Imatges de pàgina
PDF
EPUB

infracto exanimantur. Cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant, testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. Ingrediuntur et bipedes; arborem aversi derepunt. Tauros ex ore cornibus- 131 que eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant; nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. Annalibus notatum est M. Pisone M. Messala coss. a. d. xiv. kalendas Octobris Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. Miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet.

XXXVII. 55. Conduntur hieme et Pontici mures dum- 132 taxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror; conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto, cum quidem narrent alternos marem ac feminam, subrosae conplexos fascem herbae, supinos, cauda mordicus. adprehensa invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. Sunt his pares et in Aegypto similiterque residunt in clunis et in binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur.

56. Praeparant hiemi et erinacei cibos ac volutati supra 133 iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore,

restituenda, adhuc incertum; magnam eorum esse corruptelam docent cum alia, tum copula que participio iuncta. hora, T. hebetantur, RSTdr (codd. Salmas.) hebetantur crebro, B. sanguinis, R2. sanguine, R'dẞr.

$130. Validissimum, R'.

[ocr errors]

firmissimum, 8.· eo operto, R. cooperto, Tdr. colapho infracto, Rd (codd. Gel.) collapsi, r. colaphis inflictis, K. moriuntur, Td. cremantur, K. agant, R. agunt, d.

-

et in pedes arborem. Aversi, O. Sequentia omnia sumpsit Plin. ex Aristot. hist. anim. 8, 5. p. 594b 9. derepunt, codd. Gel. diripiunt, r. de re. tunc, Rd.

§ 131. omnibus pedibus, Rd. pedibus omnibus, Br. pedibus manibus, Dalec. suspensis, d. malitia, S. maleficia, r. astutia, S. Aethiopas, om. r. ursum, ROTdr. ursos, B.

non, om. R'.

--

§ 132. mures, Rdr. mures, hi, By. Vid. Aristot. hist. anim. 8, 17. p. 600b 13. dumtaxat albi, codd. Barbari. dumtaxata ibi, R. dumtaxat ibi, d. palatus, Rd. melium, RTd. medium, codd. Gel. media, r. media exstat oculorum, Gesner. hist. anim. 1, 744. quidem, Rd. quidam, Br. narrant, R. complexos, . complexo, Rr. complexu, se trahere, r. detrahere, K. detritos, RT dry. Ceterum v. Aristot. hist. anim. et in, ROT, et, dßr..

subrosae, ROTd. supra se, βγ. Td. - fascem, ROT d. fasce, Br. Td. residunt, codd. Gel. resident, 6, 37. et Theophr. fragm. 14. p. 834.

[ocr errors]

§ 133. et, om. d. erinacei, d. irenacii, R. R. unum, ROSTdr (Rob.) unum non, ß.

---

iacentia, d (Rob.) latentia,

portant in cavas arbores. Iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt; ubi vero sensere venantem, contracto et ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvontur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero urinam ex se reddunt tabificam tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari; quamobrem exinanita prius urina venari ars est. Et 134 tum praecipua dos tergori alias conrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiamsi vivat subtractus fuga; ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. Calidae postea aquae adspersu resolvitur pila adpre- 135 hensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat; aliter non est occidere et tergori parcere. Ipsum animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data. Hac cute expoliuntur vestes. Magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatusconsultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus.

XXXVIII. 57. Urinae et duobus aliis animalibus ratio 136 mira; leontophonon accipimus vocari parvom nec alibi na

portant in, d (Rob.) portantisi, R. aquilonis et austri vel aquilonum et austrum, Pint. Vid. Aristot. hist. anim. 9, 6. p. 612b 4. se in, om. Dalec. cubili, d. et ore, R (Rob.) ore, dẞy. ac, d (Rob.) a, R. imaginem, d. ima////aginem, R. convolvuntur, ROTdr. confluunt, ß. apprehendi, T. ex se, d (Rob.) ex re, R. in se, OT, quod praefert Gesner. chrestom. p. 340. V. Theophr. fragm. 15. p. 835.

§ 134. exinanita, Hard. exinanitates, R. exinanientes, Td. examinata, B. tum, Rdr. cum, B. deciduis, d. decuhis, R. discussis, T. in, ROTdr. Om. B.

suum, RSTd. insitum, r.

