Imatges de pàgina
PDF
EPUB

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER VII.

SECT. 1. Mundus et in eo terrae, gentes, maria insignia, § 1 insulae, urbes ad hunc modum se habent, animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minore, siquidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua munera, non sit ut satis aestumare, parens melior homini an tristior noverca fuerit. Ante omnia unum animantium cun- 2 ctarum alienis velat opibus; ceteris varie tegimenta tribuit, testas, cortices, spinas, coria, villos, saetas, pilos, plumam, pinnas, squamas, vellera; truncos etiam arboresque cortice,

Ad hunc librum toti sunt excussi Rd.

§ 1. insignia insulae, R (Rob.) insignie insulae, Murbac. insignes insulae, Td. insulae, insignes, B. sinus insulae, Rhenan., cui ego assentior, quia non causa adest, cur maria potissimum epitheton habere debeant, ceteris nominibus nudis positis, quamquam ratione ipsorum nominum et scripturae maxime codicis Murbac. habita pro insignie Plinium amnes, sinus scripsisse existimo. nulli, Rob. minore, Rhenan. minore et, Murbac. more. Et, d1. è minor, d2. minor est, R (Rob.) By. siquidem Rd' (Murbac.) siquidem cum, d2 (Rob.) omniae, Murbac. queat, d1. q ad, R1. qui ad, R2 (Murbac.) nequeat, d2 (Rob.) magna, RTd (Murbac.) multum, Rob. saeva, RTd (Murbac. Rob.) et saeva, B. usa, Rhenan. magno sed ei constant sua munera, Heumann. sit ut, RTd'. ut non sit, d2 (Rob.) P.

non

§ 2. cunctarum, T (cod. antiquissimus Leid. ap. Oudend. ad Appul. metam. p. 152.) cunctorum, Rd (Rob.) Br. alienis velat opibus, Rd (Murbac., codd. Barbari.) aliena velat ope, ST. alienus velaminis ope, Rob. aliena alienis, Barbar. ex edd. vett. varie, R (Rob.) varia, STd. spinas coria, RTd. coria spinas, Rob. Br.

PLIN. II.

arborique, Rob.

1

interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est; hominem tantum nudum et in nuda humo natali die abicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas et has protinus vitae principio. At Hercule, ri- 3 sus, praecox ille et celerrimus, ante quadragesimum diem nulli datur. Ab hoc lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt et omnium membrorum nexus, itaque feliciter natus iacet manibus pedibusque devinctis, flens animal ceteris inperaturum, et a suppliciis vitam auspicatur unam tantum ob culpam, qua natum est. Heu dementia ab his initiis existumantium ad superbiam se genitos! Prima roboris spes primumque temporis munus 4 quadripedi similem facit. Quando homini incessus? quando vox? quando firmum cibis os? quamdiu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia inbecillitatis indicium! Iam morbi totque medicinae contra mala excogitatae et hae quoque subinde novitatibus victae; et cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare, hominem nihil scire, nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci breviterque non aliud naturae sponte quam flere! Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus 5 est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac per singula membra, uni ambitio, uni avaritia, uni inmensa

tutata, d (duo vetustissimi Leidenses a m. sec. apud Oudend. ad Frontin. strateg. II. 12, 3. p. 343. ed. 2.) tuta, RS (duo Leidd. a m. pr., Rob.) Vid. Drakenb. ad Liv. X. 37, 2. abiecit, K.

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 3. Hercule, Rd (Rob.) Hercules, y. visus, R1. ille, Rd (Murbac.) illi, Rob. quadragesimum diem, R (Rob.) XL dies, Td. Vid. Aristotel. hist. anim. 7, 10. p. 587b 6. quae, R (Murbac.) quod, Td. quo, K. Om. Rob. ne, Rd1 (Murbac.) neque, d2r (Rob.) feras, Rd2 (Murbac.) //// a, d'. itaque, Rd. idque, T (Murbac.) Atque, Paris. apud Hard. Atqui, K. At homo, r (Rob.) Sicque, Rhenan. infeliciter, Kr (Rob.)

natum, K.

ceteri

imperatorum, d1. unam quidem ob, Rob. qua, ROT. quia, d (Rob.) Br. dementia, RTK d. dementiam, Rob. Br. his, ROTd (Rob.) iis, ß. — inttium, R. se, om. d1; pone exist. collocat d2.

