Imágenes de página
PDF
ePub

46. FERREOLUS in Chron. Belgico.

:

"Mechliniæ passio S. Rumoldi, gloriosissimi martyris, atque Pontificis, Scotorum regis filii, signis et doctrinâ mirabilis in Brabantia villâ quæ Gela nuncupatur S. Dymphnæ virg. et mart. quæ propter fidem et amorem castitatis decollata est a proprio genitore, rege Pagano."

47. MODANUS ad 10 Julii.

"Dum autem Hellinus vir illustris aliam ædificaret (scilicet Ecclesiam) invenit cum Analfrido presbitero, quem S. Etto a ferreis compedibus eduxerat, in prioris Ecclesiæ muro, duo Brevia. In quorum uno legi (inquit appendicis hujus narrator.) In hoc loco Hiberniensium Episcopus Etto mansionem habuit. In altero. Hic reposuit Etto Hibernicensis Episcopus de corpore S. Clementis Papæ et Martyris."

48. S. BERNARDUS in Vita S. Malachia, Cap. 5.

“E quibus (scilicet Hiberniæ Monachis) ad has nostras Gallicanas partes, S. Columbanus ascendens, Lexoviense construxit monasterium, factum ibi in gentem magnam."

49. CAMBRENSIS de variis Kildaria Miraculis.

"Ineffabilis Providentia Dei ; inter alia hæc leguntur. Idem sanctus imo Dominus ob ipsius merita gloriosa, septem mortuos quorum unus triduanus erat, mirificè suscitavit."

JOCELINUS, in Vita S. Patricii, Cap. 17, et Cap. 18.

51. "Subiit ergo (S. Patricius) in montem excelsum Cruachan-aigle (hodie Cumulus S. Patricii) vocatum in Conacia constitutum. In hujus igitur montis cacumine jejunare ac vigilare consuescunt plurimi; opinantes se postea nunquam intraturos portas inferni, quia hoc impetratum a Domino putant meritis et precibus Sancti Patricii."

CAMBRENSIS, Dist. Cap. 5.

52. "In Australi Momonia, est insula quædam Ecclesiam continens S. Michaelis, antiquæ nimis et authenticæ religionis."

IDEM de lecto S. Kaini.

53. "Cui Sancto compatiente et orationem ad Dominum fundente, Salix quædam non procul ab Ecclesia poma protulit, tam puero, quam aliis ægrotantibus salutifera, et usque ad hodiernum diem tam salix illa quam aliæ ex eâ circa cæmeterium transplantatæ more pomarii, singulis annis poma producit." "Quatuor principaliores Hiberniæ peregrinationes sunt, Cumulus S. Patricii in Conacia. Ejus Purgatorium in Ultoniâ. Petra S. Michaelis in Momonia, et lectus S. Kaini in Lagenia."

CHASSAN. in Catalog. gloriæ Mundi. Part. 12.
Consid. 57.

66

Hibernia, inquit, gentes habet bello aptissimos, qui pulchro sunt corpore, elato, membrisque robus

tissimis, ac colore candido. Equosque parit, qui a naturâ sagacissimo incessu, et quadam modulatione, veluti more regio, deambulare videntur. Equas habet vectorias; præcipuâ bonitate, quas Ubinos vocant, celeriores Anglicis, quas gradarios dicimus.”

Vide sequentem descriptionem, apud HADRIANUM JUNIUM.

55. "Illa ego sum Graiis olim glacialis Ierne,
Dicta et Jasoniæ puppis bene cognita nautis ;
Quæ Tarthesiaco propior se tingere soles
Flumine conspicio, cauro subjecta procaci;
Cui Deus et melior rerum nascentium origo,
Jus commune dedit cum Creta altrice Tonantis
Noxia ne nostris diffundant sibila in oris
Terrificæ creti tabo Phorcynidos angues;
Et fortè illati, compressis faucibus atris,
Viroso pariter vitam cum sanguine ponant.
En ego cum regni sceptro, mavortia bello,
Pectora et horriferas hominum, nil fingo, figuras.
Qui cursu alipedes nôrunt prævertere cervos,
Dedico, piscososque lacus, volucrumque paludes.
Omnigenum lustris fetas, stannique fodinas
Et puri argenti venas, quas terra, refossis
Visceribus, manes imos visura recludit."

