B. Suillium, R (Vatic. 3533.) Suillum, d (Ambr. I. II. Polit. I.) a Corbulone, O. Gai, R. Cai, d (Murbac.) Br.

[ocr errors]

§ 40. mensum, d (cod. ap. Oudend. ad Suet. Aug. 65.) mensium, Rẞr. Ceterum Pint. iniquo m. n. legens haec verba ad superiora trahit, novam periodum a Genitis incipiens. quadragesimum, v. Aristotel. hist. anim. 7, 3. p. 583b 13. gravidis. Quarto autem et, K. his, d. abortus, Murbac. abortibus, Rd. Vid. Aristotel. 1. 1. 7, 4. p. 584b 14. Parpurium, R. cohaerede, S. d. Ceterum Pint. verba bonorum RO. se XVI, Tr. XVI, d (in corr.)

Masurius; haec exscripsit Gellius 3, 16. agente bonorum, R. a" bonorum "gente, dedisse pone tulisse collocat. se XIII, XIIII, Pint.

tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statum videretur.

VI. 5. A conceptu decumo die dolores capitis, oculorum 41 vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. Melior colos marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragesimo die. Contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis tumor, primus autem nonagesimo die motus. Sed plurumum languoris in utroque sexu, capillum germi- 42 nante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantis praecipue infestat; adeoque incessus atque omne quidquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae carentem unguiculis partum edant et si respiravere difficilius enitantur. Oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivom.

VII. Miseret atque etiam pudet aestumantem, quam sit 43 frivola animalium superbissimi origo, cum plerumque abortus causa odor a lucernarum fiat exstinctu. His principiis nascuntur tyranni, his carnifex animus. Tu qui corporis viribus fidis, tu qui Fortunae munera amplexaris et te ne

statum, d'. statutum, Rd2ß. statum ei, Gellius.

§ 41. redundantia, Pint. K. Haec omnia Plinius sumpsit ex Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 584a 2. colos, d. color, R (Rob.) By. Contra, Rob. Vid. Aristotel. 1. 1. p. 583b 2. inguinis, RTd (Rob.) inguinum, ß. levis, Ꭱ Ꮎ (Rob.) levi, Td (Murbac.) laevi, codex Salmas. exerc. p. 22. a. B. Vid. Aristotel. 1. 1. p. 584a 15. humor, Rob. XCC, R1.

§ 42. plurimis, d. languoris, R. languoribus, d. laboris, r (Rob.) — capillo germinante partus, codd. Salmas. 1. 1. quod tempus, v. Aristotel. hist. anim. 7, 12. p. 588a 10. incensus, Rigalt. ap. Salmas., qui et inesus legit. carentes-partus, r (Rob.) Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 4. p. 585a 27. suspiravere, Sabell. K. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 9. p. 587a 4. enitatur, d. nixu, Gell. 3, 16. sternuisse, codd. Salmas., Rob., Gell. strenuisse, d. renuisse, R'. sternutasse, R2r.

§ 43. pudet, om. d'. — frivolum, d. superbissimi, R (Rob.) superius si cum, d. plerumque, R. plerisque, STd (Rob.) Vid. Aristotel. hist. anim. 8, 24. p. 605 1. odor a lucernarum fiat, R. odor ab lucernarum fiat, Rob. odor e lucernarum fiat, ST. odore lucernarum fiat, d. fiat odor a lucernarum, ßy. extinctum, d. amplexarised, R1. amplexarissed, R2. amplexarisset, d.