§ 4. quadripedi, R1.

[ocr errors]

homini, R. hominis, OTK d (Rob.) cibis os quamdiu, R (Rob.) cibi sospes quamdiu, T. cibi sospesq; diu, d. cibis os, dens, Pint. cibis os sospiti, Dalec. summae inter cuncta, R (Rob.) suo omnia haec inter cuncta, T. sunt (ita ex corr.) inter cuncta, d. totque, Rhen. R2 (Rob.) toaque, R'. to aque, Murbac. tot atque, TKd. totidemque, altera Rhen. coniectura. contra, Rhen. R (Rob.) cuncta, Murbac. tot contra, TKd. excogitatae, Barbar. excogitat, Murbac. novitatibus, R2d (Rob.) novitatis,

[ocr errors]

vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post se de futuro. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt, congregari videmus et stare contra dissimilia; leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentis, ne maris quidem beluae ac pisces nisi in diversa genera saeviunt. At Hercule; homini pluruma ex homine sunt mala.

CAP. I. Et de universitate quidem generis humani ma- 6 gna ex parte in relatione gentium diximus; neque enim ritus moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene quot sunt coetus hominum; quaedam tamen haud omittenda duco maxumeque longius ab mari degentium, in quibus prodigiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haut dubito. Quis enim Aethiopas antequam cerneret credidit? aut quid non miraculo est, cum primum in notitiam venit? quam multa fieri non posse priusquam sint facta iudicantur! Naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momen- 7 tis fide caret, si quis modo partis eius ac non totam conplectatur animo. Ne pavones ac tigrium pantherarumque maculas et tot animalium picturas conmemorem, parvom dictu sed inmensum aestumatione tot gentium sermones, tot linguae, tanta loquendi varietas ut externus alieno paene

nihil

R' (Murbac.) novitate sui vel novatae, Rhenan. novis cladibus, Titze. victa, Murbac. et, RTdr (Murbac., Rob.) Omitt. By. alia pernicitatem volatus, R2d2 (Rob.) alia permutate volatus, d'. Omitt. R' (Murbac.) alia, Rd (in rasura) Murbac. alia ire, alia, r. alia vires, alia, B. scire nihil, RST (Murbac., Rob.) nihil scire, O. scire nihil, dßr. doctrina, STd (Murbac., Rob.) si doctrina, R. nisi doctrinam, 0. natura, aut, R2. a, R1. a', d2, prima scriptura erasa.

R.

ex utero, d.

§ 5. luxuria, Rob. luxuriae, Rd. RITd. defuturae, Britann., K. gari, Murbac. conversari, Rhenan.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sine

uni ambitio uni avaritia, R2 (Rob.) Omitt. probe, d. prope, R (Rob.) depetserpentium, ROTd (Rob.) serpentum, ß. petüt, Rob. diversa, R. diverso, d. adversa, Rob. Hercule, genere, d. Rd (Rob.) Hercules, Y. homine sunt, R. hominibus, Td'. hominibus sunt, d2. § 6. tractabimus, Rhenan. R2Td (b ex corr.) tractavimus, R1 (Murbac.) tractamus, By. innumero sanc, Murbac. innumeri sunt, totidem, Kr. innumeros sane, Rhenan. coetus hominum, Rd. hominum coetus, Br. haud, ROr. non, dẞ. longius ab mari, R. a mari longius, d. longius a mari, ßr. gendum, d1. visa mari, d. quid, Rd (Murbac.) cui, r (Rob.). fuit, K. sint, R (Rob.) sunt, Td.

[ocr errors]
[ocr errors]

primo, Murbac.

§7. aut maiestas, Rob. ac tigrium, R. aut tigrium, dßy.

[ocr errors]

dem

non sit hominis vice. Iam in facie voltuque nostro cum sint s decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus hominum indiscretas effigies exsistere, quod ars nulla in paucis numero praestet adfectando! Nec tamen ego in plerisque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores relegabo qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fastidio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura vetustiore.

