Imágenes de página
PDF
ePub

Finem nunc huic priori sectioni facerem, nisi duæ sequentes Elegiæ ad propositum, materiam tantam haberent relationem, ut sine piaculo omitti non possint. Prima Elegia incerti auctoris (nisi quòd se scribat veredicum Erigenam) Crumvelli usurpatoris in Hibernos sævientis, tempore, composita videtur; exactam namque relationem continet calamitatum atque miseriarum, quibus tunc Hiberni mirum in modum subjiciebantur. Secunda verò Elegia post pacem Riscivensem non sine magno animi dolore, et fusis lacrymis a me composita, et Catholicis Europæ principibus, destinata; quòd in eâ pace gentem nostram præteritam viderem : et eam gentem quæ Orthodoxæ religionis (quam ante annos mille ducentos et amplius, Patricio Apostolo, amplexa est) perpetuò, tenacissima, non obstante, quòd centum et amplius annis indesinenti gravissimarum persecutionum turbine agitaretur, regibus suis semper fidelissima de exteris etiam principibus, et Rom. Ecclesiâ optimè merita. O aspera afflictæ gentis fata! Nisi solatio nobis esset, quod Deus ipse in Evangelio docet. "Quem diligo, castigo; Domine, modò in æternum parcas.

hic ure,

hic seca,

ELEGIA

MISERUM HIBERNIÆ, STATUM SUB CROMVELLO CONTINENS.

INSPICE fortunæ titubantis foedus inane,
Quæque Hibernigenas sidera dira premunt.
Insula Divorum quondam notissima nutrix,
Romanæ cultrix sedis Apostolicæ.
Gentibus innumeris veraci lumine lumen,
Præconum vitâ, moribus, ore, nece.
Fluminibus, sylvis, speciosis portubus, arvis,
Equoris et fælix fertilitate soli.

Frigoribus gelidi pressis Aquilonis et aura,
Temperie rarâ cuncta elementa favent.

Desolata gemit fidei præconibus orba,
Præsulibus scissis, ense, vel exilio.

Plectitur innocuus, populo plangente, sacerdos,
Plectitur et populus, qui miseratus erat.

Ordinibus sacris servili more latronum

Vita insons rapitur fune, vel ense, fame. Insontes cives, vinctus cum plebe senatus, Prostant venales fœmina, virque, puer. Nobilitas collisa jugo, vel plexa securi,

E patriâ pulsa, aut carcere clausa perit. His geminat gemitus gravibus concussa ruinis Et salsi fletus lumina stilla coquit. Possessis ejecta patrum bis mille per annos,

8

12

16

20

24.

Sedibus, et partis Marte, vel arte bonis.
Gens inimica sacris, Hibernas destruit aras,
Technis, Orcicolûm dogmate, cæde, foco.
Ipsa stupet tellus propriis viduata colonis ;
Castra, urbes, portus, subdolus hostis habet, 28
Finibus e propriis agri cultoribus actis,

Tuta sibi vulpes, lustrat et arva lupus.
Expelli cædique videt cum prole maritum
Uxor et hos vendi ut mancipiale pecus.
Littore deplorans arcetur militis hastâ,
Ne dicat tremulâ voce, marite, vale.
Littus in Indicôlum, vernanti flore juventam
Captivam, lucri spe, ferus hostis agit.
Viribus imbelles pueri, cum matre puellæ,
Rure siti expirant, frigore, peste, fame.
Infans enectæ sugens flens ubera matris,

Mox nullo extinctus subveniente jacet.
Corpora nuda patent, hostis neglecta timore
Facta feris, canibus, præda voranda lupis.
Excussis tenebris divini flaminis igne,

Quos Superûm solis lumen Ierna docet?
Hæresis ense fodi miserandæ viscera matris
Despecto spectant prorsus honore crucis.
Talibus incerti meritis, quod fata reservant,
Quæ mundi fallax alea lucra feret.
Nonne laboranti cernunt occurrere matri,
Qui duce naturâ vix coluêre Deum?
Prudentes patitur Divina potentia sæcli,

Fortunæ volvi lubricitate rotæ.

Mars fremit, et laxans damnoso fræna furori,
Europæ furiis quassat utrumque latus.
Fulmine toxifero regnorum extinguere nomen

32

36

40

44

4.8

52

Urget et e terris tollere dogma patrum. Turca videt, ridet; plaudit Calvinus et optat Regibus exitium, perniciemque fore. Principibus, fidis patrum cultoribus, omen Pæsulibusque pari conditione vovet. Viribus humanis fulget vix ulla salutis

56

60

Spes; genti afflictæ porrige, Christe, manum. Protinus e medio tolli, propriique perire

64

Sanguinis et mortis ne patiare librum.
Hæc cœlum, tellus, hæc audiat arbiter æquus,
Cujus in aspectu machina trina tremit.
Cujus et arbitrio Dominantûm tota potestas
Stat, cadit, his varias, qui sinit esse vices.
Christicolûm fidei custos, judexque sub astris,
Qui refoves regis cuncta creantis oves.
Pastor ovile vides extingui fraude luporum ;

Agnos accelera; devorat ore lupus.
Res agitur regum, paries jam proximus arsit,
Dissipet unde pares quisque Monarcha focos.
Qui regis æternæ Divos dulcore quietis,

Et frenas hominum corda potente manu.
Qui populis præsunt, servent fac jura salutis,
Omni teque Deum, lege monente, colant.

Nubibus Hæreseon sparsis, prorsusque venenis
Extinctis, pacem liber ut orbis amet.

68

72

76

80

Depositis odiis, omni Mars exulet orâ,
Humanæque, febris, mentis, avaritia.

Ut reges regnent sceptris concordibus, unus,
Unum unâ ut pastor, pascat ovile fide.

84

Plura negat calamus lassus, ruptusque dolore
Pleniùs, at veniens, dicere sperat, opus.

ELEGIA

SEU HIBERNIE, IN PACE RUSWICENSI, PRÆTERITÆ, ULTIMUM SUSPIRIUM, AD CATHOLICOS EUROPE

PRINCIPES.

PLAUDIT, io! lacrymas inter, tibi, Cæsar, et omni
Successu, moriens gaudet Ierna tuo.

Fracta malis, exuta bonis, mens sola relicta est,
Immemor Austriacæ quæ nequit esse domûs.

Scilicet Austriacis debetur Iberia jure,

Gentis et Hesperiæ filia dicor ego.

Adde quod et vultu me prospexêre benigno,
Te velut auroræ præ-quot-iêre patres.
Ergo meas audi, Majorum more querelas,
Et videas casus, O Leopolde, meos.
Filia Romana sedis, tot sæcula puram,
Servavi, mediis hostibus, usque fidem.
Hanc, Henrice, mihi, nec filia pejor Elisa,

Nec poteras, Crumwel, tollere sæve mihi.
Sint quamvis bona rapta mihi crudelitèr armis,
Permansi constans, permaneoque fide.
Hoc solamen erit, causâ Regisque Deique,

4

8

12

16

Occubuit fato tristis Ierna suo.

Hei mihi, quid feci, nisi quòd constanter adhæsi,

Legitimo regi, legitimoque Petro.

20

« AnteriorContinuar »