Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Marsorum gentis durat, quos a Circae filio ortos ferunt et ideo inesse iis vim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentis inest venenum, feruntque ictas saliva ut ferventis aquae contactum fugere; quod si in faucis penetraverit, etiam mori, idque maxume humani ieiuni oris. Supra Nasamonas confinisque illis Machlyas Androgynos esse utriusque naturae, inter se vicibus coeuntis, Calliphanes tradit, Aristoteles adicit dextram mammam iis virilem, laevam muliebrem esse; in eadem Africa familias quasdam 16 effascinantium Isigonus et Nymphodorus, quorum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes; esse eiusdem generis in Triballis et Illyriis adicit Isigonus, qui visu quoque effascinent interimantque quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum malum facilius sentire puberes; notabilius esse, quod pupillas binas in singulis habeant oculis. Huius generis et feminas in Scythia, 17 quae Bithyae vocantur, prodit Apollonides; Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios eiusdem naturae quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea non posse mergi, ne veste quidem degravatos; haut dissimile iis ge

[ocr errors]

§ 15. gentis, R (codd. Salmas. exerc. p. 60. b. B.) genus, Odr (Leidenses vetustissimi ap. Oudend. ad Appul. metam. p. 96., Rob.) 7. gente, K. Scripturam a nobis revocatam commendat etiam Gellius 16, 11. Circae, R6Td (codd. Salmas.) Circes, Rob. ß. — ferunt, RT d (codd. Salmas.) servant, Leidd. ap. Oudendorp., Rob. By. observant, Heins. ad Verg. Aen. 3, 386. his, d2 (Rob.) Manus prior codicis d incerta. feruntque, RSTd. ferunt, . ictas saliva, R (Rob.) ictu salivae, STd. ictus vel ictum salivae ut f. aqu. contactum, Hard. frigentis, Kr. contactum, Rd (Murbac.) contactu, STKr (Rob.) homine ieiuniore, Heumann. Machlyas, R. Maclyas, Barbar. d (Rob.) Macryas, altera Barbari coniectura. coeuntes, R. coeuntibus, Td (Rob.) mammam iis, R. mammam his, Rob. in mammis, STd. esse, pone virilem collocat d.

§ 16. Nymphodorus, RØTd. Nymphodorus tradunt, Rob. B. Ceterum totam hanc paragraphum transcripsit Gell. 9, 4. quorum, ROTd (Rob.) quarum, ß. Apóßara, Muret. var. lect. 1, 3. et Harduin. Saniora dant Turnebus, Dalec., Gesner. interea probatae ar. arb,, vir doctus apud Lambin. ad Lucret. 6, 1240. arescant, R (Rob.) arescunt, &Td. et Illyris, tuetur Gellius. et illiricis, Rob. Omitt. RTd. effascinant, Rob. iratis, R (Rob.) iritatis, T. irritatis, d. et id, K. sentire facilius, d. puberes, d2 (Rob.) pubes, Rd'. pubei, Murbac. pueros vel impuberes vel pubescentes, Rhenan. notabiles, Rhenan.

[ocr errors]

singulis habeant oculis, Rd (Murbac.) oculis singulis habeant, Rhenan. Br. § 17. cuius, Rhenan. et feminas, Rhenan. Rd. effeminas, Murbac. inscitia, R (Murbac.) Bithyae, Barbar. bitie, R. Vitiae, Od (codd. Salmas. exerc. p. 34. a. A.) Viciae, T. intiae, Rob. Apollonidem quidem Oißtot scripsisse, sed Plinium corrupto huius codice usum fuisse putat Vales. emendatt.

nus Pharnacum in Aethiopia Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus adferat. Feminas quidem omnis ubique 18 visu nocere quae duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos auctor est. Adeo naturae, cum ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset quod in homine non esset. Haud procul urbe Roma in Faliscorum agro fa- 19 miliae sunt paucae quae vocantur Hirpi; hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatusconsulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem habent. Quorundam corpori partes nascuntur ad 20 aliqua mirabiles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede cuius tactu lienosis medebatur; hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt conditumque loculo in templo. Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. Maxuma in India gignuntur animalia; indicio sunt canes grandiores ceteris. Arbores quidem tantae proceritatis tra- 21 duntur ut sagittis superiaci nequeant, haec facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere,

[ocr errors]

[ocr errors]

5, 18. vocantur, priori voci Bith. praemittunt By. Phylarchus, fragm. 68., ed. Müller. Thibiorum, Rob. Tibiorum, R. Tybiorum, OTd. notas, R (Rob.) notae, Td (Murbac.) geminam equi om. T. demergi, T. iis, R. his, d (Rob.) id, 0. Pharnacum, R pharmacum, dr (Rob.) Pharmaceum, Salmas. Damon, ROT (Murbac.) prodidit Damon, d

ne, Rd (Murbac.) nec, Rob.
(codd. Turneb. adv. 24, 42.)
1. 1. b. C. Add. Gesner.
(Rob.) By.