[ocr errors]

§ 44. tu, d (Rob.) tu cu, R. tamen, Murbac. tu tamen, Y. tinctoria, RO (Murbac., codd. Turneb. adv. 24, 42.) cinctoria, Voss. ad Mel. II. 1, 13. ex omnibus codd. victoria, Td. in victoria, B. cura pertinaci aestuans, Rhenan. in cinctorio, Salmas. exerc. p. 133. a. A. Locus aperte corruptus, quem vestigia codicum secutus ita emendandum puto: tincta gloria i. e. imbuta gloriae cupidine, iactatione; v. Ellendt. ad Cic. Brut. 81, 282. — tumes, Rd. tumens, Rob.ẞr. De sensu, quo iam aliquo est capiendum, v. Wagner. ad Vergil. ecl. 2, 71. d. ante, R. tanti tamen, K (Rob.) tanti tum, r. tanto et minori, Hard.

tante,

at

་ ་

alumnum quidem eius existumas sed partum; tu cuius sem- 44 per tinctoria est mens, tu qui te deum credis, aliquo successu tumes, tanti perire potuisti atque etiam hodie minoris potes, quantulo serpentis ictus dente aut etiam ut Anacreon poeta acino uvae passae, ut Fabius Senator praetor in lactis haustu uno pilo strangulatus. Is demum profecto vitam aequa lance pensitabit, qui semper fragilitatis humanae memor fuerit.

VIII. 6. In pedes procedere nascentem contra naturam 45 est, quo argumento eos appellavere Agrippas ut aegri partus, qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis, quamquam is quoque adversa pedum valetudine, misera iuventa, exercito aevo inter arma mortisque obnoxio accessu, infelici terris stirpe omni sed per utrasque Agrippinas ma- › xume, quae Gaium, quae Domitium Neronem principes genuere totidem facis generis humani, praeterea brevitate aevi, quinquagesimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existumatur. Neronem quoque paulo 46 ante principem et toto principatu suo hostem generis hu

que, Rd (codd. Gel.) atqui, r (Rob.) quantulos, d. ictus, R2. ictu, R'd (Rob.) Senator, cognomen Fabii, quod aliorum etiam hominum fuit; vid. Varr. R. R. II. 5, 1. et Inscript. ap. Orell. ampl. coll. 3735. Quod cum fugeret Pintianum, vocem praetor in poto mutavit. hausto, d. -strangulatus, R. strangulatur, d. strangittatus, .

[ocr errors]

[ocr errors]

mortesque, R. hoobnoxio accessu,

§ 45. procedere, R (Rob.) procidere, ØTd (in corr.) Murbac., liber vetustissimus Salmas. exerc. p. 23. a. A. Vid. Arist. part. animal. 4, 9. ed. Bekk. et Solin. 1, 65. quo, Rd (Murbac.) e quo, Rob. ex quo, r. aegri partus, 8. aegre partus, Rd (codd. Salmas.) aegre partos, Rob. Br. et, ROTd (Murbac.) Omitt. Br. valitudine, Rd (in ras.) exercitato, Td. stesque, Td. mortemque, Murbac. hostesque et ad mortem, K. r. adnoxio accessu, R (Murbac.) adnoxium accessum, Td. ad noxia successu, Br. Coniecturis plus minusve violentis et explicationibus contortis hinc derivatis haec verba attrectarunt Pint., Salmas. et Gron. ad Senec. de ira 3, 8., quarum omnium nulla est neque necessaria neque probabilis. Plin. scilicet ex scriptura codicis a nobis recepta dicit Agrippam semper inter arma mortesque versatum esse ita, ut ad ea accederet (uti accedere ad aliquam rem saepe dicitur pro eam suscipere, capessere, coll. Freund. lex. ling. Lat. s. h. v. 7.) obnoxius i. e. non suis auspiciis rem gerens, sed semper voluntati atque imperio alterius, Octaviani Augusti, subditus, quo sensu, ut sit idem fere quod legibus aliorum subiectum, haud raro illud adiectivum legitur; v. Drakenb. ad Liv. VI. 28, 7. infelici —sed per, R. infeliciori stirpe omnis (omni, T) super, T d. Gaium, R. quae, R'. quaeque, R2. quem, d. et, Br. socerisque, d. praegravis, R. praeposteri natalis, R (Murbac.) praeposteria talis, d. praeposteri ortus, r.

[ocr errors]

-

« AnteriorContinua »