Ubi præter alia notandum: Hibernorum nomen tum cognitum fuisse, cum Argonauta, Jasone duce, expeditionem in Colchos adornaverint. Quam antiquitatem, teste doctissimo Usserio, nè quidem ipse Populus Romanus omnium gentium dominus jactare

potest. Ut non immeritò hæc Insula Ogygia, id est, perantiqua Plutarcho dicta sit. A profundissimâ enim, inquit CAMDENUS, antiquitatis memoriâ, historias auspicantur Hiberni, adeo ut, præ illis, omnis omnium gentium antiquitas sit novitas, et quodammodo infantia. Taceo litteras Hibernicas (de quibus suo loco) non a Romanis aut aliis gentibus mutuatas, sed a Fenisio aut Fenio primo earum inventore acceptas, longè antequam de Romanorum nomine in orbe cogitaretur. Siquidem Fenisius cognominatus Farsaidh, Japheti ex Magog filio pronepos (de quo fusiùs in sequentibus) unde facile est colligere, illum fuisse unum e principibus qui in linguarum distractione familiis præerant: et linguam posterisque ejus concessam, litteris consignâsse. Accedit; Quôd Hæbero, Hæbraicæ linguæ conservatore, coævus fuerit; ut ex eo liquet, quòd Noemus utriusque fuerit abavus.

Vide FLAHERT. p. 63. Ogygiæ Exteræ.

"Quandoquidem mentio facta est de fluminibus Hiberniæ, supra num. 4, de his aliqua adjiciendum duxi: ac primò de vetustis sic invenitur apud FLAHERT."

Fordremanus, Finloch, Lochlorgan, stagna vetusta Quos quàm culta priùs, fudit Ierna lacus.

Bonna, Sligo, Bofus, Fin, Liffæus, Erna, Modornus, Berva, Lius Muadus, flumina prisca decem.

De Liffæo autem sic alibi loquitur Neachus poeta antiquus.

"Visere Castlenoc non dedignatur Avenliff, Istum Dublini suscipit unda maris."

Celebres adhuc sunt fluvii, Boan et Surius quorum hic ad Waterfordiam, ille ad pontivadum vulgò Drohedam, se mari commiscet, teste jam citato Neacho. "Ecce Boan qui Trim celer influit illius undas, Subdere se falsis Droheda cernit aquis. Surius insignem gaudet ditare Waterford; Æquoreis illic associatur aquis."

Sed hodiè fluviorum in Hibernia rex est Sineus de quo seqq. versus.

"Fluminibus magnis lætatur Hibernia; Sineus
Inter Conaciam Momoniamque fluens.

Transit per muros Limerici, Knock-patric illum
Oceani clausum sub ditione tenet."

Fluvius hic totius Hiberniæ nobilissimus, ab ortu ferè ipsius in Comitatu Letrimensi, ditione principis O'Rourke, ubique fere navigabilis, mediam Hiberniam secans, modò in lacus se dilatat, modò in angustias se contrahit, donec post Limericum, oceano se immiscet. Ad Athloniam O'Kelliorum Baroniæ primarium oppidum, et olim Principis familiæ sedem, magnifico ponte e vivo saxo sternitur ad quem locum ob ejus situm in regni centro, variasque ejus commoditates, Pro-regis Hiberniæ sedem transferre voluit Regina Elizbetha; plures alios minoris notæ, sed magnæ utilitatis fluvios, brevitatis causa, prætermitto, de quibus vide LOMBARD. cap. 7. Comment. Hibern.

« AnteriorContinuar »