§ 18. nocere visu, d. morem, Rd (Rob.) more, @TK. corporibus, in homine rabiem genuisset, gignere in toto, K. cum ferarum more vescendi, humanis visceribus vim ingenuisset, Rhenan.

$19. paucae, R (Rob.) perpaucae, codex optimus Salmas. exerc. p. 59. b. F. Omitt. Td. Hirpi; hae, Salmas. R. Hyrpiae, d. Hirpiae, codex Salmas. et Murbac. Hirpiae, quae, Rob. B. Soractem, Rd (Rob.) Socratem, d1. Soracten, B. aduruntur, R (Rob.) adurantur, OT d. senatus consultu, ST (Rob.) habet, R.

d.

§ 20. corpori, ROT dr (Murbac., Rob.) corpore, B. adnascuntur, Rhenan. aliqua, R (Rob.) aliaque, ℗ (Murbac.) alia quam, STd. alioqui, Rhenan. in, om. B. dextro, Rd. dextero, By. in cuius, d (Murbac.) liniosis, India, R (Rob.) Indiae, Td. Indi, Murbac.

§ 21. superiaci, ROTd (Murbac., codd. Turneb. adv. 24, 42., Rob.) superari, B. transiaci, Solin. 52, 46. haec, d (in rasura) Rob. e, R, cuius codicis e vestigiis scribendum et, cum vulgata scriptura sana esse non possit, quia haec inepte et ad praecedentia et ad sequentia refertur et Plinio, si modo, ut par erat, ad sequentia referre volebat, certe hoc scribendum erat.

ut sub una fico turmae condantur equitum, harundines vero tantae proceritatis ut singula internodia alveo navigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita 22 constat longitudine excedere, non exspuere, non capitis aut dentium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis partium, tam moderato solis vapore durari; philosophos eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum perstare contuentis solem inmobilibus oculis, ferventibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte cui nomen est Nulo, homines esse aversos plantis, octonos digitos in singulis habentis, auctor est Megasthenes. In 23 multis autem montibus genus hominum capitibus caninis ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum viginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit et in quadam gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque confestim canescere. Idem hominum genus qui Monocoli vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; eosdem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacentes resupini umbra se pedum protegant; non longe eos a Trogodytis abesse rursusque ab his occidentem versus quosdam sine cervice oculos in umeris habentis. Sunt et satyri sub- 24 solanis Indorum montibus Catharcludorum dicitur regio pernicissimum animal; tum quadripedes, tum recte cur

[ocr errors]

fico, R. ficu, d (Rob.) By. — ferant, Rob. ferunt, Rd.

[ocr errors]

§ 22. longitudinē, R. aut dentium, Rd (Murbac.) non dentium, Rob. retro, R. perstare, T. pstare, R. pstare, d. praestare, B. monte, R. Nulo, RTd (Rob. et codd. Salmas. exerc. p. 707. a. G.) Nullo, 8. Milo, ß. aversos, R. aversis, d (Rob.) ẞy. Ex multis exemplis adiectivi a praedicato ad subiectum traiecti collectis a Kritzio ad Sall. Cat. 53, 6. Iug. 63, 7. huc quadrant loci quales sunt Tac. ann. 2, 6. naves planae carinis, 2, 33. vasa auro solida. Adde eundem ad Vell. II, 33, 3. singulis, BOTd'. singulis pedibus,

d2 (Rob.) .

§ 23. latracum, R'. latrari, R2. milia, om. d'. prodente se, Red (Murbac.) produnt esse, T. proditur, r. Ctesias, p. 368. ed. Bähr. et, R (Murbac.) Omitt. Tdr. İdem, ROTd (Rob.) Item, ßy. — Monocoli, ROT (codd. Turneb. adv. 24, 42. et Salmas. exerc. 1. 1. a. A.) Monoculi, d (alii codd. Salmas.) Monoceoli, Rob. Monosceli, manus recentior Ret B. vocarentur, corruptum habeo ex vocentur, tota periodo per tempus praesens dicta. assultim, Sabell. eosdem, ROT (cod. Salmas. et Rob.) eosdemque, Br. Pint. verba eosdem. protegant pone cubitales § 24. collocat. Sciapodas, RST. Sciopadas, d. Sciapodis, . Sciapolis, cod. Salmas. Scipiodas, Rob. Sciopodas, Barbar. B. maiore, Rd. calore, codex Salmas. maiori, Br. non longe abesse Pint. pone habentes collocat. occidente versos, R.