II. 2. Esse Scytharum genera et quidem plura quae cor- 9 poribus humanis vescerentur indicavimus. Id ipsum incredibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum ac Sicilia fuisse gentis huius monstri, Cyclopas et Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem inmolari gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo abest. Sed et iuxta 10 eos qui sunt ad septentrionem versi, haud procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem locum ≤ xλpov appellant, produntur Arimaspi quos diximus, uno oculo in fronte media insignes, quibus adsidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum volucri genere quale volgo traditur eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapientibus, multi sed maxume inlustres Herodotus et Aristeas Proconnesius scribunt. Su-11 per alios autem Anthropophagos Scythas in quadam convalle magna Imai montis regio est quae vocatur Abarimon, in qua silvestres vivont homines, aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio

§ 8. molibus, d. ergo, R' (Murbac.) meam, d2. modo, RT (Murbac.) Cum posteriorem lectionem ortam esse putem ex eodem adverbio statim infra repetito, priorem habeo interpolationem. Quid d habuerit a m. pr., non liquet. obstrictam fidem do, Rhenan. religabo, Murbac. de dubiis rogentur, K. tante, R.

§ 9. indicavimus 4, 88. 6, 53. Multa ex hac et sequentibus paragraphis repetiverunt Gellius 9, 4. et Solinus 15. incredibili, Rob. ni, d. ne, R (Rob.) ac, R (Rob.) a, Td. Sicilia; huic voci addunt et Italia d (Rob.) ßy, quoque et Italia R2, omitt. ROT, et orta sunt haec verba, ut iam Harduin. intellexit, e glossemate verbis in medio orbe terrarum adscripto. solito, d1. paulo, d.

§ 10. et, om. d. spectuque, d. advers. 24, 42. Gescliton, ROTd 4, 88. 6, 50. metallum, R.

-

dicto 4, 88. γῆς κλείθρον, Turneb. (Murbac.) 7. Gesclithron, B. diximus grypis, Gronov. ad 33, 4. § 66. cypris, R'd. grifis, R2. gryphis, ẞr. Herodotus 3, 116. 4, 27. Aristeleas conesius,

Rob.

non spirare caelo ideoque ad finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum magnum pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad se- 12 ptentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenen amnem, ossibus humanorum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora uti Isigonus Nicaeensis; idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant; idem itinere dierum decem supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum capere semper; Crates Pergame- 13 nus in Hellesponto circa Parium genus hominum fuisse, quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus contactu levare solitos et manu inposita venena éxtrahere corpori; Varro etiamnum esse paucos ibi quorum salivae contra ictus serpentium medeantur. Similis et in Africa Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo rege dicta cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori in- 14 genitum fuit virus exitiale serpentibus et cuius odore sopirent eas, mos vero liberos genitos protinus obiciendi saevissimis earum eoque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internecione sublata est a Nasamonibus qui nunc eas tenent sedis, genus tamen hominum ex iis qui profugerant aut cum pugnatum est afuerant hodieque remanet in paucis. Simile et in Italia 15

[ocr errors]

§ 11. Imai, Barbar. Imavi, Rd (Rob.) Collata codicum scriptura 6, 60. Plinium hoc nomen semper Himavus scripsisse existimo. Abarimen, O. protrahi, Rob. - pertractos, om. d1. — Baeton, vid. Geier. scriptt. Alex. Magni, p. 371. eiusdem, r (Rob.)

§ 12. diximus 4, 88. humanorum capitum ossibus, T. mantelibus, R (codd. Barbari.) mantilibus, d2 (Rob.) bantelibus, d'. mantellis, alii codd. Barbari. balteolis, Sabell. Nicaeensis, d. Iceensis, RO (Murbac., Rob.) Siccensis, Turneb. adv. 24, 42. e libris. a, R2d (Rob.) Omitt. R1 (Murbac.) XIII, T. semper capere, d.

[ocr errors]

serpen

§ 13. Hellespontum, Rob. - fuisse, Rd (Rob.) fuisse tradit, Br. tum, B. contactu, d. Varro apud Priscian. 10. p. 894. P. etiamnum, RO. etiamnunc, Rob. ß. In d rasurae et correcturae scripturam incertam fecerunt. serpentium, Rd (Rob.) serpentum, B. medentur, Tr (Rob.) . Psyllorum gens, Rd (Rob.) gens Psyllorum, By.

[ocr errors]

afuerant,

Rd.

mos, R2 (Rob.) mox, sedes, R (Murbac., Rob.) abfuerant, Rob. B.

$14. et, ROr (Rob.) ex, K. ut, B. Omitt. Td. R1dẞ. internitione, Rd (Rob.) interemptione, K. Sed ē, d. is, R (Rob.) his, dß.

remanent, B.

« AnteriorContinua »