[ocr errors]

§ 135. quae, R. aspersura solvitur, r. pes alter, ROTdr. pede altero, βγ. e, ROTdr. a, ß. suspendiosa, ROTdr. suspendio ac, Br. necat, Or. necatur, Rdßr. ut remur plerique, T. remur plerique, O. uteremur plerique, Rd. verentur plerique dicere, ß. ut rentur aliqui, Pint. est, Rd. esse, B. mollitia, Rd. mollitie, Br. mollities, r. pecude, Rdr. pecore, B. Huacute, Rd. Magnum, Rd. Magna, T. monopolio, Barbar. monopolium, ROTdr. fraude monopolium, Dalec. addito, d. promittialibus, Rd. pernicialibus, ST.

ius, r.

§ 136. Urina, r. et, Rdr. et e, Br. alias omisso animalibus, r. ratione, r. mira, RT dr. mira est, Pr. alibi, Hand. Tursell. 1, 231. 277. Confirmant Rd. aliubi, By. Ceterum v. Solin. 27, 21. ut, R. est ut, Td. ac,

[ocr errors]

scens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis ut ceteris quadripedum inperitans illico exspiret. Ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere; tam contraria est pestis. Haud inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit prudens hanc quoque leoni exitialem. Lyncum umor ita redditus 137 ubi gignuntur glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similis et igneo colore fulgentis, lyncurium vocatas, atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. Novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra operiunt eoque celerius solidatur illa.

58. Alia sollertia in metu melibus; subflatae cutis dis- 138 tentu ictus hominum et morsus canum arcent. Provident tempestatem et sciuri opturatisque qua spiraturus est ventus cavernis ex alia parte aperiunt fores; de cetero ipsis villosior cauda pro tegimento est. Ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.

XXXIX. 59. Serpentium vipera sola terra dicitur condi, 139 ceterae arborum aut saxorum cavis; et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. Omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. Simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxume saxis aut etiam iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes; in Ba- 140

B. exustum, RTd (codd. Salmas. exerc. p. 231. b. A.) etiam in hora, Salmas. p. 232. a. D. pestis, R. festis, d'. tam contrario feris, r. expargit, R.

adustum, ßɣ. feris, Td2. cinere

§ 137. Lyncarum, R2. — redditis, d.. lyngirium, Rd. id, omitt. Rd. at plerique, Rd. In his verbis, quae omnes interpretes sicco pede transierunt, cum tamen, uti vulgo leguntur, prorsus explicari nequeant, corruptela latet, quam sine dubio lacuna peperit. In codice archetypo hoc fere exstitisse videtur: lyncurium vocatas atque ob [sucini similitudinem huic comparatas] sucino rel. Solin. 2, 39. habet: Lapidi isti ad succinum color est; opinionem de sucinis origine simili lyncurio protulit Demostratus; v. 37, 34. Ceterum sua Plinius hausit ex Theophr. de lapid. § 28. et fragm. 15. p. 835.

§ 138. metu melibus, Rob. metū caelibus, R. metum celibus, d. sufflatae cutis, d (codd. Gel.) sufflacae gutis, R'. sufflac gitis, R2. sufflata cute, r (Rob.) distentu, codd. Gel. distentus, Rd. distentae, r (Rob.) Provident, ROTdr. praevident, B. obturatis, d. tur ad his, R. quacumque, d'. de cetero,

-

Rd. detectis, Barbar. K. hieme salis, d. somnis, R.

§ 139. Serpentium_cavis; haec verba quia Arist. hist. anim. 8, 15. p. 599a 33. prorsus refragantur, Wottonus different. anim. fol. 99. F. ea corrupta habet, Pint. varias coniecturas de iis proponit. durant, Rd (codd. Gel.) edurant,

K.

[ocr errors]

aut_exeuntes, ROTd. ut exeant, B.

[ocr errors]

liaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e cavis terrae neque herba vivont, sed uvae modo inter se cohaerent. Est et aliud genus minus volgare, adhaerente operculo eiusdem testae se operiens; obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum Alpis quondam effossae coepere iam erui et in Literno. Omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.

60. Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur se- 141 mestrem vitam excedere. Lacerti Arabiae cubitales, in Indiae vero Nysa monte XXIV in longitudinem pedum, colore fulvi aut punicei aut caerulei.

XL. 61. Ex his quoque animalibus quae nobiscum de- 142 gunt multa sunt cognitu digna fidelissimumque ante omnis homini canis atque equos. Pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucris et feras abigentem; ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes ducenti ab exsilio reduxere proeliati contra resistentis. Pro- 143 pter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere; hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes, haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. Canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est, is vero cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo, iniecit se flam

§ 140. inter se, R. in terra, T d.

[ocr errors]

testae se, d. testes, R. obruta, Rd. haec, R. Literno, R. Veliterno, dẞr.

[ocr errors]

Arabiae, idem 8, 28. p. 606b 5.

§ 141. semestrem, Aristot. hist. anim. 5, 33. India, K. Mero, Pint. Niso, ROTd (Rob.) Nysaeorum, K. Nyssae, Pint. longitudinem, ROTd. longitudine, Rob. B. fulvei, Rd.

-

§ 142. omnis, R. omnes, d (Rob.) omnia, By. homini canes, Rob. hominis canes, R. homines canes, d. equi, Rob. ac feras, d. in conventu, R. in inventu, T. inventu, d. Vid. Solin. 15, 8. laniatuque, Redr. laniatu, ß. ut laniatu et latratu cogeretur fateri, K.. latratu adactum ut cogeretur fateri, K. Garamantum, Solin. 15, 9. Garamantem, Rob. Garamanta, ROTA. proeliantes, r (Rob.)

[blocks in formation]

mae similiterque Hieronis regis. Memorat et Pyrrum Ge- 144 lonis tyranni canem Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Consingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. Apud nos Volcatium nobilem qui Cascellium ius civile docuit asturcone e suburbano redeuntem cum advesperavisset canis a grassatore defendit, item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille volneratus est quam cane interempto. Sed super omnia in nostro aevo actis populi Romani testa- 145 tum, Appio Iunio et P. Silio coss. cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus, magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. Innatavit idem cadaver in Tiberim abiecto sustentare conatus effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. Soli dominum novere et ignotum quoque si repente veniat 146 intellegunt, soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. Itinera quamvis longa meminere nec ulli praeter hominem memoria maior. Inpetus eorum et saevitia mitigatur ab homine considente humi. Pluruma alia in his cotidie vita 147 invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas praecipua est. Scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulta sed quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! Ergo etiam senecta fessos caecosque ac debilis sinu

Philistis, r.
R.

[ocr errors]

Consingi, codd. Gel. ConVulgantium, d1. nobiCarcellium, ROTdr. Ceseastuscone, R. a stuscone, d. in Titum, Rob. ß. in, abiecti, ROT d. abiectis,

§144. et Pyrrhi et Gelonis, Pint. singu, R. eos ingu, d. Vulcatium, d2. Vulgatium, lem virum, K. Cascellium, Hard. sive potius Dalec. lium, B. V. Osann. ad Pompon. de orig. iur. p. 91. § 145. Sed, om. d. in Titium, RO. nitium, d. Rd (Rob.) a, By. carcerem, Rob. neque, d. r (Rob.) abiecto, B. inde, Rob. RTdr (Rob.) corona circumstante, B. R2d. cadavere, R1 (Rob.) B. ROTdr (Rob.) spectandum, Br. § 146. considente, d (Rob.) consedente, R. concedente, Or. voce desinit Rob.

gemitoriis, RT d. gemoniis, ß. cumq;, d. abiecisset, d. abiecto, R (Rob.) abiecti, dr.

corona, cadaver, spectandam,

humi; hac in

venatu, d.

§ 147. alia, om. d'. cotidie, R. quotidie, Tr. quoque, dßr. venatus, ROT. sagittas, Rd. occulta sed, T. occultasset, R'. occultasse, R❜d. occulta, codd. Gel. By. quamvis aquam transilient se occultasset. Significans, r. et occultans se et, Hard. significasse, R2. ac debiles caecosque, Td.

PLIN. II.

8

« AnteriorContinua »