--

rentes humana effigie, propter velocitatem nisi senes aut aegri non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tauron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae viris plantas esse cubitalis, feminis adeo parvas, ut Struthopodes appellentur. Megasthenes gentem inter Noma- 25 das Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, vocari Scyritas; ad extremos finis Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem et odore quem naribus trahant; nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum florumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo odore haut. difficulter exanimari. Super hos extrema in parte montium 26 Trispithami Pygmaeique narrantur, ternas spithamas longitudine hoc est ternos dodrantis non excedentes, salubri caelo semperque vernante, montibus ab aquilone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit. Fama est insidentis arietum caprarumque dorsis, armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti; casas 27

§ 24. santyn, d'. montibus Indorum, d. Catharcludorum, d (Rob.) Catarcludorum, R. Catardudorum, T. Cartadulorum, ß. pernicissimum, Rd (Rob.) perniciosissimum, codd. Hard. cum, Ry. tam, Td (Murbac.) tanquam, Sr (Rob.) quadripedes, d. tum, R. tam, STd (Murbac., Rob.) quamquam quadrupedes tamen recti, Pint. tum ut quadrupedes tum ut recti, Dalec. tametsi quadrupedes tamen recte, Rhenan. effigie ut propter - capiantur, K. effigie. Propter, r. capiantur, T. Choraneorum, K. Choramnaeorum, Hard. vocant, Rob. Tauron, R. Taurom, Rob. Tauroni, d. stridoris, om. d', pone horrendi collocat d2. feminis, R (Rob.) feminas, OTd. parvas esse, T. appellantur, R.

-

§ 25. Nomades, d.

-

modo, loripedes vocari, r. Scyritas, OTd. Sciritas, R. Syrictas, Barbar. B. Syristas, ad, r. asiomorum, d2. nullus cibus, d. - nullumque potum, R2. nullusque potus, R1d. radicum tantum, RTd. tantum radicum, Br. longiori, d. paulo odore, Rob. Omitt. ROTd'. odore paulo, d2.

[ocr errors]

§ 26. Super, Rd (Rob.) Supra, By. Trispithami, Hard. trisphitami, d. Spithami, OT. Sphitami, R (Rob.) Spithamaei, codd. Turneb. adv. 24, 42. Trispithamaei, Pint. Spythamaei, ß. Pygmaei, B. super vernante, Or (?). Homerus, Il. 7, 6. —— prodidit, R (Rob.) tradidit, Td. eam expeditionem, regibus non desisti, d'.

d.

[ocr errors]

eorum luto pinnisque et ovorum putaminibus construi. Aristoteles in cavernis vivere Pygmaeos tradit, cetera de his ut reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis vivere; item Aethiopas Macrobios et Seras existumat et qui Athon montem incolant, hos quidem, quia viperinis carnibus alantur; itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. Onesicritus quibus 28 locis Indiae umbrae non sint corpora hominum cubitorum quinum et binorum palmorum exsistere et vivere annos centum triginta nec senescere sed ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos qui centenos annos excedant Gymnetas appellat, non pauci Macrobios; Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandore, in convallibus sitam annos du⚫ cenos vivere, in iuventa candido capillo qui in senectute nigrescat; contra alios quadragenos non excedere annos, 29 iunctos Macrobiis, quorum feminae semel pariant; idque et Agatharchides tradit; praeterea locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen iis dedit Clitarchus et Megasthenes trecentosque eorum vicos adnumerat; feminas septumo aetatis anno parere, senectam quadragesimo accidere; Ar- 30 temidorus in Taprobane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore traduci; Duris Indorum quosdam cum feris coire mixtosque et semiferos esse partus; in Calingis eiusdem Indiae gente quinquennis concipere feminas, octa§ 27. construi, R (Rob.) conserui, O. conseri, Td. Aristoteles, histor. anim. 8, 12. p. 597b 9. gentem, K.- tradit Isigonus, d2. - vestibus, d in rasura. noxiae, d.

§ 28. Onesicritus, vid. Geier. script. Alex. M. p. 103. quibus, ᎡᎾ Ꭲ d. quibus in, B. ex, d. binarum palmarum, ROTA. excedunt, T. Gymnetas, vid. Strabon. 15. p. 719. Gymnestas, R2Td. Gymnestos, R. Gymnectas, OK. Ctesias, p. 368. ed. Bähr. appelletur, ROTdr. appellatur, B. Pandore, d. Pandare, RT. Pandere, 6. (Rob.) Panaeore, K.

1

§ 29. Econtra, r. annos, Rd. canos, @T. Puto hic nonnulla excidisse, quae verbis paragraphi proximae novissimis responderunt, ut utrique nomini locus suus esset. Mandorum, RSTd. Meandorum, O. Mandrorum, B. Pandarum vel Pandaeorum, Pint. his, d. Clitarchus, vid. Geier. script. Alex. M.

p. 176. annumerant, r. senectutem, R. quadragesimo, d. quadragesi mo anno, Rẞ. accidere, ROTdr. accedere, B.

[ocr errors]

§ 30. Taprobane, R. Taprobana, d (Rob.) By. Duris, vid. indicem auctorum in libro I. iuris, d (Murbac.) Viros, R (o ex corr.) et Rob. Calingis, Barbar. Colingis, (Rob.) Quolingis, R. quo linguis, d. gentes, Rd (Rob.)

annum, Rd'. ctentium, d2. villosa, R (Rob.) pilosa, Td. alias, R. Oritas, Barbar. Soritas, RST @dr. Arabis, ROSTd. Arbis, Barbar. By. Vid. 6, 109. hi nullum, d. hinc ullum, RO. hinc nullum, T. ii nullum, ß. faciant, RTd. faciunt, Br.

« AnteriorContinua »